V. 14 :
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam
eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 10
Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia,
et universa terra desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam
ejus, quam dederat Deus in cor ejus.
Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma
bellica, etc.
(
R3, 10, 23,
R3, 10, 24 et
R3, 10, 25) Bene ergo dictum est, quod
magnificatus sit rex Salomon super omnes reges terrae,
(
R3, 10, 23) quia pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum, qui reges
veredicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest. Quoniam quis in
nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filiosDei? Deus qui
glorificatur in consilio sanctorum magnus et metuendus super omnes quiin circuitu
ejus
sunt. Et item:
Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est
numerus.
(
Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 146] Unde et Joannes dicit:
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et
veritate.
(
Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1] Et universa terra desiderat videre vultum regis nostri, quia universa
Ecclesiasanctorum hoc solummodo appetit, ut ad conspectum gloriae ejus
perveniat. Cum per prophetam dicitur:
Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine,
requiram.
(
Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26] Et alibi:
Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea
ad te, Deus.
(
Ps, 41, 2) [mauvais référencement: Ps, 41] Et singuli deferunt ei munera, dum unusquisque secundum id quod vires
sibisuppetunt, in verbo seu factis, obsequium student praestare Deo.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
Magnificatus est rex Salomon super omnes reges
terrae, divitiis et sapientia. Et universa terra
desiderabat videre vultum Salomonis, ut audiret sapientiam
ejus, quam dederat Deus in corde ejus. Et singuli
deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma
bellica
(
R3, 10, 23,
R3, 10, 24 et
R3, 10, 25). Bene ergo dictum est quod magnificatus sit rex Salomon super
reges terrae, quia Pacificus noster super omnem celsitudinem sanctorum,
qui vere reges dicuntur, exaltatur, et nullus ei coaequari potest.
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis
erit Deo inter filios Dei? Deus, qui glorificatur in consilio
sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus
sunt
(
Ps, 88, 7 et
Ps, 88, 8) [mauvais référencement: Ps, 88]. Et iterum:
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae
ejus non est numerus
(
Ps, 146, 5) [mauvais référencement: Ps, 140]. Unde et Joannes dicit:
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre,
plenum gratia et veritate
(
Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1].
Liber 4, Caput 2
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce
habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine,
perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis.
At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite
in illud sal
(
R4, 2, 19 et
R4, 2, 20). Postulabat Eliseus a populo ut aquas Jericho steriles et
malignas sanaret. Accepit vas novum fictile, et jecit in eo
sal, et demersit illud in flumine, et statim in flumine aquae sanatae
sunt. Quo facto praenuntiabat propheta quia
Verbum caro fieret, et habitaret in nobis
(
Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1]. Inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam dedit in
vas fictile; in corpus scilicet humanum, et immittens in aquam demersit.
Quod quidem significabat, quia omnes populi, qui sub figura
aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi Incarnationem
fecunditatem et benedictionem accepturi essent
Auctor incertus
Liber 4, Caput 15
Habitante autem Elisaeo in Hiericho, venerunt ad eum viri civitatis,
etdixerunt ei:
Civitas Hiericho mundi hujus praesignabat figuram, cujus habitatio
secundumConditoris creationem non simpliciter tantum, sed valde ab
omnibus, utcernitur, optima est, Aquae vero illius pessimae, doctrina
accipienda estphilosophorum et poetarum, videlicet hominum mentes ad
daemonum cultum etlibidinem atque luxuriam provocans.
Terra vero sterilis omne indicat hominum genus, qui, relicto Creatore
Deo,obscuratis sensibus, deserviebant omnibus creaturis.
Quem enim in hoc facto miraculo, nisi Dominum Jesum Christum
praefiguravit,qui postquam
Verbum caro factum est
(
Jn, 1, 14), atque per ministrum in Jordane fluvio baptizari dignatus est,
aquas Hiericho steriles, hoc est, hujusmundi convertit in lavacri
fecunditatem, ut quidquid ex eis regeneratumfuisset, vitalem acciperet
spiritum.
In sale quippe sapientia, in vase vero rudi caro Domini
intelligitur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Ac per haec: negligetur prudens in prudentia sua: et negligetur potens in potentia sua:
et negligetur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere,
et
scire Dominum, et facere judicium, et justitiam in medio terrae. Non parva ex parte
intelligit, et scit Dominum, qui intelligit, et scit etiam haec a Domino sibi dari,
ut
intelligat, et sciat Dominum.
Quid enim habes,
ait Apostolus,
quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
(
1Co, 4, 7) id est: quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem judicium, et
justitiam qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo,
et finis praecepti
, (id est ad quod refertur praeceptum)
charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
(
1Ti, 1, 5) Porro ista
charitas
(sicut Joannes apostolus testatur)
ex Deo est
(
1Jn, 4, 7). Facere ergo judicium, et justitiam, ex Deo est. Sed quid est in medio terrae?
Neque enim non debent facere judicium et justitiam, qui habitant in extremis terrae?
Quis haec
dixerit? Cur ergo additum est in medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo
diceretur facere judicium, et justitiam, magnum hoc praeceptum ad utrosque homines
pertineret, et mediterraneos, et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae,
quae in
hoc agitur corpore, superesse tempus, judicium, justitiamque faciendi, quam dum esset
in carne
non fecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae mihi videtur dictum,
cum quisque in corpore vivit. In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam
moriente
homine recipit terra, consurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est
cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium, atque justitia,
quod
nobis prosit in posterum:
quando recipiet quisque secundum ea, quae per corpus gessit, sive bonum, sive
malum.
(
2Co, 5, 10) Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus, quo vixit in corpore: neque enim
si
quis maligna mente, atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis
operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud
tempus
gesserit, quo gessit et corpus? Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud,
quod in
Psalmo legitur :
Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae.
(
Ps, 73, 12) [mauvais référencement: Ps, 75, 12]
Ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia
per ipsum facta sunt saecula,
(
Jn, 1, 3 et
He, 1, 2) [mauvais référencement: Jn, 1, 5]
operatus est
salutem in medio terrae,
cum
Verbum caro factum est,
(
Jn, 1, 14) et terreno habitavit in corpore. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis
Annae,
quomodo gloriari debeat qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino: propter
retributionem, quae in die judicii futura est (v. 10.). Dominus ascendit (inquit)
in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus
ordinem tenuit confessionis fidelium; ascendit enim in coelum Dominus Jesus Christus,
et inde
venturus est ad vivos, et mortuos judicandos. Nam quis ascendit (sicut dicit
Apostolus)
nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est, et qui
ascendit super omnes coelos ut adimpleret omnia.
(
Ep, 4, 9 et
Ep, 4, 10) Per nubes ergo suas tonuit, quia sancto Spiritu cum ascendisset, implevit: De quibus
ancillae Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est apud Isaiam prophetam
ne pluant super eam imbrem.
(
Es, 5, 6) Sicut autem dictum est: ipse judicabit extrema terrae, ac si diceretur extrema
hominis: non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines procul dubio judicabit.
Sed
melius intelliguntur extrema terrae extrema hominis, quoniam non judicabuntur, quae
in melius, vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus
fuerit,
qui judicabitur. Propter quod dictum est
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(
Mt, 24, 13 et
Mt, 10, 22). Qui ergo perseveranter facit judicium, et justitiam in medio terrae, non damnabitur,
cum judicabuntur extrema terrae (v. 10.). Et dat (inquit) virtutem regibus
nostris: ut non eos judicando condemnet, dat eis virtutem, qua carnem, sicut reges,
regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant (Ibi.).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis