v. 1 :Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.
v. 2 :Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:
v. 3 :sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
v. 4 :prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
v. 5 :Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
v. 6 :Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
v. 7 :Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
v. 8 :Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.
v. 9 :Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
v. 10 :Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
v. 11 :Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
v. 12 :At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
v. 13 :Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
v. 14 :Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
v. 15 :Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.
v. 16 :Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
v. 17 :Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
v. 18 :Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
v. 19 :Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
v. 20 :Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
v. 21 :Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
v. 22 :Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
v. 23 :Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
v. 24 :Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
v. 25 :et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
v. 26 :Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
v. 27 :oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
v. 28 :Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:
v. 29 :omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
v. 30 :Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
v. 31 :Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae:
v. 32 :et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis:
v. 33 :et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
v. 34 :Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
v. 35 :esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
v. 36 :nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
v. 37 :Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
v. 38 :quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
v. 39 :aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
v. 40 :Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
v. 41 :Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius:
v. 42 :esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
v. 43 :hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
v. 44 :Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
v. 45 :Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
v. 46 :Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.