Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 46 : Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 2
    • Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currum et equites, et quinquaginta viros, qui ante eum currerent, ( R3, 1, 5) etc. Quod autem Adonias filius David major in regnum pro patre succedere voluit per fastum superbiae, non per virtutem disciplinae, quid significat nisi quod Judaicus populus, qui quasi major filius videtur esse, cum prior legem susceperit, gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, solum secum Dominum aestimabat regnaturum? Unde et bene nomen Adoniae, qui dominator Dominus interpretatur, ejus typum expressit qui solum se dominari cum Domino arbitratus est. Sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est, pacifico nostro (voir: Ep, 1) , cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur: de quo merito perfidiae, major filius, id est, prior populus, praecipitatus est. Hic ergo Adonias, Bersabee interveniente, quae interpretatur filia saturitatis, Abisag Sunamitidem corrumpere gestivit; quia Judaicus populus per observantiam caeremoniarum legis, qua saturus et plenissimus erat, veram sapientiam spiritalis sensus, quae David nostro conjuncta est, stuprare volens, non meruit ejus consortium cujus violare appetit immaculatum torum. Quod autem David Salomoni filio suo praecepit de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt vel injuste nocuerunt, licet ipse patientissime eos regnans toleraret, quid melius significare potest quam futuram retributionem judicii futuri, in qua impii pro mercede poenam perpetuam, justi autem aeternam beatitudinem percipient? In praesenti quoque tempore patientia Dei saepe bonos tribulari atque angustiari permittit, et e contrario reprobos deliciis temporalibus et prosperitate terrena uti concedit: quibus tamen utrisque per Judicem vivorum et mortuorum praemia certa in futuro restituet, quando his qui ad dexteram ejus sunt, dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis autem qui ad sinistram ejus erunt, dicet: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. ( Mt, 25, 34, Mt, 25, 41 et Mt, 25, 46) [mauvais référencement: Mt, 24]
  • Liber 3, Caput 15
    • Demetam, inquit, posteriora Baasa, et posteriora domus illius, et faciam domum ejus sicut domum Jeroboam filii Nabath. ( R3, 16, 3)Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata iniquorum post finem vitae ulciscitur. Demetit et posteriora domus ejus, cum civitatores illorum aeternis cruciatibus damnat; et faciet domum Baasa sicut fecit domum Jeroboam filii Nabath, cum peccatores in iniquitate sua perseverantes simul cum diabolo et angelis ejus inferni cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus) confusio vel siccitas interpretatur, Jeroboam vero dividens populum, et Nabath spontaneum resonat. Qui ergo confusiones errorum et peccatorum sequitur, et, uxorem gratiae spiritualis habere negligens, in ariditate peccatorum usque ad finem vitae perseverat, posteriora ejus velut diaboli metentur: qui propria voluntate superbiendi sibi mortem generavit, et tamen populum perditorum velut dijudicare videtur, cum non judicium aequitatis, sed damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc enim peccatorum atque omnium iniquorum posteriora demetentur, cum capite suo diabolo, quando Judex vivorum et mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui ad sinistram ejus stabunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam ( Mt, 25, 41 et Mt, 25, 46) [mauvais référencement: Mt, 25].