Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 3 : sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Quod si quis haec non ad ipsum, sed ad ejus imitatorem referre voluerit, potest. Agnum quippe offerimus, cum per bonum castitatis et innocentiae, Redemptori nostro conformamur; et cum doctrina innocentium Patrum nostrorum pascimur, velut ubera sugimus, quibus ad aeternam vitam nutriamur. Unum quoque agnum offerimus, si post initia religiosae conversationis, nulla polluimur inquinatione pravitatis. Unum quippe agnum offert, qui a proposito innocentiae, ad pollutae vitae maculas nequaquam diffluit, a quibus redeat per iterationem bonae operationis. Integrum quoque agnum offerre, est ad aeternam vitam non solum carnis continentiam, sed mentis integritatem praeparare. Integrum quoque agnum Domino nequaquam offert, qui carnem Deo per continentiam consecrat, sed mentis suae secreta ab immundarum cogitationum lascivia non refrenat. Velut enim agni partem sacrificio subripit, qui puritatem cordis, corporis continentiae non conjungit. Unde et ipse agnus integrum offerre discipulis praecipiens, ait: Audistis quia dictum est antiquis: Non maechaberis; ego autem dico vobis, qui viderit mulierem ad concupiscendum, moechatus est in corde suo ( Mt, 5, 27 et Mt, 5, 28) . Hinc etiam fatuae virgines in Evangelio notantur, quae lampades paraverunt, et oleum non paraverunt (voir: Mt, 25, 3) . Lampades namque paratas habent, qui bonum pudicitiae servant in corpore: oleum quoque habent, qui nitorem puritatis tenent in mentis suae circumspectione. Dicatur ergo de Samuele: Obtulit agnum integrum Domino: quia ut bonum pudicitiae divinae placationi sufficiat, non solum in candore corporis servari debet, sed in splendore internae puritatis. Merito itaque subditur: -- Et exaudivit eam Dominus ( S1, 7, 9).