Liber Tertius Regum

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 23 : Anno trigesimo primo Asa regis Iuda, regnavit Amri super Israel, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 14
    • Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Thersa regnavit sex annis: Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti, et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat nomine Somer Domini montis Samariae. ( R3, 16, 23 et R3, 16, 24) Hoc quomodo factum sit, Josephi verba manifestant, in quibus ita scriptum est:Tricesimo autem anno regis Asa, Ambri suscepit imperium, et tenuit annisduodecim. Quorum sex quidem annis fecit in Thersa, reliquos autem in civitate quae Marecompellabatur, a Graecis autem Samaria. Hic vero nominavit eam Samareton a Samaro quodam, qui ei montem venundederat, inquo constituerat civitatem.In nullo autem differebat prioribus regibus, nisi quod pejor erat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 15
    • Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Ambri super Israel duodecim annis, in Thersa regnavit sex annis. Emitque montem Samariae a Somer duobus argenti siclis, et aedificavit eam, et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer, Domini montis Samariae ( R3, 16, 23 et R3, 16, 24). Hoc quomodo factum sit, Josephi verba manifestant, in quibus scriptum est: « Tricesimo autem anno regis Asaph, Ambri suscepit imperium, et tenuit annis duodecim, quorum sex quidem annis fecit in Thersa, reliquos autem in civitate, quae Maraon appellatur, a Graecis vero Samaria. Hic autem nominavit eam Somareon a Somaro quodam, qui ei montem venundaverat, in quo constituerat civitatem. In nullo autem differebat prioribus regibus, nisi quod pejor erat. »