V. 20 :
et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen
eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 7. 8. : Flebilis Anna suos quia vultus non variavit, Ut breve post tempus conciperet meruit.
liber 1 , v. 9. 10. : Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi, Qui puer in Silo discipulus fit Heli.
Petrus Riga
liber 1 , v. 29. 30. : Post hec Anna parit quia dum peccata relinquis
Dat bona facta tibi gratia larga Dei.
liber 1 , v. 33. 34. : Concipit illa, parit; Samuel procedit ad ortum,
Grata Deo proles, dignus amore puer.
liber 1 , v. 49. 50. 51. 52. : Que fuerat sterilis prius et confusa dolore
Fit fecunda, Deo cantica leta canit:
Sic agit ecclesia; sterilis fuit ante frequentans
Idola, nunc fructus parturit illa bonos.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quid est autem quod supra de sola Anna singulariter dicitur:
Abiit mulier in viam suam
(
S1, 1, 18), nunc vero pluraliter:
Surrexerunt mane
(
S1, 1, 19), nisi ut cum viro descendere cognoscatur? Et
quia vir sanctae Ecclesiae Redemptor humani generis est, qui jam ad
coelos ascenderat, cum ipsam Judaeam incredulitatis suae caligine
obrutam relinquebat, quomodo de Anna et de viro suo Helcana intelligi in
Christi et Ecclesiae typo nunc potest quod simul mane surgerent, et in
civitatem suam pariter redirent? Sed quia civitatem Ramatha,
coelestem patriam designare jam diximus, quomodo hoc sanctae Ecclesiae
convenit, quae statim ut a Judaeorum praedicatione cessavit, ad
coelestem patriam non ascendit? Verum quia resurgens a
mortuis Dominus, missis in praedicatione doctoribus loquitur, dicens:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem
saeculi
(
Mt, 28, 20), absurdum non est ut cum eo sancta Ecclesia surgere et reverti
sentiatur. Qui enim electos suos per spiritalem praesentiam
nunquam deserit, et cum stantibus permanet, et cum abeuntibus
recedit. Ramatha vero coelestem patriam designare diximus,
sed quod nihil aliud significare possit non diximus. Quid
ergo aliud hoc in loco significat, nisi adimpletionem prophetiae in
gentium vocatione? Ramatha quippe visio consummata dicitur,
ut jam diximus. Quid vero est gentium jam impleta vocatio,
nisi prophetarum visio consummata? Nam visionem asserebat,
sed non consummatam, qui de futuro adhuc quod viderat pronuntiabat,
dicens:
Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram
te, Domine
(
Ps, 85, 9). Hinc item repromittit, dicens:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11) [mauvais référencement: Ps, 71, 15]. Visio igitur consummata recte prophetarum promissio
dicitur, quia nimirum, auctore Deo, juxta eorum oracula, in Redemptorem
humani generis omnes gentes crediderunt. Mane autem cum viro
suo Anna surgere dicitur, quia sancta Ecclesia in exortu interni luminis
ad gentes transiit cum verbo praedicationis. Vel mane surgit,
quod Judaeam in nocte infidelitatis deseruit. Mane etiam
surgit, quia prosperum iter in conversione gentium invenit.
Et coram Domino adoravit, quia in repulsione Synagogae incomprehensibile
judicium venerata est omnipotentis Dei. Adoravit quippe, et
recessit, quia cum a gentis suae praedicatione pro sola Dei omnipotentis
ordinatione recederet, divino judicio per obedientiam obsecuta est quod
penetrare intelligendo non potuit. Adorans autem reversa est,
quia ministerium praedicationis in vocatione gentium adimplere
proposuit, sed tantum ejusdem praedicationis modum in superna
contemplatione quaesivit. Reverti enim praedicatoribus est ad
divinae contemplationis lumen recurrere. Inde quippe lucem
hauriunt, qua et ad venerationem fidelium luceant, et quam loquendo
auditorum suorum mentibus infundant. Hinc namque est quod
praedicator egregius ante ad tertii coeli secreta sustollitur, et sic
terrena disponere perhibetur, et paradisi secreta ingrediens verba
percipit, quae non licet homini loqui
(voir:
2Co, 12, 2)
, ut discernere et loqui utiliter foris possit. Anna
ergo reversa memoratur, quia sancta Ecclesia dum terrena disposuit,
qualiter sint eadem terrena disponenda, in ea ad quam saepe revertitur
Dei contemplatione instruitur. Et tunc demum in domum suam
venit, quia in auditorum devotione collocare se potuit, cum accedendi ad
eos modum sursum revertendo cognovit. Domum namque sanctae
primitivae Ecclesiae gentium devotio exstruxit, quam, dum sibi in eis
condidit, custodiae sollicitudine inhabitavit. Quae videlicet
domus posita in visione consummata describitur, quia non ante condi
potuit quam vocationis ejus praedictum a prophetis tempus
advenit. Sequitur:
Cognovit autem Helcana Annam conjugem suam, et
recordatus est ejus Dominus. Et factum est post
circulum dierum, concepit Anna et peperit
filium.
(
S1, 1, 19 et
S1, 1, 20)
Liber 1, Caput 1
Helcana Annam conjugem suam tunc cognovit, cum Redemptor noster
praefinitum tempus vocandae gentilitatis aspexit, quo dum novae sponsae,
sanctae videlicet Ecclesiae, gremio gratiam superni amoris infunderet,
novam ex ea prolem fidelium generaret. Nam velut nondum
cognoscebat eam, cum volentes transire in Asiam praedicatores a Spiritu
sancto prohibiti sunt
(voir:
Ac, 16, 6)
. Hinc est, quod cum ad praedicationem Judaeae
discipulos suos mitteret, per semetipsam Veritas prohibet dicens:
In viam gentium non abieritis, et in civitates Samaritanorum
non intraveritis
(
Mt, 10, 5). Quando autem cognovit Annam conjugem suam Helcana,
tunc recordatus est ejus Dominus, quia gentilitas tunc venisse in Dei
memoriam visa est, cum sancta Ecclesia, Verbo Dei per amoris gratiam
conjuncta, in salute visitatur. Quid est hoc loco circulus
dierum, nisi innumeris sancti Spiritus ostensa radiis manifestatio
divinae voluntatis? Quae profecto dum praedicatorum suorum
mentibus, in contemplatione suspensis, claritates supernae dispositionis
innumeras exhibet, nimirum, veluti plures dies, temporum circulus
clausas tenet. Circulus quippe dierum Annae conceptum
praevenit, quia sanctae Ecclesiae Verbum Dei ad docendum non ante
infunditur, quam ab ea supernae dispositionis radii plenius
agnoscantur. Quae concipiens filium peperit, quia ii quos in
fide Redemptoris parit nova conversatione robusti sunt.
Et vocavit nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset
eum.
(
S1, 1, 20)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 1
Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius non sunt
amplius in diversa mutati. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna et
peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
(
S1, 1, 18,
S1, 1, 19 et
S1, 1, 20) Post circulum ergo dierum, id est post anni reditum, peperit Anna
puerum,vocavitque nomen ejus Samuel. Samuel qui interpretatur
postulatio Dei, sive nomen ejus Deus,quia auctor nativitatis ejus
Deus erat, qui ab sterili exoratus concessit haberefilium, quidignus haberetur in
templo Dei cunctis diebus assistere ad servitiumejus. Qui superius non
solum vir, sed vir unus appellatur, quia videlicet non in diversavagabundus, vel
mobilis atque instabilis, sed firmus atque inconcussus persistens virunus
erat. Et non solum vir unus dicitur ille, qui firmus perseverat, sed omnes
competentesunus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum
confitentur, inuno Spiritu Dei replentur. Unusquisque insipientium non est
unus, sed multi. Unde Scriptura:
Stultus ut luna mutatur.
(
Ec, 27) Luna cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum semper
ipsaalia est et diversa. Sic et peccatores, qui mutantur asapientia et
scientia, et diversa concupiscunt,instabiles efficiuntur in omnibus viis
suis. Ecce historiam praelibavimus, sed spiritualem intellectum necesse est
ut brevitertandem tangamus: Vir enim iste Elcana, qui interpretatur Dei
possessio,figuram gestavit unici Filii Dei, qui vera et specialis est Dei
Patrispossessio. De ipso namque per Salomonem dicitur:
Dominus possedit me initio viarum suarum.
