V. 45 :
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et
intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora
prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 7
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum, a labio usque ad labium rotundum
in circuitu.
(
R3, 7, 23) Mare hoc fusile in figuram lavacri salutaris quo in remissionem
peccatorumemundamur factum est. Namque sacerdotes in ea lavabantur, ut
Verba dierum aperte testantur. Sacerdotes autem constat omnes electos
typice in Scripturis vocari, eo quod sintmembra summi sacerdotis Domini nostri Jesu
Christi. Et recte huic vasi Scriptura mare nomen indidit, in memoriam
videlicet marisRubri, in quo prius per exstinctionem Aegyptiorum, et populi Dei
liberationem baptismiforma praecessit. ExponenteApostolo ac dicente:
Quoniam Patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt, et
omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari.
(
1Co, 10) Sacramentum autem baptismi et vitae nobis munditiem quaerit in hoc saeculo,
etvitae nobis aeternae gloriam promittit in futuro: quod utrumque in mari hoc aeneo
unasententia designatur, cum esse decem cubitorum a labio usque ad
labiumperhibetur. Decem namque praeceptis in lege Dominus omnia quae facere
debeamusexpressit. Denario autem mercedem benefactorum signavit, cum hunc
in vinea laborantibusdandum esse praedixit. Erat ergo
mare decem cubitorum a labio usque ad labium,
(
R3, 7, 23) quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi, usquead ultimum, qui in
finesaeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, unam eamdemque
viamveritatis ingredi, et communem debet a Domino coronam sperare
justitiae.
Rotundum erat in circuitu,
(
R3, 7, 23) ut orbis universus in gyro, lavacro vitae a sorde peccatorum designaretur
essemundandus. De quo bene subditur,
quinque cubitorum altitudo ejus,
(
R3, 7, 23) quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu, quidquid
gustu,quidquid tactu, delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei per ablutionem
vivificifontis, relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum
si non quisque deinceps bonisstuduerit insistere operibus: alioquin diabolus qui
exierat de homine, si hunc a bonisviderit vacare, multiplicius redit: facitque
novissimahominis illius pejora prioribus.
(
Mt, 12, 45) [mauvais référencement: Mt, 12] Unde apte subditur,
et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
(
R3, 7, 23) Per resticulam namque disciplinam praeceptorum coelestium, qua a
nostrisvoluptatibus relegamur, potest apte signari: Scriptura dicente, quia «
funiculustriplex difficile rumpitur; » quia nimirum observatio mandatorum Dei, quae
in
cordibuselectorum fide et spe et dilectione supernae retributionis firma est,
nullotemporalium rerum potest obstaculo dissolvi.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 7
Quinque cubitorum altitudo ejus.
(
R3, 7, 23) Quia nimirum quidquid visu, quidquid auditu, quidquid olfactu,
quidquid gustu, quidquid tactu delinquimus, totum hoc nobis gratia Dei
per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit
praeteritorum remissio peccatorum, si non quisque deinceps bonis
studuerit insistere operibus. Alioquin diabolus, qui exierat
de homine si hunc a bobis vacare actibus viderit, multiplicius redit,
facitque
novissima hominis illius pejora prioribus.
(
Mt, 12, 45) [mauvais référencement: Mt, 12] Unde apte subditur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)