V. 52 :
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini
patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Sequitur:
Et obtulerunt puerum Heli
(
S1, 1, 25). In Heli non solum personae doctorum
veterum, sed etiam doctrinae figurantur. Quid est ergo quod
puer Samuel Heli oblatus asseritur, nisi hoc, quod aperte cognoscitur,
quia quisquis praedicando aliis prodesse nititur, non solum nova
scribere debet, sed etiam vetera? Unde et Dominus in
Evangelio per parabolam dicit:
Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini
patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera
(
Mt, 13, 52). Samuel ergo Heli tunc offertur, cum mens bene
proficientis subditi legis et prophetarum scientia eruditur, ut in
libris antiquorum occidentem litteram legat, sed etiam secundum spiritum
vivificantem intelligat; et sic quod foris sonat accipiat, ut praeter
elementorum sonum, quod intus insonet spiritus recognoscat; et ad fidem
nova habeat, sed, quoties necesse fuerit, ad Novi Testamenti
confirmationem Scripturas veteres adducat. Tunc quippe
defendere nova poterit, cum eorum rationem ex veteribus
agnoscit. Aperte igitur Samuel Heli oblatus asseritur, quia
solum sufficienter nova praedicat qui eam rationem qua intelligenda sunt
vetera non ignorat. Et quia easdem Scripturas veteres
intelligere sine praeceptore non possumus, et doctor nihil in nobis
docendo proficit, si quod ipse foris loquitur in cordibus nostris per
divinam gratiam non infundatur, mater non sola puerum obtulit, sed cum
viro. Ei autem cui filium tradit se cum verbo praeconii Anna
insinuavit, dicens:
Obsecro, mi Domine, vivit anima tua, ego sum illa mulier,
quae stetit coram te hic.
(
S1, 1, 26)
Liber 4, Caput 4
Tribuni sunt, cum incipiunt: centuriones, cum in spiritali magisterio
perficiuntur. Etenim, ut superius diximus, a centenario
numero dicitur centurio. Tribuni etiam intelligi possunt
spirituales viri, scientia simplices, sed amore Dei et proximi
inflammati. Qui licet alta et spiritualia loqui nesciant,
tamen per exempla electorum, quae norunt, ad amorem Conditoris, quos
praevalent, accendere conantur. Tribus quidem cognatio, sive
curia dicitur. Si ergo tribuni dicuntur a tribu, qui ad
profectum proximorum sanctorum exempla proferunt, tribuni
nominantur. Ad rusticitatem quidem nostram destruendam, velut
curia veniunt, quando nobis illa proponunt, per quae sancti viri
omnipotenti Deo placuere. Et cum plurimorum sanctorum
proprias virtutes exponunt, quasi spiritualium cognationum nobilitatem
nobis aperiunt. Centuriones ergo intelligi viri perfectiores
possunt, qui praedicatorum magisterio dum bene proficiunt, eorum
auditores atque cooperatores fiunt. De quibus profecto in
Evangelio Dominus ait:
Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini
patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et
vetera
(
Mt, 13, 52)
. Tales quippe non solum operatione praecipui sunt, sed
etiam verbi Dei scientia eruditi. Unde et ad spiritalis
militiae conflictum cohortari proximos tanto utilius possunt, quanto et
alta, quae praedicare sciunt, in opere virtutis ostendunt.
Habent in eruditione verba, habent ad exempla simplicium opera: ut alta
quae loquuntur sapientes, intelligant; et qui verborum secreta non
vident in intimis, imitentur opera, quae vident foris.
Centuriones ergo constituuntur, quando perfectione virtutis, culmen
obtinent dignitatis: ut sublimiter vivant, et quo altius vivunt, utilius
doceant.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 4
Vir autem quidam venit de Baalsalisa, deferens viro Dei panes
primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in
pera sua
(
R4, 4, 42), etc. Denique vir de Baalsalisa venire describitur, deferens viro
Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum
in pera sua. Quem autem melius virum istum accipere possimus,
quam coetum sanctorum Patrum, qui virtute animi et bonorum operum
pollent? Qui bene de Baalsalisa venisse dicitur. Baalsalisa enim
habens tertium interpretatur. Recte ergo de
Baalsalisa est qui ternarium numerum in credulitate et confessione
sanctae Trinitatis servat. Hic vero vir viro Dei panes
primitiarum offert, cum Redemptori nostro per gratiam ejus inspiratus
offert libros de origine creaturarum compositos. Offert
viginti panes hordeaceos, hoc est, Decalogum legis in Moysi et
prophetarum scriptis comprehensum. Offert frumentum novum in
pera sua, cum Novum Testamentum post Mediatoris nostri adventum in
sancti Evangelii et apostolorum scriptis profe t. Jubet ergo
Eliseus noster ministris suis, sanctis videlicet praedicatoribus, ut
hanc oblationem populo fidelium dispensent, id est, ut, secundum illud
Evangelii,
de thesauro suo, velut scriba doctus, in regno coelorum
proferant nova et vetera
(
Mt, 13, 52) [mauvais référencement: Mt, 13], quatenus pabulo verbi divini reficiantur. Quod
mysterium in Evangelio iteratum legimus, cum in fractione
quinque panum, quinque millia hominum
(
Mt, 16, 9) [mauvais référencement: Mt, 14], et item,
septem panum, quatuor millia hominum
(
Mt, 16, 10) [mauvais référencement: Mt, 15], satiata esse commemorantur, et satiatis turbis, cum collegerunt
duodecim cophinos sive septem sportas fragmentorum, quia nullus est qui
sacramenta Scripturae divinae per omnia capere possit, quin sibi satiato
supererit juxta verbum Domini.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)