Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 22 : et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Samuel interpretatur, nomen ejus Deus. Quem ergo nobis Samuel convenientius insinuat, quam praedicatorum ordinem, qui ad fidem vocatus est ex gentilitate? Quia enim fortis conversatione est, potestate sublimis, et dum in eo speciale signum gratiae divinae conspicitur, ad venerationem praedicationis ejus devotae auditorum turbae deducuntur, recte nomen ejus nuncupatione declaratur. Hinc est quod ad Moysen a Domino dicitur: Posui te in deum Pharaonis ( Ex, 7, 1). Hinc item in lege prohibens, ait: Diis non detrahes ( Ex, 22, 28). Et notandum quia cujus nomen deus dicitur, filius, non filia fuit, quia certe pastoralis dignitas, cum infirma conversatione deprimitur, splendore tam celsi nominis non ornatur. Quia igitur ordo doctorum ad evangelizandi ministerium ex gentilitate promotus excellentiae dignitatis suae meritorum gratia impar non fuit, recte nunc dicitur: Vocavit nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum ( S1, 7, 12). Et notandum quia hoc loco postulare dicitur quod postulando promeruit. Apertis ergo verbis ostenditur cur Annae primogenitus tanto nomine censeatur. Quod tale est ac si dicat: Idcirco ei tantum nomen imposuit, quia is qui superno munere nascitur meritorum gratia magnus fuit. Sed ut ostendatur quo studio eum provida mater foveat, sequitur: Ascendit autem vir ejus Helcana, et omnis domus, ut immolaret hostiam solemnem, et votum suum; et Anna non ascendit. Dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans. ( S1, 1, 21 et S1, 1, 22)
  • Liber 1, Caput 1
    • Ablactantur autem infantes, cum parvuli sanctae Ecclesiae tam spiritualis eruditionis quam bonae conversationis incrementa suscipiunt, et jam non planiora sacri eloquii, sed alta ejus sacramenta requirunt. Et ablactatus infans ante conspectum Domini ut appareat ducitur, cum per adhortationem praedicatorum quisquis subjectus bene proficiens bonis operibus adornatur. Qui enim ad hoc ducitur ut appareat, non tantum ut videat defertur, sed etiam ut videatur. Quia enim in fine a Domino multi audituri sunt: Nescio vos ( Mt, 25, 12), apparere in conspectu Domini Samuel dicitur, quia electus, et humilis subditus, dum perfecte praesentia despicit, adveniente extremo judice nequaquam reprobatur. Quos autem saeculum in sui amore defixos retinet, in conspectu Domini non apparent. Qui enim in honore rerum transeuntium videri elatiores appetunt, hoc profecto superbiendo agunt, ut ab eo quo solo videri debent honorabiles nunquam videantur. Unde et rex electus, et in rerum culmine positus, ne in flore saeculi deciperetur obsecrat, dicens: Ne projicias me, Domine, a facie tua ( Ps, 50, 13). Anna ergo et ablactare filium repromittit, et ante conspectum Domini ut appareat ducere, quia sancta Ecclesia electos subditos quos erudit praesentia perfecte despicere docet, et bona agere, et ad aeterna bona per humilitatem festinare. Et notandum quia ab ablactationis loco ductus asseritur, qui apparere debere in conspectu Domini perhibetur, quia videlicet, non parum interest spiritualis itineris, cum ab eo quod de coelesti magisterio discimus in usum perfectae tendimus operationis. Quia vero a studio ejusdem boni operis nunquam cessandum est, sequitur: Et appareat ibi jugiter. ( S1, 1, 22)