(
Pr, 8) Et Pater de ipso:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
(
Mt, 3, 17 et
Mt, 17, 5) [mauvais référencement: Mt, 3 et Mt, 17]
Et idem Filius in Evangelio:
Pater in me manens, ipse facit opera: qui bene vir unus dicitur.
(
Jn, 14, 10) [mauvais référencement: Jn, 14] Unus autem appellatur Deus, non de numero, sed quia nunquam a semetipso
alterefficitur, ideo nunquam mutatur. UndePsalmista:
Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient.
(
Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 104] Armathaim Sophim, quae interpretatur excelsa vel
specula,coelestem significat Jerusalem. De qua ad nos veniens,
eamdem speculationem et docuit, imo et ad eamdempossidendam sua morte
reparavit. In qua ipse sedens ad dexteram Patris, interpellat pro nobis
secundum quodApostolus ait:
Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum,
(
1Jn, 2) etc. Qui bene filius dicitur, filii Jeroham, filii Eliu, filii Suph
Ephrataeus. Jeroham quippe misericors interpretatur: Eliu vero,
Deus meus:Suph, effundens: quae nomina, sicut nobis videtur, jure
ad Deum Patremreferuntur. Ipse est misericordia nostra, quia sua
miseratione actum est, ut unigenitus Filiusad nos veniens, suocruore nos redimeret,
juxta quod Apostolus ait: Sic enim dilexitDeus mundum, ut Unigenitum suum daret pro
nobis
(voir:
Jn, 3)
. Qui in passione, pro nobis laborans, aiebat:
Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?.
(
Ps, 21, 2) [mauvais référencement: Ps, 21] Unde Suph effundens dicitur, quia ad nos sinus suae pietatis eum
decoelestibus effudit, ut semetipsum exinaniret, atque quodammodo effunderet, et
genushumanum liberaret. Unde per Salomonem in Canticis canticorum dicitur:
Unguentum effusum est nomen tuum.
(
Ct, 1) Nomen ergo Dei unguentum effusum est, quando ab immensitate divinitatis suae,ad
naturam nostram se exterius effudit, et ab eo quod erat invisibilis, visibilem
sereddidit. Si enim se non effunderet, nequaquam nobis se
innotesceret. De quaeffusione Paulus ait:
Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
sed semetipsum exinanivit,
(
Ph, 2) et reliqua. Quod Paulus ait exinanivit, hoc Salomon dixit,
effudit. Qui jureEphrataeus dicitur, Ephrataeus frugifer
interpretatur. Quod bene eidem unigenito Dei Filio convenit: ipse enim
omnibus donis Spiritussancti et virtutibus abundans habetur. Hinc Isaias
ait:
Requievit super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
(
Es, 2) et reliqua. Sequitur:
Habuitque uxores duas, nomen uni Phenenna, et nomen secundae Anna. Fueruntque
Phenennae filii. Annae autem non erant liberi,
(
S1, 1, 12) et reliqua. Istae duae uxores,Anna videlicet, quae interpretatur
gratia, et Phenenna,quae dicitur conversio, geminae plebis, hoc
est Ecclesiae gentium etSynagogae, praetenderunt imaginem. Phenenna namque
Synagogae typum praelibabat quae fecunda primum in filiisexstitit, quos Deo per
praedicationem legis generare videbatur. Sed quia conversa est a fide
patriarcharum et prophetarum ad infidelitatem,infecunda permanet. Anna vero
sterilis, quae interpretatur gratia, Ecclesiam significabatgentium, quae
gratia sancti Salvatoris cognoscitur esse redempta. Juxta quod Apostolus
ait:
Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem, et non ex vobis, donum Dei
est.
