Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 47 : Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 15
    • Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine non flectetur. Neque enim homo est ut agat poenitentiam ( S1, 15, 29), etc. Triumphator in Israel Dominus est, cui omnis victoria recte ascribitur, quia mutabilis non est, sed secundum justitiam et veritatem universa dijudicat. Notandum autem quod alia editio habet: Non revertar, inquit Samuel, tecum, quia sprevisti verbum Domini, et spernit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret, et tenuit Saul, pinnulam diploidis, et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo, et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ipse minatur, et non permanet ( Aug, sl). Iste cui dicitur: Spernit te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie ( Aug, sl), quadraginta regnavit annis super Israel, tanto scilicet temporis spatio, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui; intelligamus ideo dictum quia nullus de ejus stirpe fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem Mediator Dei et hominum, et homo Christus Jesus. ( 1Ti, 2) Non autem in Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus, legitur: « Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; » sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: « Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua, » et intelligatur, « de manu tua, » quod est, « ab Israel. » Populi quoque Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum Testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo dum dicitur: « Et dabit illud proximo tuo, » ad carnis cognationem id refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem intelligi, « meliori te; » nam et quidam sic sunt interpretati. Sed melius sic accipitur, « bono super te, » ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis, ( Ps, 109, 1) [mauvais référencement: Ps, 109] in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et Israelita, in quo dolus non erat, ( Jn, 1, 47) [mauvais référencement: Jn, 1] quoddam frumentum quasi illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum primus Stephanus (voir: Ac, 7) ; inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione magnificantes Dominum. De qua re non dubito intelligendum quod sequitur, Et dividetur Israel in duo ( S1, 15, 28). In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam, et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaeret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et filium ejus. ( Gn, 21) Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duo fuisse divisum, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subversa atque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquod comminandum esset, ipsi David potius fuerit comminandum, cujus erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque minatus est, aeterna atque immutabilis significata est. Per hoc adjunctum est: « Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur et permanet; » id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non poenitet sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt, inde non erant, inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eamdemque naturam. Prorsus quicunque ex Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum Israelitis qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt; sed in divisione quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Conversus est autem Samuel ut abiret: Saul autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. ( S1, 15, 27 et S1, 15, 28) Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem, hanc ponere sententiam, quia multo amplius habet illic: ita enim illic scriptum est: Non revertar tecum, quia sprevisti verbum Domini: et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret: et tenuit Saul pinnam diploidis ejus, et dirupit eam. Et dixit ad eum Samuel. Dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ipse minatur, et non permanet. ( S1, 15, 27, S1, 15, 28 et S1, 15, 28) Iste, cui dicitur: spernet te Dominus ne sis rex super Israel ( S1, 15, 26); et dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnavit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David. Et audivit hoc primo tempore regni sui, ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus. Et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Non autem habet Scriptura quod in plerisque latinis codicibus legitur: dirumpet Dominus regnum Israel de manu tua ( S1, 28, 17), sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua ( S1, 28, 17). Ut hoc intelligatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. De quo cum dicitur dabit illud proximo tuo ( S1, 28, 17), ad carnis cognationem refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est bono super te, potest quidem intelligi meliori te ( S1, 15, 28), nam et quidam sic interpretati sunt, sed melius sic accipitur bono super te, ut quia ille bonus est; ideo sit super te, juxta illud propheticum: Donec ponam inimicos tuos omnes sub pedibus tuis ( Ps, 109, 1). In quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat ( Jn, 1, 47), quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus, inde tot Ecclesiae, quas Apostolus (voir: Ga, 1, 24) commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum.