V. 5 :
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Qui enim impii hoc in loco, nisi Judaei intelliguntur, qui a pietate
verae fidei sunt extranei, et Redemptoris morte cruenti? De
quibus recte dicitur:
In tenebris conticescent
(
S1, 2, 9), quia sancti super excelsa statuti Redemptorem mundi,
quem in divinae majestatis claritate conspiciunt, aeternis laudibus
confitentur. In tenebris ergo tacent impii, quia Judaei ideo
Redemptorem non praedicant, quod ineffabilis eos illa claritas
divinitatis non illustrat. Scriptum quippe est:
Tollatur impius, ne videat gloriam Domini
(
Es, 26, 10). His quippe tenebris damnatos eos intuens, Joannes
ait:
Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt
(
Jn, 1, 5). Hinc David non optans, sed prophetans, dicit:
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et deorsum eorum semper
incurva
(
Ps, 68, 24). In tenebris ergo tacent impii, quia etsi Judaei
divinae Scripturae verba in Dei laudibus proferunt, dum Filium negant,
Deo Patri nulla vocum obsequia consecrant. Deo enim silet,
qui, Patrem laudans, Unigeniti laudem tacet. Sed quem
crucifixum despiciunt, quando judex venerit expavescent. Unde
etiam subditur:
Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, Dominum
formidabunt adversarii ejus.
(
S1, 2, 9 et
S1, 2, 10)
Commentaires
Gregorius I (540-604)