Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 29 : omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Exemplum itaque hujus Saul resistit superbis nonnullis haereticis, qui, vel aliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis, qui ad sortem sanctorum non pertinent: cum eis dicimus habere illos posse baptismi sacramentum, quod cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant, tradendum: sed tamen eos non ideo saluti debere confidere, quia non improbamus, quod illos accepisse concedimus, sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis in eumdem, sine qua omnino quidquid habere potuerint, quamvis per se sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt; tanto indigniores effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitura est, acceperunt. Non autem bene utitur, nisi charitas, (voir: 1Co, 13, 7) , et charitas omnia tolerat, atque ideo non scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum. Non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum, quam munus aliquod utique divinum. Sed qui habet, dabitur ei: qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo ( Mt, 25, 29). Quod non habet auferri non potest, sed aliud non habet, ut merito auferatur, quod habet. Non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine charitate non prodest.