Liber Quartus Regum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 19 : Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 2
    • Dixerunt quoque viri civitatis ad Elisaeum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, Domine, perspicis, sed aquae pessimae sunt et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. ( R4, 2, 19 et R4, 2, 20) Postulabatur Elisaeus a populo ut aquas Jericho malignas et sterilessanaret. Accepit vas novum fictile et jecit in illud sal, et demersit illud in flumen, etstatim fluminis aquae sanatae sunt, quo facto praenuntiabat propheta, quia Verbum carofieret et habitaret in nobis. Inde insimilitudinem Verbi sal, id est sapientiam, dedit in vas fictile, in corpusscilicet humanum, et immittens in aquam demersit. Quod quidem significabat quia omnes populi qui sub figura aquarum in toto mundosteriles erant, per Christi Incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturiessent.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 2
    • Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal ( R4, 2, 19 et R4, 2, 20). Postulabat Eliseus a populo ut aquas Jericho steriles et malignas sanaret. Accepit vas novum fictile, et jecit in eo sal, et demersit illud in flumine, et statim in flumine aquae sanatae sunt. Quo facto praenuntiabat propheta quia Verbum caro fieret, et habitaret in nobis ( Jn, 1, 14) [mauvais référencement: Jn, 1]. Inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam dedit in vas fictile; in corpus scilicet humanum, et immittens in aquam demersit. Quod quidem significabat, quia omnes populi, qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi Incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Habitanti Heliseo in Hierico, venerunt ad eum viri civitatis, et dixerunt ei: Ecce habitatio civitatis hujus valde optima est, ut ipse, tu Domine, perspicis, sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in eo sal. Quod cum attulissent, egressus ad fontem aquarum misit in eum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis mors, neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc, juxta verbum Helisei, quod locutus est ( R4, 2, 18, R4, 2, 19, R4, 2, 20, R4, 2, 21 et R4, 2, 22).