Evangelium secundum Ioannem

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 34 : et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Et quia per quinque sensus corporis ad easdem peccatorum tenebras decidunt, quinque regionibus non inveniendae perquiruntur, videlicet monte Ephraim, terra Salisa, et Salim, et viri Gemini, et Zuph. Unusquisque etenim ubi per peccatum projicitur, ibi occultatur; et quasi perditus, ubi sit nescitur, quando justitiae lucem, in qua eum Deus posuit, derelinquit. Hinc est, quod in paradiso post peccatum, primum hominem quaerit, dicens: Adam, ubi es ( Gn, 3, 9) ? Quasi dicat: Quia te in luce qua posui non invenio, demonstra te ubi posuisti. Hinc de mortuo Lazaro exquirit, dicens: Ubi posuistis eum ( Jn, 11, 34)? Sed quem quasi perditum quaerebat, ut inveniret progredi imperabat, dicens: Lazare, veni foras. Perditur ergo homo, cum peccat: invenitur, cum peccatum adversum se, jam poenitendo pronuntiat. Quia enim per sacra eloquia peccatori praecipitur: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (voir: Es, 43, 26, LXX) : dum ille, qui peccavit, confitendo justificari incipit, in luce jam cernitur, ubi jam positus invenitur. Saul autem, qui asinas quaerens, non invenit, eruditi quidem praedicatoris personam designat, sed noviter incipientis. Quem profecto omnipotens Deus praedicationis fructum afferre non patitur, ne vilem peccatorum conversionem aestimet, dum leviter convertere eos ad Dominum potest. Differtur ergo conversio, ut conversi diligantur: et eos praedicator tanto amplius amet, quanto clarius videt, quia eos lucrari cito non praevalet. Sed dum sancti viri de praedicatione sua alios convertere non possunt, de se vehementer timere incipiunt: ne inde omnipotenti Deo displiceant, unde se ei vehementer placere cogitabant: et plerumque agitur, ut sic novorum praedicatorum corda terreantur, ut jam proponant ejusdem praedicationis officium deserere, et Deo per silentium vacare. Quare et subditur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 3
    • Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum psalmum septuagesimum primum, qui in Salomonem inscribitur, ubi nulla dubitatio est, quin caetera quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant majestati), simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, sicut in alio loco: Ubi posuistis Lazarum? ( Jn, 11, 34) [mauvais référencement: Jn, 2] Et ad mulierem fluentem sanguinem: Quis me tetigit? ( Mc, 5, 31) [mauvais référencement: Mc, 5] Gladium postulat, de quo dixerat: Nolite putare quod venerim pacem mittere super terram; non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis, domestici ejus. ( Mt, 10, , et ) [mauvais référencement: Mt, 10] Et temperat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in legem gratiamque dividere, non quo hoc probet, sed quo ad arguendam calumniam Synagogae hoc velle se dicat: Illa quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum liberari, libenter habet dividi puerum, non ut possideat, sed ut interficiat. Ecclesia, quem scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversarium; ne inter legem divisus et gratiam, Salvatoris mucrone feriatur, unde dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si legem observetis, Christus vobis nihil prodest. ( Ga, 5) Item alio modo. (voir: Greg, sl) Quid in hac sententia melius, per matrum lactantium nomina, nisi doctorum ordo? Quid vero per earum filios, nisi discipulorum persona signatur? Nam magistri, nimirum vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos, quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt et negligendo opprimunt, quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, alienos sibi attrahere conantur, quatenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt, et quasi subditorum vita mortiferam tegant negligentiam. Unde et illa mulier, quae filium exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, extremo examine ira districti judicis demonstrat. Ibi et illud est solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur ut soli postmodum matri reddatur: quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittatur. Sed falsa mater eum quem non genuit occidi non metuit: quia arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim facibus succensi nolunt aliis vivere, quod se conspiciunt non posse possidere. Unde et illic perversa mulier clamat: