V. 21 :
egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Haec dicit Dominus: Sanavi
aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 49. 50. : Sal iacis in fontes, Dominumque vocas, Elisaee, Et Iericho dulces inde bibuntur aquae.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Habitanti Heliseo in Hierico, venerunt ad eum viri civitatis, et
dixerunt ei: Ecce habitatio civitatis hujus valde optima est, ut ipse, tu Domine,
perspicis,
sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas novum, et
mittite
in eo sal. Quod cum attulissent, egressus ad fontem aquarum misit in eum sal, et ait:
Haec
dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis mors, neque sterilitas. Sanatae
sunt ergo
aquae usque ad diem hanc, juxta verbum Helisei, quod locutus est (
R4, 2, 18,
R4, 2, 19,
R4, 2, 20,
R4, 2, 21 et
R4, 2, 22).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis