V. 3 :
ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus eius, et faciam domum tuam
sicut domum Ieroboam filii Nabat.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 3, v. 171. 172. : Saepe propheta Iehu Baasae mala vaticinatur, Inde neci Baasa percutiente datur.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 14
Factus est autem sermo Domini ad Jehu filiumAnani contra Baasa, dicens: Pro
eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israel, tu
autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me
irritares in peccatis eorum.
Ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum
tuam sicut domum Jeroboam filii Nabath.
Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui mortuus
fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres coeli.
(
R3, 16, 1,
R3, 16, 2,
R3, 16, 3,
R3, 16, 4 et
R3, 16, 5) Haec verba contra omnes peccantes, et contra omnes haereticos et paganos
maximeprolata sunt. Quippe qui peccatis pristinis, peccata semper nova
adjiciunt, et malorum exemplisdepravatis visceribus pejores fiunt.
Demetam (inquit) posteriora Baasa,et posteriora domus illius et faciam domum
ejus sicut domum Jeroboam filii Nabath.
(
R3, 16, 3)Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata iniquorum post finem
vitaeulciscitur: demetit et posteriora domus ejus, cum imitatores illorum
aeterniscruciatibus damnat.
Et faciam domum Baasa sicut feci domum Jeroboam filii Nabath,
(
R3, 16, 3) cum peccatores in iniquitate sua perseverantes, simul cum diabolo et
angelisejus, inferni cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus)
confusio vel siccitasinterpretatur. Jeroboam vero
dijudicans populum: et Nabath, spontaneumresonat. Qui
ergo confusiones errorum et peccatorum sequitur, et virorum gratiam spiritalemhabere
negligens, in ariditate peccatorum usque ad finem vitae perseverat,
posterioraejusvelut diaboli demetuntur, qui propria voluntate superbiendo sibi
mortemgenerat. Et tunc populum perditorum velut dijudicare videtur, cum non
judicium aequitatis,sed damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc enim
peccatorum atque omnium iniquorum posteriora demetentur cum capite suodiabolo, quando
judex vivorum et mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui adsinistram ejus
stabunt:
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est
diabolo et sociis ejus.
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam
aeternam
(
Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25] --
Qui mortuus (inquit) fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui
mortuus fuerit ex eo in regione,comedent eum volucres coeli.
(
R3, 16, 4) Quid est ergo mortuum esse in civitate, nisi quemlibet fide tenus in
Ecclesiaperseverantem, criminibus capitalibus obnoxium esse? In civitate ergo moritur,
quiintra Ecclesiam Dei opera pravitatis exercet. Ille enim ore canum
laceratur, cum sententiis sanctorum doctorum increpatur,arguitur, atque
damnatur. De quibus videlicet canibus in psalmo scriptum est:
Ut canes circuibunt civitatem.
(
Ps, 58, 7) [mauvais référencement: Ps, 58] Canes enim a canendo dicti sunt. Canum enim consuetudo est, illa
loca defendere, in quibus se norunt alimoniamreperire. Civitas autem illa,
quam canes isti circumeunt, Jerusalem est, universaliter permundum diffusa: hanc ergo
circuisse Paulum, salutares generis humani testanturEpistolae, quae peruniversas
gentes velut sacra divina tonuerunt. O canem istum beatum, qui populos
persequitur infideles, fures abigit, et oviliasancta custodit, cujus latratas per
totum mundum quasi gravisona tubaconcrepuit. « Qui enim moritur, ait, ex
Baasa in regione, comedent eum volucres coeli. » Illienim ex Baasa, hoc est ex corpore
diaboli confusione plenissima in regione moriuntur,qui, extra Ecclesiam separati,
idololatriae aut haeresibus ore atque opere nefariodeserviunt, hos enim volucres coeli
comedunt, illae videlicet volucres, de quibus inEvangelio Dominus dicit in parabolas
sementis, secus viam semen sparsum, volucrescoeli comedisse
(voir:
Mt, 13)
. Tunc enim istae volucres eos comedunt, quoniam onustos peccatis
secum ad aeternumrapiunt interitum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 15
Factus est autem sermo Domini ad Jehu, filium Anani, contra
Baasa, dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui
ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via
Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me
irritares in peccatis eorum, ecce ego demetam posteriora
Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut
domum Jeroboam, filii Nabath. Qui mortuus fuerit
de Baasa in civitate, comedent eum canes. Et qui
mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres
coeli
(
R3, 16, 1,
R3, 16, 2,
R3, 16, 3 et
R3, 16, 4), etc. Haec verba contra omnes peccantes et contra haereticos et
contra paganos maxime prolata sunt: quippe qui peccatis pristinis
peccata semper nova adjiciunt, et malorum exemplis depravati, suis
sceleribus priores fiunt.
Liber 3, Caput 15
Demetam, inquit, posteriora Baasa, et posteriora domus
illius, et faciam domum ejus sicut domum Jeroboam filii
Nabath. (
R3, 16, 3)Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata
iniquorum post finem vitae ulciscitur. Demetit et
posteriora domus ejus, cum civitatores illorum aeternis
cruciatibus damnat; et faciet domum Baasa sicut fecit domum
Jeroboam filii Nabath, cum peccatores in iniquitate sua
perseverantes simul cum diabolo et angelis ejus inferni
cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus)
confusio vel siccitas interpretatur,
Jeroboam vero dividens populum, et Nabath
spontaneum resonat. Qui ergo
confusiones errorum et peccatorum sequitur, et, uxorem
gratiae spiritualis habere negligens, in ariditate
peccatorum usque ad finem vitae perseverat, posteriora ejus
velut diaboli metentur: qui propria voluntate superbiendi
sibi mortem generavit, et tamen populum perditorum velut
dijudicare videtur, cum non judicium aequitatis, sed
damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc
enim peccatorum atque omnium iniquorum posteriora
demetentur, cum capite suo diabolo, quando Judex vivorum et
mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui ad sinistram
ejus stabunt: Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem
in vitam aeternam
(
Mt, 25, 41 et
Mt, 25, 46) [mauvais référencement: Mt, 25].
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)