(
Ep, 2) Et iterum:
Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam
misericordiamconsecutam,
(
Rm, 9) etc. Quae sterilis dicitur, juxta quod scriptum est:
Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia
multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
(
Es, 54) De qua etiam Psalmista ait:
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
(
Ps, 112, 9) [mauvais référencement: Ps, 112] Quae olim sterilis a fecunditate prolis spiritualis, nunc Deo spiritualesfilios
per fontem baptismatis, et gratiam Spiritus sancti gignere non desisTit. De quain
Canticis canticorum Apostoli dicunt:
Soror nostra parvula est, et ubera non habet.
(
Ct, 8) Quid faciemus sorori nostrae, in die quando alloquenda est: Parvula,
inquiunt,est quia mysterium praedicationis nondum sufficit subire, ut filios generans
abintimis mysteriis,vel ut ex uberibus nutrire possit. Quid ergo tibi
videtur, o Synagoga, de sorore nostra faciendum, quando alloquendaest, id est per
verbi mysterium ducenda ad fidem, ut quae modo sterilis videtur possitfecunda
spiritualiter filios generare? Synagoga tacente, ipse sponsus sive Apostoliquid fieri
debeat, respondent: Si murus est, aedificemus super eum propugnaculaargentea, id est
scientiam divinarum Scripturarum, ut possit non solum protegereinfirmos, sed etiam
docere indoctos, ne semper sterilis permaneat. Ista enim quanquam tunc uxor
esset in praedestinatione divinae gratiae, juxta quodsponsus loquitur de ea:
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea,
(
Ct, 1) id est, tu adhuc in curribus Pharaonis subintus serviebas,subintus currebas
ingentilitate, sed ego attendi quid de te per praedestinationem fecit:
Equitatui meo te assimilavi,
(
Ct, 1, 8) id est electis meis te similem attendi. Tamen quia nondum sponsus
eam proprio sanguine redemerat, nec desponsaverat,sterilis habebatur, quia ei per
fidem conjuncta non erat, sed Synagoga ei quodammodofilios per legem, ut diximus,
parere videbatur. Haec enim breviter tangendo, ut diximus, sed in
consequentibus post aliqua quaeinterpolata videntur, in historia prolata plenius
describere conabimur. Erant alibi duo filii Heli, Hophni et Phinees,
sacerdotes Domini. Quia historia luce clarius patet, ad spiritalem
intellectum transducimur. Hophni namque, qui interpretatur
discalceatus sine insania conversionis: et Phinees quoque, qui
dicitur os mutum, scribas etPharisaeos significant Judaeorum. Qui
bene filii Heli dicuntur, qui typum tenebat sacerdotii Judaeorum proptersacrificia
carnalia legis et sacerdotii ipsorum. Ipsi enim scribae et Pharisaei dum
suam, juxta Apostolum
(voir:
Rm, 10)
, voluerunt statuere justitiam, et justitiae Dei contemnentes, noluerunt
essesubjecti, nec ipsum recipere quem lex et prophetae praedixerunt esse
venturum,degenerantes a fide patriarcharum et prophetarum, ad insaniam infidelitatis
conversi,os mutum meruerunt habere, a vero sacerdotio Christi et confessione veri
sacerdotis,de quo scriptum est:
Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum
secundumordinem Melchisedeh.
(
Ps, 109, 4) [mauvais référencement: Ps, 109] Et quia Ecclesiam sibi, proprie quae Christo debebatur, qui erat verus
sponsus,tanquam propriam vindicare voluerunt, et noluerunt suscitare semen fidei in
nominedefuncti fratris, id est Christi, juxta quod in lege scriptum erat, non
meruerunt essein sorte eorum. De quibus ait Apostolus:
Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.
(
Ep, 6) Et de quibus per prophetam dicitur:
Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant bona.
(
Rm, 10) Et ideo nudi et discalceati a vera fide et dignitate
sacerdotiiremanserunt. Quod pertimescebat agere Joannes quando dicebat eis,
Non sum ego Christus: venit enim fortior me post me, cujus non sum dignus ut
solvam corrigiam calceamenti ejus.
