v. 1 :In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare.
v. 2 :Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
v. 3 :et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
v. 4 :Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.
v. 5 :Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae:
v. 6 :sole autem orto aestuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt.
v. 7 :Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.
v. 8 :Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
v. 9 :Qui habet aures audiendi, audiat.
v. 10 :Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
v. 11 :Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum.
v. 12 :Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
v. 13 :Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
v. 14 :Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.
v. 15 :Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
v. 16 :Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.
v. 17 :Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
v. 18 :Vos ergo audite parabolam seminantis.
v. 19 :Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est.
v. 20 :Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
v. 21 :non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
v. 22 :Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
v. 23 :Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
v. 24 :Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo:
v. 25 :cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
v. 26 :Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
v. 27 :Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
v. 28 :Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?
v. 29 :Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
v. 30 :Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
v. 31 :Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
v. 32 :quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius.
v. 33 :Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
v. 34 :Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
v. 35 :ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.
v. 36 :Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
v. 37 :Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
v. 38 :Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
v. 39 :Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.
v. 40 :Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi.
v. 41 :Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:
v. 42 :et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
v. 43 :Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
v. 44 :Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
v. 45 :Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
v. 46 :Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
v. 47 :Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
v. 48 :Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
v. 49 :Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
v. 50 :et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
v. 51 :Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam.
v. 52 :Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
v. 53 :Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
v. 54 :Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes?
v. 55 :Nonne hic est fabri filius? nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas?
v. 56 :et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
v. 57 :Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
v. 58 :Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.