Liber Quartus Regum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 12 : Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga eius. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 41. 42. :

    Dum Deus Eliam cum turbine tollit in auras,

    Hunc Elisaee videns: Mi pater, ingeminas.

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 14
    • Currus Israel, hoc est, mente videntium Deum, non incongrue Dominus JesusChristus accipitur, qui electos suos patienter tolerando velut in curru portat,atque per praedicationem et disciplinam suam sicut auriga agitat. Moraliter autem quid est quod Elias currus et auriga dicitur, nisi quiaauriga agitat, et currus portat? Doctor ergo qui mores populi et per patientiamsustinet et sacri eloquii verbis docet, et auriga dicitur et currus: currus,quia tolerando portat; auriga, quia populos bonis admonitionibus exercet. Quid est autem quod Elias ad coelum raptus esse dicitur? Numquidnam eum adhucin hac carne corruptibili positum, ad illius summae quietis requiem anteresurrectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed aliud estcoelum aereum, et aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae est proximum, unde et aves coeli dicimus, quiaeas volitare in aere videmus. In coelum quippe aereum Elias sublevatus est, ut in secreta quadam terraeregione repente duceretur, ubi in magna jam carnis ac spiritus quiete viveret,quousque ad finem mundi redeat et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Elias ascensionem Domini designavit: ille enim mortemdistulit, non evasit; Redemptor autem noster, quia non distulit superavit,eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendodeclaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicetaperte monstraretur quia purus homo adjutorio egebat alieno. Per angelos namque illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelumquidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitasgravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is quifecerat omnia, nimirum super omnia, sua virtute ferebatur, illo etenimrevertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia per humanitatemascenderat in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat etcoelum; neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse sicut erunt sancti,quando, peracto operis die, denarium pariter accepturi sunt; vel sicquemadmodum sunt homines, qui ex ista vita nondum emigraverunt, de qua illetamen non morte, sed translatione migravit. Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset, quamvis nondumhabet quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enimmeliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si duxisset uxoremfiliosque procreasset: creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura nondixit, quamvis et de caelibatu ejus nihil dixerit: quid de Enoch respondebit,qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est? Cur ergo etAdam et Eva, si juste viventes caste filios procreassent, nonne eis possenttranslatione non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Elias in Adammortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant,creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et quod tamdiu dilatum est morituri,nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis antequam animalecorpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt, quanto justiusac probabilius, primis hominibus, illis praestaretur, sine ullo suo parentumvepeccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, undesaeculo finito cum omni prosperitate sanctorum in evangelicam formam, non percarnis mortem, sed per Dei / virtutem multo felicius mutarentur! Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes, et levavit Elisaeus pallium Eliae quod ceciderat ei ( R4, 2, 12 et R4, 2, 13). Elisaeus enim Domini ac Redemptoris nostri figuram gestavit, vestimenta veroillius veteris Testamenti accipiendae sunt Scripturae, quae tunc scissae, hocest, revelatae hominibus sunt, quando per passionem et resurrectionem siveascensionem ipsius in coelo expletae sunt. Pallium vero Eliae ab Elisaeo collectum, virtus accipienda est Verbi, quam adglorificandam carnem suam mundo reliquit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 7
    • Responditque alter ad alterum, dicens: Et quis pater eorum ( S1, 10, 12)? Ac si diceret. Et quis major illo in dignitate et sapientia? Optime enim potest inter Prophetas versari, et pater eorum, id est, magister vocari, qui tam doctus et sapiens est. Pater magister vocatur: sicut Elisaeus Eliam patrem, id est, magistrum vocat: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus ( R4, 2, 12). Et in libro Job, Heliu Eliphaz patrem, id est, magistrum vocat, hoc modo: Pater mi, probetur Job usque ad finem ( Jb, 34, 36).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur: ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Helias per turbinem in coelum. Heliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus, et non vidit eum amplius ( R4, 2, 11 et R4, 2, 12).
  • Liber 4, Caput 2
    • Apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes, et levavit pallium Heliae, quod ceciderat ei ( R4, 2, 12 et R4, 2, 13). Heliseus enim Domini, ac Redemptoris nostri figuram gestavit. Vestimenta vero illius veteris testamenti accipiendae sunt Scripturae, quae tunc scissae, hoc est, revelatae hominibus sunt, quando per passionem, et resurrectionem, sive ascensionem ipsius in coelos expletae sunt. Pallium vero Heliae ab Heliseo collectum virtus accipienda est Verbi, quam ad glorificandam carnem suam mundo reliquit.