(
Jn, 1, 27) [mauvais référencement: Jn, 1] Ac si diceret: Ego redemptorisvestigia denudare non valeo, quia nomen
sponsimihi immeritus non usurpo. Quod quia scribae et Pharisaei indebite
usurpare conati sunt videlicet nomensponsi sibi et non Christo tribuere, et insuper
e
contrario contempserunt, imo infaciem conspuere non dubitaverunt: jure nomen illorum
dicitur domus discalceati, sicut in lege scriptum est
(voir:
Dt, 25)
. Ac per hoc nudi remanserunt ab omni dignitate, et discalceati ab
exemplispatriarcharum et prophetarum. Unde Silo quidem eis congruit, ubi
sacerdotes fuisse leguntur. Silo namque dimissio ejus, vel
petitio interpretatur: quia enimipsi expetierunt Pilatum, ut dimitteret
Barabbam, et Jesum traderet eis
(voir:
Mt, 27)
. Unde ad insaniam crudelitatis conversi, clamabant dicentes:
Si dimittis eum, non esamicus Caesaris.
(
Jn, 19, 12) [mauvais référencement: Jn, 19] Et item:
Crucifige, crucifige eum.
(
Lc, 23, 21) [mauvais référencement: Lc, 23] Merito dimissi fuerunt, et derelicti a Deo, exuti ab omni bonitate, traditisunt
gentibus, et amiserunt sacerdotium et regnum, et torpore infidelitatis nudi,frigescunt
inter gentes. Sequitur:
Dedit ergo Elcana Phenennae et filiis ejus et filiabus partes. Annae
autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat.
(
S1, 1, 4 et
S1, 1, 5) Jam enim superius inculcavimus quod Phenenna typum tenuit Synagogae, quae a
Deoquidem partes cum filiis et filiabus (quantum juxta anagogen pertinet)
percepit,videlicet temporalia bona terrae promissionis. Juxta quod per
Psalmistam dicitur:
Dedit eis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut
custodiantjustificationes ejus, et legem ejus requirant:
(
Ps, 104, 44 et
Ps, 104, 45) [mauvais référencement: Ps, 104] et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, et legislatio, et testamentum,et
repromissio, et reliqua. Quanquam ingrata fuisset, Annae autem dedit partem
unam tristis. Pars enim ista quam conditor rerum Annae, hoc est Ecclesiae
gentium contulit,naturale ingenium possumus accipere, per quod Deum agnoscere
poterat. De quo praedicator egregius ad Romanos describens ait:
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur.
(
Rm, 1) Sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas: unde de sapientibus hujus
mundipraemisit, dicens:
Quia quod notum est Dei, manifestum est illis.
(
Rm, 1) Deus enim illis manifestavit, sed bene ait, tristis, quia
Dominusconcluserat vulvam ejus. Denique quia spiritualiter Deo generare
filios non poterat anxie ferebat, scilicetquia nondum advenerat tempus miserendi ejus,
ut a sua sterilitate aperiretur, etspirituali gratia fecundaretur. Cujus
fecunditatem longe considerans Isaias, clamabat:
Laetare, sterilis, quae non paris,
(
Es, 54) et reliqua. Post hanc sterilitatem, tristis erat Ecclesia, quia non
solum non pariebat filios,verum etiam a gratia Dominicae incarnationis, et ab
amissione legis sterilem sevidebat. Sed ut hoc perpendere potuisset, per
naturale ingenium intellexit. Quia ipsam Dominus diligebat, scilicet non
qualis tunc erat, sed qualis inpraedestinatione futura erat. Sed quia hanc
praedestinationem et futuram gratiam Synagoga ignorabat,gentilitatem despiciebat,et
insuper etiam odio insequebatur. Nam sequitur:
Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, intantum, ut
exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus.
(
S1, 1, 6) Nulli igitur legenti dubium est, quod Synagoga Judaeorum Ecclesiam
gentiumpersecuta est, et propter idololatriae cultum contemnebat et
exprobrabat. Denique etiam ipsa primitiva Ecclesia ignorans mysterium
salvationis ipsius,Petrum redarguere volebat, quare ingressus esset ad Cornelium et
manducaret cumgentilibus. Sed Petrus cum divinam gratiam eis retulisset,
glorificaverunt Deum
(voir:
Ac, 2)
. De qua etiam despectione idololatriae, Ecclesia ex gentibus
Synagogae respondit,dicens:
Noli me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
(
Ct, 1) Ac si apertedixisset: Inde fusca sum, unde peccatrix, quia me sol
decoloravit,id est creator meus in errore positam me deseruit, et radios suae
districtionissubtraxit. Ego in errorem lapsa sum, unde et subjungit:
Filii matris meae pugnaverunt contra me.
