Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 1 : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Bene autem cum Helcanae ascensus asseritur, omnis domus ejus ascendisse perhibetur, quia illos quorum mentibus eminet in altitudine suae contemplationis velut domesticos et familiares tenet. Quae est autem Helcanae, id est Redemptoris nostri hostia solemnis, nisi sanctorum suorum cordibus ineffabilis illius internae amor eruditionis? Nam eorum quisque sibi ineffabiliter complacet in eo, quod se ostensa Redemptoris sublimitas tam sublimiter docet. Anna ergo se cum viro suo ascendere abnegat, donec filium lactat, quia sancta Ecclesia tandiu vitavit alta praedicando contingere, quandiu cognovit rudes auditores suos velut parvulos alta capere nequaquam posse. Hinc namque in ipsis sanctae Ecclesiae primordiis factum est ut, velut parvulo adhuc Annae filio, per trium evangelistarum scripta, Matthaei scilicet, Lucae et Marci, lac propinaretur, qui humanitatis Dominicae historiam scribentes, pauca de ejus divinitate tractaverunt; sed cum parvulus Ecclesiae populus cresceret, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi proficeret (voir: Ep, 4, 13) , cui lactis potus non suffecerat, pasci cibo solido perquirebat. Compulsa itaque mater Ecclesia ascendere est, ut ipsa quoque cherubim fieret, volantique super se Redemptori appropinquaret, pennas assumeret, ambulantem super eas in sacramentorum altitudine teneret, atque ex ejus Majestate caperet quod poscenti unico alimentum daret. Unde factum est ut rogatus a fratribus evangelista Joannes, non solum humana sed etiam angelica superans, condita cuncta transcenderet, et quem videre meruit unigenitum in sinu Patris praedicaret, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Tunc ergo Anna ascendit, cum sancta Ecclesia se in celsitudinem divinae praedicationis tam sublimiter extulit. Tunc etiam immolavit solemnem hostiam, quia de cognitione divinitatis in auditorum suorum cordibus flammam mirae devotionis accendit. Solemnis quippe hostia fuit, de incomparabili eloquio, singularis oblatio devotionis. Tunc in conspectu Domini filium adduxit, cum auditorum suorum cordibus perfectam cognitionem summae divinitatis intimavit. Quae profecto Dei cognitio, quia non solum fide tenenda est, sed confessione, et quod credimus, et confitemur, nec ignorare ulterius, nec silere permittimur, puer ablactatus, qui ad domum Domini adducitur, jugiter in conspectu Domini manere declaratur. Sequitur: Et dixit ei Helcana vir suus: Fac quod tibi bonum videtur; mane, donec ablactes eum. ( S1, 1, 23)
  • Liber 1, Caput 3
    • Subauditur, sanctus. Extra eum sanctus aliquis esset, si absque dono unigeniti sanctificationis spiritum habere potuisset. Sed quis hoc asserere audeat de hominibus, quod de Angelis nequaquam constat? Scriptum quippe est: Verbo Domini coeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum ( Ps, 32, 6). Verbum Domini est unigenitus Dei. Quem profecto evangelista Joannes insinuans, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Si ergo etiam angeli sanctificati creduntur in Filio, multo magis de hominibus creditur quia extra eum sanctificationis gratiam invenire non possunt.
  • Liber 1, Caput 3
    • Quasi dicat: Dum incomparabiliter nova cernitis, gesta antiquorum reprehensibiliter effertis. Quasi enim umbra illa praecesserant. Sed nunc palam veri fideles haec Redemptoris nostri opera venerabiliter adorant, quia quod umbrabatur ibi occultatione sacramenti, in adventu Redemptoris patuit, exspectasse corpus revelandae veritatis. Ergo si ad nova referantur, vetera non sunt, quia in Spiritu sancto intellecta, vetustatem aliquam non recipiunt. De illo quippe renovante omnia spiritu, Psalmista precatur, dicens: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae ( Ps, 103, 30). Vetera ergo sunt, si Redemptoris operibus conferantur; sed cum ad confirmanda haec spiritaliter illa proferimus, eo spiritu quo haec intelligimus illa renovantur. Sancta ergo Ecclesia dum Judaeos de veterum narratione reprehendit, quid aliud quam eos acta Patrum spiritualia carnaliter intelligere designatur? Synagoga etenim contra sanctam Ecclesiam se tanto temerius erigit, quanto legis et prophetarum scientia superbius extollitur, quam suis patribus divinitus inspiratam, sibi autem materialiter exhibitam didicit. Unde sequitur: Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes ( S1, 2, 3). Et ut tumere desinant, subjungit, dicens: Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Jam