Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 17 : quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 1
    • Fuit vir unus de Ramatha Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Helchana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, Ephrathaeus. ( S1, 1, 1) Helcana non de Amram ortus, sed de Isaar, qui et ipse filius fuit Caath, etCaath filius Levi. Hic Isaar pater fuit Chore, quo pereunte, filii ejus remanserunt. De cujus stirpe fuit Samuel, quorum posteritas postea temporibus David etSalomon, cantatores et prophetae in populo et templo Dei fuerunt. Hujus Caath familiae acceperunt urbes et suburbana ad inhabitandum, ut liberJesu Nave testatur, in monte Ephraim, ubi fuerunt civitates Sichem, et Gazer,et Cethsain, et Bethoron; fuit enim Helchana filius Hieroboam, filii Heliu,filii Tau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filiiSophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abisaph, filii Chore, filii Isaar,filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut Verba dierum narrant. etc. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomensecundae Phenenna. Habebat autem filios de secunda Phenenna, sterilis vero erat prior illa, quaeet nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata quippe sibi est Scripturadivina. Invenies ibi (voir: Gn, 16) primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem;secundam vero Aegyptiam Agar, ignobilem fuisse; et ante patrem effectum Abrahamde ignobili quam de nobili. Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helchana hic qui est possessio Dei, prius de secundauxore efficitur pater: quoniam quidem concluserat Deus vulvam Annae, sicut etprius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phenennae, etiam Annae vulva orationibus etprecibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, obtulit Deo. Quid ergo haec in se sacramenti contineant videamus. Phenenna interpretatur conversio, Anna autem interpretatur gratia. Unusquisque ergo nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duasjungat uxores, et cum ipsis sibi nuptias celebret. Primam sibi jungat, quae nobilior est et generosior, gratiam: haec enim nobisper fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem ( Ep, 2, 8). Secundae vero conjungimur Phenennae, id est, conversioni, quia post gratiamcredulitatis, emendatio fit morum et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima nobis filios parit Phenenna, quia primos fructus de conversioneproferimus, et prima justitiae germina de actibus et operibus procreamus:primum namque justitiae opus est, converti a peccatis, quia nisi anteconvertamur et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec degratia liberos generare. Videamus ergo nunc uniuscujusque differentias. Phenenna filios habet, sed qui non assistunt Deo, neque enim tales filiipossunt esse conversionis, ut assistant et adhaereant Deo; nec tamen inanes etpenitus alieni sunt a rebus Dei: accipiunt namque partes de sacrificiisdivinis, et edunt de hostiis Dei. Unusquisque ergo nostrum primo convertitur a peccato, et ex conversionegenerat opera justitiae; postea vero excitata in nobis Anna, per zelum etaemulationem boni precem fundat ad Deum, ut ipsa filios generet. Quales ergo Anna, quae est gratia, filios generat, qui assideant Deo? Gratia enim et veritas per Jesum Christum facta est ( Jn, 1, 17). Hic ergo filius gratiae, qui verbo Dei et Deo vacat.