(
Ct, 1) Filii matris, immundi intelliguntur spiritus, quia ab una gratia benignitatiset
potentiae Dei, nos et angeli conditi sumus. Et ex eo quod rationales sumus,
quasi quamdam societatem fraternitatis habemus:quia tamen cadentes angeli, et ante
adventum Salvatoris, et quotidie contra Ecclesiamgentium bellum gerunt, dicat:
Filii matris meae pugnaverunt contra me.
(
Ct, 1) Ac si dicat, quia creator meus in gentilitate me deseruit,
filii matris meae pugnaverunt contra me.
(
Ct, 1) Noli me despicere, o Synagoga, quia si nigra sum per meritum, formosa sum
perdivinae praedestinationis gratiam. Sed ideo Synagoga contemnit
Ecclesiam, quia attendebat qualis erat, sed ignorabat,ut diximus, qualis futura
erat. Verum postea considerans Ecclesiam per naturale ingenium ornatam,
divina scilicetillustratam gratia venire ad Christum, ait:
Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus
myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
(
Ct, 111) Nam admiratur quomodo gentium populus, nullo circumcisionis mysterio
emundatus,nullis prophetarum admonitionibus instructus, subito ab infimis voluptatibus
perdesertum gentilitatis et idololatriae, ad alta virtutum culmina, et ad amplexus
sponsiascendisset.Et bene ait:
Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris
pigmentarii,
(
Ct, 3) id est igne amoris accensa, vel omni nisu virtutum ad coelestia
tendit. Per myrrham, mortificatio carnalium voluptatum. Per
thus, puritas orationum: et in diversis pulveribus pigmentarii omnium virtutumodor
accipitur. Unde alibi stupens Synagoga dicit,
Nescivi, anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab .
(
Ct, 6) Ac si dixisset, Nescivi, o Ecclesia gentium, dona gratiae spiritualis in
teesse, sed anima mea conturbavit me propter inductionem Novi Testamenti, et
evangelicaequadrigae. Aminadab quippe interpretatur populus meus
spontaneus, id est Christusqui sponte gratiam suam contulit Ecclesiae, qui per
totum jam vehitur orbem.Sed quia eamdem gratiam nondum adhuc perceperat
Ecclesia, sed sterilis permanebatet tristabatur, recte subinfertur:
Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus:
Anna, cur fles? et quare non comedis? et quamobrem affligitur cor tuum: Nunquid
non ego melior sum tibi quam decem filii?
(
S1, 1, 7 et
S1, 1, 8) Ait enim:
Porro illa flebat et non capiebat cibum.
(
S1, 1, 7) Hoc est quod beatus Job ex eadem Ecclesia gentium, quae adventum suiRedemptoris
desiderabat loquitur, dicens:
Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam?
(
Jb, 6) Quid per onagrum, id est agrestem asinum, nisi gentilis populus designatur?quem
sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarumcampo
permansit. VIta namque beati Job attestante, cognoscimusexspectasse
Redemptorisadventum multos etiam ex gentilibus. Herba ergo onagri est haec
ipsa mediatoris incarnatio, per quam ipsa gentilitasjam satiatur. Quia enim
per prophetam dicitur:
Omnis caro fenum, universitatis conditor ex nostra substantia carnem sumens
fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum fenum caro remaneret.
(
Es, 90) Tunc ergo herbam onage. invenit, cum gentilis populus gratiam
divinae incarnationis accepit. Sed quia diu vota electorum gentilium dilata
sunt, longo tempore redemptionem suamexspectando gemuerunt, et non meruerunt eamdem
gratiam percipere, qua fecundarentur etsaturarentur illo cibo de quo Dominus ait:
Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinemmeum, in me manet, et ego in
eo.
