Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 26 : et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 9. 10. :

    Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi,

    Qui puer in Silo discipulus fit Heli.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Sequitur: Et obtulerunt puerum Heli ( S1, 1, 25). In Heli non solum personae doctorum veterum, sed etiam doctrinae figurantur. Quid est ergo quod puer Samuel Heli oblatus asseritur, nisi hoc, quod aperte cognoscitur, quia quisquis praedicando aliis prodesse nititur, non solum nova scribere debet, sed etiam vetera? Unde et Dominus in Evangelio per parabolam dicit: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera ( Mt, 13, 52). Samuel ergo Heli tunc offertur, cum mens bene proficientis subditi legis et prophetarum scientia eruditur, ut in libris antiquorum occidentem litteram legat, sed etiam secundum spiritum vivificantem intelligat; et sic quod foris sonat accipiat, ut praeter elementorum sonum, quod intus insonet spiritus recognoscat; et ad fidem nova habeat, sed, quoties necesse fuerit, ad Novi Testamenti confirmationem Scripturas veteres adducat. Tunc quippe defendere nova poterit, cum eorum rationem ex veteribus agnoscit. Aperte igitur Samuel Heli oblatus asseritur, quia solum sufficienter nova praedicat qui eam rationem qua intelligenda sunt vetera non ignorat. Et quia easdem Scripturas veteres intelligere sine praeceptore non possumus, et doctor nihil in nobis docendo proficit, si quod ipse foris loquitur in cordibus nostris per divinam gratiam non infundatur, mater non sola puerum obtulit, sed cum viro. Ei autem cui filium tradit se cum verbo praeconii Anna insinuavit, dicens: Obsecro, mi Domine, vivit anima tua, ego sum illa mulier, quae stetit coram te hic. ( S1, 1, 26)
  • Liber 1, Caput 1
    • Coram Heli Anna stetit, quia sancta Ecclesia doctorum synagogae nullis persecutionibus corruit. Quod tale est ac si dicat Ecclesia glorians Synagogae praepositis: Idcirco orbem parere per Evangelium Deo potui, quia adversa quae mihi intulistis invicta toleravi. Nam si poenis victa vetustati me subderem, novam Redemptori tot nationum sobolem nequaquam genuissem. Et quia humiliter loquitur, obsecrando Dominum vocat. Quia vero ei vitae aeternae pignus in fide Redemptoris dari appetit, dicit: Vivit anima tua ( S1, 1, 26). Sed quae se stetisse gloriata est, magna de se protulit. Et quia eadem magna humiliter, non superbe, dixerat, ea protinus ad laudem omnipotentis Dei retulit, dicens: Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem, quam rogavi eum, idcirco et ego commendavi eum Domino. ( S1, 1, 27)