Liber Tertius Regum

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 5 : Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia eius, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel?

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 14
    • Factus est autem sermo Domini ad Jehu filiumAnani contra Baasa, dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel ut me irritares in peccatis eorum. Ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabath. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres coeli. ( R3, 16, 1, R3, 16, 2, R3, 16, 3, R3, 16, 4 et R3, 16, 5) Haec verba contra omnes peccantes, et contra omnes haereticos et paganos maximeprolata sunt. Quippe qui peccatis pristinis, peccata semper nova adjiciunt, et malorum exemplisdepravatis visceribus pejores fiunt. Demetam (inquit) posteriora Baasa,et posteriora domus illius et faciam domum ejus sicut domum Jeroboam filii Nabath. ( R3, 16, 3)Demetit Dominus posteriora Baasa, cum peccata iniquorum post finem vitaeulciscitur: demetit et posteriora domus ejus, cum imitatores illorum aeterniscruciatibus damnat. Et faciam domum Baasa sicut feci domum Jeroboam filii Nabath, ( R3, 16, 3) cum peccatores in iniquitate sua perseverantes, simul cum diabolo et angelisejus, inferni cruciatibus tradet. Baasa enim (ut diximus) confusio vel siccitasinterpretatur. Jeroboam vero dijudicans populum: et Nabath, spontaneumresonat. Qui ergo confusiones errorum et peccatorum sequitur, et virorum gratiam spiritalemhabere negligens, in ariditate peccatorum usque ad finem vitae perseverat, posterioraejusvelut diaboli demetuntur, qui propria voluntate superbiendo sibi mortemgenerat. Et tunc populum perditorum velut dijudicare videtur, cum non judicium aequitatis,sed damnationis in eis exercere dignoscitur. Tunc enim peccatorum atque omnium iniquorum posteriora demetentur cum capite suodiabolo, quando judex vivorum et mortuorum in fine saeculi dicturus est his qui adsinistram ejus stabunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et sociis ejus. Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam ( Mt, 25, 41) [mauvais référencement: Mt, 25] -- Qui mortuus (inquit) fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes, et qui mortuus fuerit ex eo in regione,comedent eum volucres coeli. ( R3, 16, 4) Quid est ergo mortuum esse in civitate, nisi quemlibet fide tenus in Ecclesiaperseverantem, criminibus capitalibus obnoxium esse? In civitate ergo moritur, quiintra Ecclesiam Dei opera pravitatis exercet. Ille enim ore canum laceratur, cum sententiis sanctorum doctorum increpatur,arguitur, atque damnatur. De quibus videlicet canibus in psalmo scriptum est: Ut canes circuibunt civitatem. ( Ps, 58, 7) [mauvais référencement: Ps, 58] Canes enim a canendo dicti sunt. Canum enim consuetudo est, illa loca defendere, in quibus se norunt alimoniamreperire. Civitas autem illa, quam canes isti circumeunt, Jerusalem est, universaliter permundum diffusa: hanc ergo circuisse Paulum, salutares generis humani testanturEpistolae, quae peruniversas gentes velut sacra divina tonuerunt. O canem istum beatum, qui populos persequitur infideles, fures abigit, et oviliasancta custodit, cujus latratas per totum mundum quasi gravisona tubaconcrepuit. « Qui enim moritur, ait, ex Baasa in regione, comedent eum volucres coeli. » Illienim ex Baasa, hoc est ex corpore diaboli confusione plenissima in regione moriuntur,qui, extra Ecclesiam separati, idololatriae aut haeresibus ore atque opere nefariodeserviunt, hos enim volucres coeli comedunt, illae videlicet volucres, de quibus inEvangelio Dominus dicit in parabolas sementis, secus viam semen sparsum, volucrescoeli comedisse (voir: Mt, 13) . Tunc enim istae volucres eos comedunt, quoniam onustos peccatis secum ad aeternumrapiunt interitum.