V. 33 :
et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Quae est ista pax, nisi quam propheta Michaeas asserit, dicens:
Et erit iste pax in terra, cum venerit
(
Mi, 5, 5)
. Hinc Paulus ait:
Ipse est pax nostra, qui facit utraque unum
(
Ep, 2, 14). Quid est autem, quod inter Israelem, et
Amorrhaeum pax ostenditur? Sed quid per Amorrhaeum, nisi pars
hominum reproba designatur? Qui vero per Israelem figurantur,
nisi electi? Et quia electi in dextera Dei, reprobi vero in
sinistra futuri sunt
(voir:
Mt, 25, 33)
, dum pax esse inter utrosque asseritur, sanctorum
beatitudo inclyta demonstratur; qui justitiae Conditoris tanta aequitate
conveniunt, ut de conspecta reproborum poena nulla compassione
moveantur. Dum ergo inter Israelem, et Amorrhaeum pax esse
ostenditur, non demonstratur bonum, quod commune cum sanctis habeant
reprobi, sed quo muniantur electi. Unde et sub Israelis
specie per prophetam sanctae Ecclesiae repromittitur:
Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat
te
(
Ps, 147, 3) [mauvais référencement: Ps, 147, 14]
. Pacem quippe Ecclesiae fines ponit: quia dum
Redemptoris potentia eam in intimae aequitatis celsitudinem erigit, per
dolorem compassionis, perditorum miseria non affligit. Sed ad
tantam beatitudinem quo pastorum studio boni subditi promoveantur,
exponit, dicens:
Judicavit quoque Samuel Israelem omnibus diebus vitae
suae
(
S1, 7, 15).
Commentaires
Gregorius I (540-604)