V. 28 :
Si autem ego in Spiritu Dei eiicio daemones, igitur pervenit in vos
regnum Dei.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 2
Dixit ergo Elias ad Elisaeum: Postula quod vis ut faciam tibi antequam
tollar a te.
Dixitque Elisaeus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me.
Qui respondit: Rem difficilem postulasti.
Attamen si videris me quando tollar a te, erit quod petisti: si autem non
videris, non erit.
(
R4, 2, 9 et
R4, 2, 10) Quem enim hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum
scilicetRedemptorem? Et quem Elisaeus nisi corpusejus quod est Ecclesia? Dat locum
postulandiElias noster, cum in Evangelio dicit:
Petite et dabitur vobis.
(
Mt, 7, 7) [mauvais référencement: Mt, 7] Et item:
Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit.
(
Jn, 16, 24) [mauvais référencement: Jn, 16] Hac ergo fiducia accepta a Domino, postulat Elisaeus, hoc est
populusChristianus, ut fiat spiritus Christi duplex in eis, hoc est duplex gratia
Spiritussancti, in remissionem utique peccatorum et collationem virtutum.
Redemptor igitur noster, qui
non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore
ejus,
(
1P, 2, 22) [mauvais référencement: 1P, 2] remissione peccatorum non eguit, qui peccatum nullum habuit. Opera
autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicitJudaeis:
Si ego in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum
Dei.
(
Mt, 12, 28) [mauvais référencement: Mt, 12] Inseparabilia sunt igitur opera sanctae Trinitatis, id est Patris et Filii
etSpiritus sancti, Veritate attestante quae ait:
Quia quae Pater facit, haec eadem similiter et Filius facit.
(
Jn, 5, 19) [mauvais référencement: Jn, 5] Et Apostolus:
Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout
vult.
(
1Co, 22) Bene quidem postulat Ecclesia ut spiritum duplicem accipiat Christi, quia
etremissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum quas
explenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui
ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona
hominibus.
(
Ep, 4) Illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt.
Hinc est quod Elias dicit adElisaeum: « Si videris me quando tollar a te, eritquod
petisti: si autem non videris, non erit. » Quia nisi quis recte fidei oculos inillum
ponat et credat fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem ejus adPatrem,
petitionis suae fructum non capiet, quod subsequens ratio designat.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)