(
Jn, 6, 57) [mauvais référencement: Jn, 6] Bene dictum est:
Porro Anna flebat, et non capiebat cibum.
(
S1, 1, 7) Et quia Ecclesia perseveravit in prece pro eadem Redemptoris gratia, tandemipse
per mysterium suae incarnationis consolationem adhibuit. Unde et dicitur:
Anna, cur fles? nunquid non ego melior tibi quam decem filii?
(
S1, 1, 8) Verum est, inquam, verum quod loquitur sermo divinae consolationis: melior
estEcclesiae vir suus, Dominus scilicet Christus, quam decem filii. Decem
namque filii illi significantur, quos per legem Synagoga Deo ederevidebatur, sed
multoties plus eum diligit, imo gratiam Evangelicae praedicationis,quae per ipsum
data
est, quam illos quos carnaliter pariebat. Diligit ipse Ecclesiam, et
diligitur. Scriptum namque est: Dilectus meusmihi, et ego illi
(voir:
Ct, 2)
. Adeo diligit Ecclesia Christum, ut non solum omnia contemnat pro ipso,
adversascilicet et prospera mundi, verumetiam mori non formidet pro dilectione
ejus. De cujus dilectione (quanquam aliter intelligatur) in Canticis
canticorum dicitur,
Fortis est ut mors dilectio,
(
ct, 8) sed quia Ecclesia in eadem gratia atque dilectione quam percepit,
perseveravit,recte quibusdam interpositis de ipsa dicitur, vultusque ejus non sunt
amplius indiversa mutati. Nequaquam enim Ecclesia a cognitione fidei, et
dilectione sui Redemptoris immutataest, neque evelli in diversa declinando potuit,
ab
ipsa devotionis gratia quampercepit. Caeterum quantum ad historiae fidem
pertinet, bene ait:
Vultusque ejus non sunt ampliusin diversa mutati.
(
S1, 1, 18) Videlicet quia quod ad Deum postulavit, ex fide credens, adipisci se
nondubitavit: sive quia in vero affectu compunctionis permansit, usque dum adepta
essetquod postulavit. Hic enim datur exemplum orandi, quia videlicet
quisquis exaudiri desiderat, talisdebet perseverare, qualis in oratione inveniri se
exoptat. Et si semel compunctionis gratiam percipit per puritatem mentis,
debet in eademmunditia mentis persistere, et a nullo deviare per lasciviam, donec
ad
affectumvoluntatis, quod petit, perveniat. Imo donec prolem divinae
contemplationis consequatur. Et si hoc voluerit non sufficit semel
compungi, sed sedulo per compunctionisgratiam emundari, juxta quod per Psalmistam
dicitur:
Constituite diem solemnem in confrequentatione,usque ad cornu altaris.
(
Ps, 117, 27) [mauvais référencement: Ps, 117] Dies solemnis est Domino, compunctio cordis nostri. Sed tunc in
confrequentatione dies constituitur, cum ad lacrymas pro amore Dominiassidue mens
movetur. Cui velut si diceremus, quandiu? subjungit, dicens
usque ad cornu altaris.
(
Ps, 117, 27) [mauvais référencement: Ps, 117] Cornu altaris est exaltatio sacrificii interioris, hoc est contemplatio
divinaevisionis. Inde est quod anima quae jam per amorem compungi
desiderat, in Canticiscanticorum, ait:
Osculetur me osculo oris sui.
(
Ct, 1) Toties enim anima osculatur Deum, quoties in ejus amore compungitur.
Ait enim,
Osculetur me osculo oris sui.
(
Ct, 1) Ac si aperte dicat: « Tangat me gratia compunctionis suae, » vel certe,
«osculum oris ejusest » perfectio pacis intimae, ad quam cum pervenerimus,
nihilremanebit amplius quod quaeramus. Et ideo debemus in eadem gratia
compunctionis tanquam Anna permanere, et nonvultum in diversa mutare, donec
perveniamus ad prolem divinae contemplationis. Nos hactenus ista de Elcana,
et duabus uxoribus ejus, ac partibus earum, etcaetera quae inseruimus, prout
intelligere potuimus, et a traditore didicimus,describere conati sumus.
