V. 25 :
et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 9. 10. : Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi, Qui puer in Silo discipulus fit Heli.
Petrus Riga
liber 1 , v. 41. 42. : Tres mactat uitulos qui lasciuos domat actus
Et tres Personas credit inesse Deo.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quae profecto virtutum initia, ubi sint perficienda edocet, cum
subjungit:
Et adduxit in domum Domini in Silo
(
S1, 1, 24). Domus Domini sancta Ecclesia recte
intelligitur, quae nimirum in Silo sita esse perhibetur. Silo
autem locus est in quo arca Dei mansisse perhibetur. Quid
ergo aliud Silo isto in loco significat quam veteris legis
traditionem? Nam velut arcam Dei continet, dum carnalem
litteram foris exhibet, quae in suis secretis spiritalem scientiam
clausam tenet. Quid est ergo, quod domus Domini in Silo sita
esse perhibetur, nisi quia sancta Ecclesia in sacramento Scripturarum
velut in loco fundata cognoscitur? Illuc Samuel adductus
asseritur, illic oblatus, quia praeter sanctam Ecclesiam locus non est
ubi merita virtutum crescant, et ad culmen perfectionis
veniant. Sed cum ipse qui adductus est asseritur, ejus quoque
dilationis causa memoratur, cum subditur:
Puer autem adhuc erat infantulus.
(
S1, 1, 24) Nam si infantulus tunc non esset, dum per se posset
accedere, duci huc ab alio non oporteret. Sequitur:
Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
(
S1, 1, 25)
Liber 1, Caput 1
Superius de sola Anna dicebatur:
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat
(
S1, 1, 24). Nunc autem de Helcana pariter, et de Anna
subjungitur:
Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum
Heli
(
S1, 1, 25). Tunc immolatus est vitulus, cum adductus
est Samuel, et oblatus. Si ergo ibi erat tunc Helcana, et cum
ducebatur, et cum offerebatur, quare non dictum est, adduxerunt eum
secum, sicut dictum est, immolaverunt, et obtulerunt? Sed
quia haec ad Ecclesiam et ad Christum retulimus, illi lactare, illi
adducere pertinet, offerre et immolare sibi et Christo. Ipsa
quippe institit verbo praedicationis, sed quibus doctrinam insinuat
virtutem adimplendae operationis nequaquam subministrat.
Litteram quippe Scripturae loquendo exhibet, sed ipsum bonum se
petentibus nonnisi cum sponso dare potest. Immolatur ergo
vitulus cum divina gratia cordi bona petentis infunditur, ut bona quae
destinando deliberat studio boni operis hilariter impendat.
Vitulus enim tunc immolatur, quia victima boni operis propositi ab
omnipotenti Deo devotae mentis oblatione suscipitur, si id quod ei
vovendo mens exhibet, totum Deo mactatur per hilaritatem. De
hac immolatione vituli Dominus in Evangelio ait: Si vos, cum
sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto
magis
Pater meus coelestis dabit spiritum bonum petentibus
se?
(
Lc, 11, 13 et
Mt, 7, 11) Hinc Paulus ait:
Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et
metet, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex
tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus
(
2Co, 9, 6 et
2Co, 9, 7). Quid namque est destinare in corde, nisi proponere ex
deliberatione? Dum ergo destinavit dixit, quasi vitulum
adductum asseruit. Sed dum addidit, non ex tristitia, aut ex
necessitate, quia hilarem datorem diligit Deus, adductum vitulum
qualiter immoletur exposuit. Adducuntur ergo vituli cum ad
agenda fortia bene proponenda praeparamur, sed vitulus immolatur cum
deliberatio boni propositi Deo impenditur in oblatione magnae
devotionis. Uterque autem, id est vir et uxor, vitulum
immolasse perhibentur, quia eadem hilaritas fidelibus subditis
praedicatoris voce ostenditur, atque in eorum cordibus divina gratia
propagatur. Pariter ergo vitulum immolant cum in corde bene
proficientis subditi divina convenit cum humana
praedicatione. Tres autem vituli adducuntur, quia cum
auxilium lapsis et stantibus ferre, et nobis ipsis opem custodiae
proponimus, dum una bona intentione haec attendimus, tria quidem sunt
respectu operis, sed unum in munere oblationis. Tria quidem
sunt, quia erga nos, et proximos nostros diverso respectu et diversis
temporibus exhibentur, sed unus sunt vitulus, quia simul proponuntur, et
pari devotione oblationis Deo impenduntur, et una in eis hilaritas, et
alia non habetur.
Liber 1, Caput 1
Sequitur:
Et obtulerunt puerum Heli
(
S1, 1, 25). In Heli non solum personae doctorum
veterum, sed etiam doctrinae figurantur. Quid est ergo quod
puer Samuel Heli oblatus asseritur, nisi hoc, quod aperte cognoscitur,
quia quisquis praedicando aliis prodesse nititur, non solum nova
scribere debet, sed etiam vetera? Unde et Dominus in
Evangelio per parabolam dicit:
Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini
patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera
(
Mt, 13, 52). Samuel ergo Heli tunc offertur, cum mens bene
proficientis subditi legis et prophetarum scientia eruditur, ut in
libris antiquorum occidentem litteram legat, sed etiam secundum spiritum
vivificantem intelligat; et sic quod foris sonat accipiat, ut praeter
elementorum sonum, quod intus insonet spiritus recognoscat; et ad fidem
nova habeat, sed, quoties necesse fuerit, ad Novi Testamenti
confirmationem Scripturas veteres adducat. Tunc quippe
defendere nova poterit, cum eorum rationem ex veteribus
agnoscit. Aperte igitur Samuel Heli oblatus asseritur, quia
solum sufficienter nova praedicat qui eam rationem qua intelligenda sunt
vetera non ignorat. Et quia easdem Scripturas veteres
intelligere sine praeceptore non possumus, et doctor nihil in nobis
docendo proficit, si quod ipse foris loquitur in cordibus nostris per
divinam gratiam non infundatur, mater non sola puerum obtulit, sed cum
viro. Ei autem cui filium tradit se cum verbo praeconii Anna
insinuavit, dicens:
Obsecro, mi Domine, vivit anima tua, ego sum illa mulier,
quae stetit coram te hic.
(
S1, 1, 26)
Commentaires
Gregorius I (540-604)