Evangelium secundum Ioannem

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 4 : Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Quod enim dicit filium mulieris nimio languore detentum, ad mortem usque fuisse perductum, hanc intelligentiam habere dignoscitur. Post perceptam enim quis divinam cognitionem, seu evangelicam praedicationem, perceptoque bonorum operum gustu, pro commissis facinoribus, et praeteritis erroribus, in gravissima langueat affictione necesse est; quia, ut scriptum est: qui addit scientiam, addit ( Ec, 1, 18) (poenitentiae salubrem) dolorem: castigatione assidua, vim facit perditioni suae, ut evadere valeat perpetuam mortem, et vitam consequatur beatitudinis sempiternae: hoc ipsum Paulo Apostolo confirmante, cum dicit : se non esse dignum vocari Apostolum, eo quod persecutus fuerit Ecclesiam Dei, et expugnaverit illam ( 1Co, 15, 9): in descensu enim fontis, originali peccato, ac pristinis vitiis per baptismum, qui Christo crediderit, moritur. Unde sublatus ad sacri Altaris coenaculum, per unctionem chrismatis, et invocationem Patris, ac Filii, et Spiritus Sancti, communionemque Corporis, et Sanguinis Domini, vivificari manifestum est: et tunc ab omni Ecclesia, cujus pueri hujus mater figuram gerebat, illa profertur confessio: quia Dominus Jesus verus Dei filius est, et in gremio Patris, vel dextera sit constitutus, rursumque depositus de altari, coetui fidelium, tanquam matri, redditur vivus. Sive aliter: postquam enim fidelis quis pristinis vitiis per poenitentiam, et satisfactionem, sua mortificaverit membra, sublatus a terrenis cupiditatibus, et carnalibus desideriis, per meditationem legis, ac prophetarum, evangelicaque praedicatione vivificari meruerit, templumque fuerit divinum effectus, illuc intentionem animi contendit dirigere, ubi Christus est ad dexteram Patris sedens, et in carne adhuc habitans, conversationem jam nititur habere in coelis. Sed quantumlibet quis homo ad Deum contendat erigere mentem, et per excessum quemdam, theoriae se gaudeat in supernis Christo Domino adhaerere, corporis tamen compellente natura, cui anima juncta est, ut de supernis ad inferiora rursum retrahatur, necesse est. Quod autem dicit, Heliam se super puerum expandisse, tribusque vicibus mensum fuisse, hoc ipsum explesse Dominum manifestum est, cum per legem, et prophetarum vaticinia, seu propria praedicatione salutem protulit gentium populo. Superiora jam figuraliter exposita verba Heliae de vidua, multo aliter apud antiquas translationes reperiuntur, in quibus Helias Domino supplicat dicens. O Domine testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti, ut occideres filium ejus. Nihil in hoc dicto moveret animum, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est enim non credentis, quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pie prophetam susceperat, eo praesertim tempore, quo ibi erat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna, et summa inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret: O Domine testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam: tu ne male fecisti, ut occideres filium ejus? Ut subintelligatur, quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, videbat quanta esset pietas, unde etiam Heliam ipsum ad eam miserit, non male faciendi causa mortificaverit filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui: quo tantum prophetam, et tunc viventibus, et posteris commendaret, sicut dicit Dominus (voir: Jn, 11, 4), non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificetur Deus in filio suo. Et hoc consequentia probant; ex ipsa etiam fiducia, qua credidit Helias, non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur, sed potius ad hoc factum, ut Deus magnificentius ostenderet viduae, qualem Dei famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Et insufflavit puero tuo, et invocavit Dominum, et dixit: Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus in eum, et factum est sic ( R3, 17, 21). Haec ergo deprecatio, qua petiit Helias tam breviter, et tam fideliter, ut resurgat puer, satis indicat, quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit, ad hoc mortificatum fuisse filium suum, ad quod Helias factum esse praesumpserat, cum illa verba non confirmando, sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum ait ( R3, 17, 24): Ecce cognovi, quoniam homo Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo certissimum est. Multa autem sunt in Scripturis, quae nisi illo modo ponantur, in contrariam sententiam recidunt, sicuti est : Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat ( Rm, 8, 33). Si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur, sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur: Deusne qui justificat? ut subaudiatur, non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Heliae sententiam, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.