quippe ei vetera sunt, quae, ut dixi, per renovantem spiritum non intelliguntur. Tale est igitur ac si dicat: Dignum est ut ab eorum narratione sileas, quorum novos et splendidos sensus ignoras. Quae nimirum etsi subtiliter intelligis, tumorem arrogantiae tibi praestare non debent, quia Deus scientiarum Dominus est. Redemptor quippe humani generis, quia summi Patris est Verbum, Dominus est utique omnium scientiarum. Alta quippe, et magna locutus est Isaias, magna locutus est Jeremias; sed profecto nihil dicerent, si hoc Verbum scientiarum Dominus non eis, antequam loquerentur, scientias indicaret. Unde et frequenter in libris ejusdem Isaiae prophetae legitur: Verbum quod factum est ad Isaiam prophetam. Frequenter et in libro Jeremiae scribitur: Verbum quod factum est ad Jeremiam prophetam. Hoc Verbum scientiarum Dominum Joannes in altissimo summi Patris sinu aspiciens, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Hinc Paulus scientiarum Dominum Redemptorem nostrum insinuans, dicit: Quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ( Col, 2, 9). Dum ergo dicit: Recedant vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est ( S1, 2, 3), quid est aliud dicere, nisi Synagogae aperta ratione monstrare, ut tanto sollicite tacere debeat, quanto non solum quod sint, sed etiam a quo sint ea quae dicit ignorat? Quasi dicat: Illam scientiam, quam patrum tuorum fuisse astruis, tanto tibi dare arrogantiam non debuit, quanto non ipsorum, sed unigeniti Filii Dei fuit, et ipsam eamdem scientiam non intelligis. Dicit ergo: Recedant vetera de ore vestro ( S1, 2, 3). Ut Judaei nequaquam depravent quod intelligere recte non praevalent. Deus scientiarum, dicit, Dominus est, ut quod veraciter Dei esse comprobant, hominibus fallaciter non ascribant. Sed dum de verbis jactantiae Judaea reprehenditur, quia nullo timore compungitur, ei etiam de occultis perfidorum cordium motibus tormenta nuntiantur. Nam sequitur: Et ipsi praeparantur cogitationes. ( S1, 2, 3)
  • Liber 3, Caput 1
    • Dominum namque tunc ordo praedicatorum nesciit ea perfectione qua postea profecit. Vel fortasse idcirco nescire Dominum dicitur, quia alta et profunda quae noverat infirmis adhuc et rudibus auditoribus non pandebat. Unde et volentibus diem dominici adventus agnoscere ea quae omnia noverat, et indicare nolebat, Veritas dicit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelo, neque Filius, nisi solus Pater ( Mc, 13, 32). Quid est quod sciens omnia Filius judicii diem nescit, nisi quia inter cuncta quae noverat, diem sciens, nesciebat eum ut diceret, sed ejus tempus et qualitatem sciebat? Hinc Joannes Baptista, qui Dominum perfecte noverat, ad eum quasi nesciens discipulos mittebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ( Lc, 7, 20) Velut enim Dominum nesciens Samuel praedicabat, cum evangelista Matthaeus, divinitatem Redemptoris praeteriens, a sola humanitate ejus inchoavit, dicens: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham ( et Mt, 1, 1) . Sed sciebat profecto Dominum, et revelatus erat ei sermo Domini, cum Joannes, divinitatem ejus alta exponendo suscipiens, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Nesciebat Dominum, cum Paulus loqueretur, dicens: Factus sum omnia omnibus, ut omnes facerem salvos ( 1Co, 9, 22) . Qui enim infirmis infirmus, et parvulis fiebat parvulus, et omnibus omnia, nimirum cum ignorantibus etiam ignorabat. Nam ut ejusdem ignorantiae verbo uteretur, Corinthiis loquens, ait: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum ( 1Co, 2, 2) . Nam cum sapientibus et Dominum noverat, et sermonem ejus revelatum habebat. Unde et dicit: Nos autem revelata facie Domini gloriam speculantes, in eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu ( 2Co, 3, 18). Hinc item loquitur, dicens: Sapientiam loquimur inter perfectos, non sapientiam hujus mundi, neque principum hujus saeculi, sed loquimur Dei sapientiam, quae in mysterio abscondita est ( 1Co, 2, 6) . Hinc item eum quem noverat Dominum praedicat, dicens: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te ( He, 1, 3, He, 1, 4 et He, 1, 5) ? Nescire ergo Dominum dicitur, non ignorantia cognitionis, sed praetextu simplicitatis. Sequitur: Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum ( S1, 3, 9).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quare de Jeroboam filio Joas scribitur: ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi Prophetam. ( R4, 14, 25) (voir: Jn, 1, 1) Ubi Jonas haec locutus fuit ?