V. 14 :
et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae: et dixit:
Ubi est Deus Eliae etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc,
et
transiit Eliseus.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 43. 44. : Palliolum cadit Eliae, sed aquas Elisaeus Percutit hoc, et non dividitur fluvius.
liber 4, v. 45. 46. : Ille Deum vocat Eliae, Iordanis et undas Percutit, et cito dissociavit aquas.
Commentaires
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 2
Elias enim, secum comitante Eliseo, ad aquas Jordanis veniens,
tulit pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas,
quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per
siccum
(
R4, 2, 8). Cumque Elias raptus esset, Eliseus levavit pallium Eliae, quod
ceciderat ei.
Reversusque stetit super ripam Jordanis, et
pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non
sunt divisae. Et dixit: Ubi est Deus Eliae etiam
nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc,
et transiit Eliseus
(
R4, 2, 13 et
R4, 2, 14), etc. Quid significat pallium Eliae, nisi Incarnationem Domini,
per quam Redemptor noster lethi fluvium disrupit, nobisque transitum ad
vitam praeparavit? Hoc ergo pallium Eliseus post transitum Eliae
retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem
ejus ad coelos reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire
satagit. Sed sicut Eliseus percutiens pallio fluvium, aquas
non divisit antequam dixit:
Ubi est Deus Eliae etiam nunc?
(
R4, 2, 14) et sic percussit aquas, et divisae sunt, ita Ecclesia, nisi per
invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest, quia,
sicut ipse dixit,
Sine me nihil potestis facere
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15]. Nihil est enim humanum studium, nisi adsit adjutorium diviNum.
Unde et Apostolus dixit:
Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro
bona voluntate
(
Ph, 2). Et Propheta ad Dominum ait:
In te inimicos nostros ventilabimus, et in nomine tuo
spernemus insurgentes in nos
(
Ps, 43, 6) [mauvais référencement: Ps, 43], etc.
Commentaires
Rabanus Maurus (780-856)