Liber Quartus Regum

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 9 : Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 4, v. 33. 34. :

    Protulit Elias: Pete quod tibi vis, Elisaee;

    Tollar et ante, volo quod cupies facere.
  • liber 4, v. 35. 36. :

    Spiritus Eliae tibi duplex ut tribuatur,

    Hunc, Elisaee, rogas; optima res petitur.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 2
    • Dixit ergo Elias ad Elisaeum: Postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Elisaeus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollar a te, erit quod petisti: si autem non videris, non erit. ( R4, 2, 9 et R4, 2, 10) Quem enim hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum scilicetRedemptorem? Et quem Elisaeus nisi corpusejus quod est Ecclesia? Dat locum postulandiElias noster, cum in Evangelio dicit: Petite et dabitur vobis. ( Mt, 7, 7) [mauvais référencement: Mt, 7] Et item: Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit. ( Jn, 16, 24) [mauvais référencement: Jn, 16] Hac ergo fiducia accepta a Domino, postulat Elisaeus, hoc est populusChristianus, ut fiat spiritus Christi duplex in eis, hoc est duplex gratia Spiritussancti, in remissionem utique peccatorum et collationem virtutum. Redemptor igitur noster, qui non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, ( 1P, 2, 22) [mauvais référencement: 1P, 2] remissione peccatorum non eguit, qui peccatum nullum habuit. Opera autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicitJudaeis: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. ( Mt, 12, 28) [mauvais référencement: Mt, 12] Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est Patris et Filii etSpiritus sancti, Veritate attestante quae ait: Quia quae Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit. ( Jn, 5, 19) [mauvais référencement: Jn, 5] Et Apostolus: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. ( 1Co, 22) Bene quidem postulat Ecclesia ut spiritum duplicem accipiat Christi, quia etremissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum quas explenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. ( Ep, 4) Illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt. Hinc est quod Elias dicit adElisaeum: « Si videris me quando tollar a te, eritquod petisti: si autem non videris, non erit. » Quia nisi quis recte fidei oculos inillum ponat et credat fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem ejus adPatrem, petitionis suae fructum non capiet, quod subsequens ratio designat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 2
    • Dixit ergo Elias ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti. Si autem non videris, non erit ( R4, 2, 9 et R4, 2, 10). Quem enim in hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum scilicet Redemptorem? Et quem Eliseus, nisi corpus ejus, quod est Ecclesia? Dat locum postulandi Elias noster, cum in Evangelio dicit: Petite, et dabitur vobis ( Mt, 7, 7) [mauvais référencement: Mt, 7]. Et item: Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum ( Jn, 16, 24) [mauvais référencement: Jn, 16]. Hac ergo fiducia accepta, a Domino postulat Eliseus, hoc est, populus Christianus, ut fiat Spiritus Christi duplex in eis, hoc est, duplex gratia Spiritus sancti in remissione utique peccatorum et collatione virtutum. Redemptor igitur noster, qui non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore ejus ( 1P, 2, 22) [mauvais référencement: Jn, 8] , remissione peccatorum non eguit. Opera autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicit Judaeis: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei ( Lc, 11, 20) [mauvais référencement: Lc, 11]. Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Veritate attestante, quae ait: Quia quae Pater facit, haec eadem et Filius similiter facit ( Jn, 5, 19) [mauvais référencement: Jn, 5]. Et Apostolus: Haec, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult ( 1Co, 12). Bene quidem postulat Ecclesia ut Spiritum duplicem accipiat Christi, quia et remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum, quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus. Qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ( Ep, 4); illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt. Hinc est quod Elias dicit ad Eliseum:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • (voir: R4, 2, 2, R4, 2, 4 et R4, 2, seq) Quod enim abstrahendus Helias, atque elevandus ad coelum, jusserit Heliseo, ut resideret in Galgalis: aut in Bethel: aut Hierico: sive Jordane: et ille semper juraverit per Dominum, quod non relinqueret eum, hoc figurasse videtur, quod apostolorum in se habuerit figura, qui ab ipsa revelatione fidei (sic enim interpretatur Galgala), Christo Domino individue adhaerentes usque in diem ascensionis ejus in coelum ab ejus comitatu non recesserunt. Cumque transissent Jordanem, dixit Helias ad Heliseum: Postula quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Heliseus: obsecro, ut fiat duplex spiritus tuus in me ( R4, 2, 9).