V. 24 :
Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt
duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 59. 60. 61. : Dum pueri Bethel dicunt: Ascendite, calve; Ludibrium reputas hoc, Elisaee, grave; Tu maledicis
eis.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 2
Ascendit autem inde in Bethel; cumque ascenderet per viam, pueri parvi
egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende, calve, ascende,
calve.
Qui cum post se respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine
Domini.
Egressique sunt de saltu duo ursi, et laceraverunt ex eis quadraginta et
duos pueros.
(
R4, 2, 23 et
R4, 2, 24) Elisaeus quoque propheta, sicut saepe diximus, figuram Christi
gessit. Deniquevocabulum illud salus Dei
interpretatur.Salus autem Dei quis est alius nisi
Filius ejus, qui et Salvatorubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei,
id est Elisaeo, Judaeorumhabuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori
subsannabant, qui dicunt.
Ascende, calve, ascende, calve:
(
R4, 2, 23) quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem. Quod vero
conversus maledixit Elisaeus, et exierunt duo ursi de silva, etinterfecerunt
quadraginta et duos pueros blasphemantes: ita et Christus post passionemet
resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit
inBethel, id est in domum Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo
annoascensionis suae, immisit duos ursos de silvis gentium,Vespasianum scilicet et
Titum,qui eos crudeli strage dejecerunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 2
Ascendit autem inde Eliseus in Bethel.
Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi
sunt de civitate, et illudebant ei dicentes, Ascende, calve.
Ascende, calve. Qui cum respexisset
vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini.
Egressique sunt duo ursi de saltu, et
laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros
(
R4, 2, 23 et
R4, 2, 24), etc. Eliseus quoque propheta (sicut saepe diximus) figuram
Christi gessit. Denique vocabulum istud salus Domini
interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius
ejus, qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes
saluti Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, qui ad crucem
Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt:
Ascende, calve; ascende, calve
(
R4, 2, 23), quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem.
Quod vero conversus maledixit eis Eliseus, et exierunt duo
ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes,
ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, postquam
ascendit in coelos, sicut Eliseus ascendit in Bethel, id est, in domum
Dei, conversus maledixit Judaeis, et quadragesimo secundo anno
Ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum
scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 16
Ascendit
, inquit,
in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi
egressi sunt de civitate, illudebantque ei dicentes: Ascende,
calve, ascende calve! Quibus maledicens in nomine Domini,
continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis
quadraginta duos pueros; et abiit ex inde in montem
Carmeli
(
R4, 2, 23,
R4, 2, 24 et
R4, 2, 25).
Elisaeus, qui interpretatur Dei salus, personam Salvatoris gestasse
nondubium est; qui Salvator ascendens in Bethel, hoc est, ad domum Dei
coelestem, a Judaeis quasi a pueris insipientibus subsannatus est,
clamantibus iisdem Judaeis,
Ascende, calve, ascende, calve
(
R4, 2, 23)!
Crucifige, crucifige
(
Jn, 19, 6)! in Calvariae loco: ob cujus piaculi facinus plebs
Judaeorum,decursis quadraginta duobus annis, post resurrectionem
Salvatoris etascensionem in coelos, a principibus Romanorum, Vespasiano
videlicet et Tito,quasi a duobus ursis consumpta est.
Mons vero Carmelus Ecclesia intelligenda est, ad quam, spreto Israele,
suumDominus transtulit regnum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Ascendit Heliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi
sunt de civitate, et illudebant ei dicentes: Ascende calve, ascende calve; quibus
maledicens
in nomine Domini, continuo egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis
quadraginta
et duos pueros. Et abiit exinde in montem Carmeli (
R4, 2, 23,
R4, 2, 24 et
R4, 2, 25).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis