V. 27 :
Et si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt?
ideo ipsi iudices vestri erunt.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Dominum formidabunt adversarii ejus, et super ipsos in coelis
tonabit.
(
S1, 2, 10) Domini namque adversarii, idem Judaei intelliguntur, qui dixerunt:
Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen
ejus non memoretur amplius.
(
Es, 11) Inde est quod postea clamaverunt, dicentes:
Crucifige, crucifige eum.
(
Jn, 19, 6) [mauvais référencement: Jn, 19] Super hos enim (ut quibusdam videtur) adversarios, de coelisDominus
tonavit,quando per apostolos perfida eorum corda terruit. Coelorum igitur
nomine, ipsi apostoli intelliguntur, de quibus per Psalmistamdicitur:
Coeli enarrant gloriam Dei.
(
Ps, 18) Per tonitrua vero, comminationes miraculorum, et terrores signorum
accipiuntur,quae expleta sunt quando apostoli coeperunt in die Pentecostes variis
linguis loquimagnalia Dei, quando Spiritus sanctus in ignis visione super eos
apparuit. Et Petro praedicante, Judaei tanquam tonitru perculsi, compuncti
dixerunt:
Viri fratres, quid faciemus?
(
Ac, 2) Tunc Petrus apostolus ait:
Poenitemini igitur, et baptizetur unusquisque vestrum, et deleantur vestra
peccata.
(
Ac, 2) Hinc in Apocalypsi scriptum est:
Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua;
(
Ap, 4) hoc est quod Marcus ait:
Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem
confirmante, sequentibus signis.
(
Mc, 16, 20) [mauvais référencement: Mc, 16] Quibus scilicet tonantibus exterriti sunt inimici, ex quibus multi conversisunt
ad fidem: juxta quod Lucas ait:
Et multa turba sacerdotum obediebat fidei;
(
Ac, 6) per hos etenim coelos imo per nubes, quas Spiritu sancto replevit,
cumascendisset in coelum, super adversarios intonuit: quanquam de futuro judicio
nonnullivelint intelligi, ubi infideles Judaei qui suam hic voluerunt statuere
justitiam,gloriantes de observantia legis, sine fide Christi, justitiae ejus noluerunt
essesubjecti: judicandi sunt, non solum a Domino quem contempserunt, verum etiam
abApostolis qui coeli nomine intelliguntur,damnandi sunt sicut Dominus ait:
Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus
Israel.
(
Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19]
Hinc ad eosdem Judaeos Dominus dicit:
Si ego in principe daemoniorum ejicio daemonia, filii vestri in quo
ejiciunt? ideo judices vestri erunt.
(
Mt, 9, 34 et
Mt, 12, 27) [mauvais référencement: Mt, 12]
Hinc etiam per prophetam dicitur:
Vocabit Dominus judicium ad ignem et devorabit abyssum multam, et comedet
partem domus.
(
Am, 7) Judicium quippe ad ignem vocabitur, cum in judicio justitiae sententia adpoenam
jam aeternae concremationis ostenditur; et abyssum devorabit, quia iniquasatque
incomprehensibiles hominum mentes concremabit, quae nunc se hominibus etiam
subsignorum miraculis occultant, qui in judicio dicturi sunt:
Domine, Domine,nonne in nomine tuo prophetavimus?
(
Mt, 7, 22) [mauvais référencement: Mt, 7]
et reliqua. Sed tunc audient a Domino:
Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio qui estis.
(
Lc, 13, 27) [mauvais référencement: Lc, 13] Cum his etiam pars domus comedetur, quia Judaeos gloriantes de suae
caeremoniislegis atque de electorum numero se esse jactantes, unde et
dixerunt.
Nos patrem habemus Abraham,
(
Jn, 8, 39) [mauvais référencement: Jn, 8]qui olim domus Dei dicti sunt, tunc gehennae flamma concremabit. Unde
non immerito de utrisque sequitur:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) Quod quamvis juxta historiam possit intelligi, quia ipse judicat omnes
finesterrae. Juxta quod per Psalmistam dicitur:
Quia in manu ejus omnes fines terrae,
(
Ps, 94, 4) [mauvais référencement: Ps, 94] videlicet sua potestate cuncta decernens, tamen de futuro, utdiximus,
accipiturjudicio ubi juxta retributio futura est a Domino super filios.
Adae, ubi juxta Apostolum:
Omnes oportet praesentari ante tribunal ipsius, ut reddat unusquisque
rationem prout gessit se
(
2Co, 5) Unde et Psalmista:
Reddet unicuique secundum opera sua.
(
Ps, 61, 13) [mauvais référencement: Ps, 61] Tunc scilicet quando congregabuntur ante eum omnes gentes et segregabit omnesab
invicem, tanquam segregat pastor oves ab haedis
(voir:
Mt, 25)
. Hinc per Prophetam dicitur:
Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate,
judicabit populos in justitia.
(
Ps, 9, 8 et
Ps, 9, 9) [mauvais référencement: Ps, 9] Ipsem utique Dominus Christus qui adversarios suos, ac eorum injustitia,
hicpatiendo pertulit, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam.
Orbem terrae, sanctos virosdebemus accipere, qui de universali Ecclesia quasi
decoronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus
propter fidei et humilitatis suae bonum,misericordia copiosa praestabitur, qui
audituri sunt:
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum,
(
Mt, 25, 34) [mauvais référencement: Mt, 25]
etc. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis
nonvidentur exuti; isti cum justitia judicandi sunt, quia pro factorum suorum
sceleredamnabuntur, quibus dicendum est:
Ite, maledicti, in ignem aeternum.
(
Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25]
Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam
judicii,mirabili brevitate descripsit. In quo judicio, ut diximus, iniqui
Judaei acrius damnabuntur, quia Dominusjudicabit fines terrae. Caeterum
quantum ad moralem pertinet intelligentiam, finesterrae extrema hominumatque
intentiones designantur, quae Dominus judicare dicitur. Ipse quidem pius
Conditor noster, facturam suam non deserens, mala hominum et persuam patientiam
tolerat, et per eorum quandoque conversionem relaxat. Cum duras atque
insensibiles mentes respicit, modo eas minis, modo verberibus,modo revelationibus
terret, ut quae pessima securitate duruerant, salubri timoremollesCant. Scit enim
Dominus, quia extrema vitae nostrae, plus judicat: et idcircoelectos suos in fine
sollicitius purgat. Hinc est quod hic scriptum est:
Dominus judicabit fines terrae,
(
S1, 2, 10) quia tanto ultimis nostris invigilat, quanto in ipsis initia
sequentispensat. Et quia nostra opera atque intentiones diversis modis,
sicut dictum est, inextremitate examinat,bene dictum est,
Dominus judicabit fines terrae;
(
S1, 2, 10) est extrema hominis, quoniam non inde judicabuntur, quae in melius vel
indeterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit
quijudicabitur. Sequitur:
Et dabit imperium regi suo.
(
S1, 2, 10) Dominus dat imperium regi suo, quia Deus Pater ubique potestatem deditunigenito
Filio suo: juxta quod Daniel in visione sua loquitur, dicens:
Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi filius
hominis venit, et usque ad Antiquum dierum pervenit et in conspectu ejus
obtulerunt eum, et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi,
tribus et linguae, ipsi servient.
Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus regnum
sempiternum, quod non corrumpetur.
(
Da, 7) Hoc est quod Apostolus ait:
, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum, factus est obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis: Propter quod et Deus illum exaltavit, et
donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu
flectatur,
(
Ph, 2) et reliqua. Hinc Isaias ait:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
(
Es, 9)
Super solium David, et super regnum ejus sedebit.
(
Lc, 1, 32) [mauvais référencement: Lc, 1] Hinc Angelus ad Mariam ait:
Dabit illiDominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in
aeternum, et regni ejus non erit finis.
(
Mi, 4) De quo etiam bene ait
et dabit imperium regi suo,
(
S1, 2, 10) ipsi videlicet Christo, cui tradidit Pater! Pater omnia in manus; seu dabitregi
suo imperium, hoc est populo Christiano. Dat eis virtutem, quia super
carnem, sicut reges, regnant: et in illo, qui proptereos fudit sanguinem suum, mundum
vincunt.
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Quid per cornu Christi, nisi firmissimam ac celsam potentiam suam
debemusintelligere, quae cuncta supereminet de ipso: namque Zacharias loquitur,
dicens:
Erexit cornu salutis nobis.
(
Lc, 1, 69) [mauvais référencement: Lc, 1] Ossa siquidem omnia, carne involuta sunt; cornu excedit carnem, et ideo
cornusalutis regnum SalvatorisChristi vocatur, quod cuncta gaudia hujus saeculi
superat, incujus significatione, David vel Salomon, cornu olei sunt in regni
gloriamconsecrati. Verum, ut quibusdam placet, per imperium quod a Patre
Filius accepit, specialiterEcclesia tantummodo designatur. De quo per
Psalmistam Pater loquitur, dicens:
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae.
(
Ps, 2, 8) [mauvais référencement: Ps, 2] Cujus terminos indicat, sicut superius dictum est:
Dominus judicabit fines terrae.
(
S1, 2, 10) --
Pater non judicat quemquam, inquit in Evangelio, sed omne judicium dedit
Filio.
(
Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Et illud:
Potestatem dedit ei facere judicium, quia Filius hominis est.
(
Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam alibi ipse Filius dicit:
Ego autem constitutus sum rex ab eosuper Sion montem sanctum ejus.
(
Ps, 2, 6) [mauvais référencement: Ps, 2] De quo etiam imperio annectit, dicens:
Et sublimabit cornu Christi sui.
(
S1, 2, 10) Hoc ad corpus ejus, quod est Ecclesia, referri volunt. Omnes quippe
unctos ejus chrismate recte christos possumus dicere, quod tamentotum cum suo capite,
corpus, unus est Christus. Cujus Christi regnum, id est corporis sui, ipse
Filius sublimavit, quantum ubiquedilatavit, et in fide firmiter stabilivit, et regna
mundi confregit, et superari eafecit. Juxta quid per Psalmistam ait:
Et omnia cornua peccatorum confringam,
id est regna,
et exaltabuntur cornua justi.
(
Ps, 74, 11) [mauvais référencement: Ps, 74] Cornua justi, regnum est populi electi. His (quanquam impolite, ut
intelligere potuimus, et mihi traditafuerant,inculcavimus qualiter Anna de Christo,
atque de Ecclesia gentium, et repulsioneSynagogae prophetaverat) expletis, Domino
favente, ad alia tandem stylum vertereconamur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)