Quae si cui displicuerint, et melius invenire potuerit: nos sequenda judicavimus,quia
magis decrevimus alterius sensum sequi, quam pertinaciae deservire.
Caeterum, his descriptis, ad ea quae sequuntur, Domino favente, stylum
vertereconabimur: sed prius notandum quia nonnulli juxta ethicam disciplinam, id
estmoralemquam aliter tropologiam nominant, Elcanam, qui interpretatur Domini
possessio, sanctum quemlibet et perfectum praedicatorem intelligi volunt,
cujusmentem Dominus possidet. Per duas vero uxores, Phenennam videlicet et
Annam, activam et contemplativamvitam designant, Phenenna namque fecunda in filiis,
quae dicitur conversio,activam; Anna vero sterilis, quae interpretatur
gratia ejus, contemplativamdesignat vitam. Activa enim vita est,
panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientemdocere, errantem corrigere, ad
humilitatis viam superbientem proximum revocare,infirmantis curam gerere, quae
singulis quibusque expediant, dispensare. Quae non immerito significatur
per Phenennam fecundam, quae interpretatur conversio, quia activamultas habet
actiones quibus subvenire potestproximis. Ad quas necesse est, ut sollicite
convertatur. Est enim fecunda in filiis et filiabus, quia fortia licet
infirma videantur, incomparatione contemplationis gignit opera pariter infirma, quae
significantur perfilios et filias. Contemplativa vita est vero, charitatem
Dei quidem et proximi, tota menteretinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli
desiderio conditoris inhaerere, utnihil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus
ad videndam faciem sui conditorisanimus inardescat. Haec enim significatur
per Annam, quae interpretatur gratia, sedsterilem. Bene itaque
sterilis dicitur, quia contemplativa vita prout est nullus penetrarevalet.
Sive quia nullus eam perfecte praedicare sufficit quod sentit, ut eampraedicandoplures
filios gignere possit. Unde non immerito per Annam, quae interpretatur
gratia, figuratur: quianemo ad ipsam pervenire sufficit, nisi per divinam
gratiam. Sed bene duas uxores habuisse describitur, quia perfectus quilibet
praedicator nonest, nisi utramque vitam exercere noverit. Debet ex
amplexibus Phenennae, transire ad complexus Annae: quia debet se priusexercere in
activa, ut dum multos filios generaverit, possit postmodum adcontemplativam vitam
arctius accingi, et toto desiderio in ejus contemplationeimmorari, et perfecta opera
gignere. Quibus uxoribus et filiis et filiabus partes tribuet: quia summus
vir siveinfirma, seu creaverit fortia opera, semper studet et in activa et in
contemplativavita desudansamplius laborando, virtutibus virtutes subnectere ut
perfectus inveniaturquandoque in contemplatione. Et ideo qui vult effici
possessio Dei, has duas ducat uxores: activam scilicetprimum, ac deinceps transeat
ad
contemplativam. Seu, ut aliter dicamus, conjungat sibi eam, quae nobilior
est, Annam, hoc estgratiam. Haec enim prima conjungitur homini per fidem,
ubi Apostolus ait:
Gratia enim Dei salvi facti estis per fidem.
(
Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est conversioni, quia post
gratiamcredulitatis, sequi debet emendatio morum. Prima filios generat
Phenenna, quia primi fructus proferuntur perconversionem. Nisi enim
convertamur a malo, non poterimus effici patres de Anna, et generareSamuelem, qui
hic
interpretari potest, ubiipse Deus. Ubi enim spiritusgratiae est, ibi dicitur
Deus. Unde Paulus ait:
Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: Vere, Deus in vobis est.
(
1Co, 14) Et ideo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona divini
Spiritusgenerare. Et hoc orandum est sed sciendum est quia Deus non voce
tantum invenitur, sedcorde. Unde beatus Job loquitur, dicens:
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat?
(
Jb, 31) Non ait, preces, sed
desiderium meum.
(
Jb, 31) Vere quippe postulatio non in voce oris est, sed in
cogitationibuscordis. Hinc est quod ad Moysen dicitur:
Quid clamas ad me?
(
Ex, 4) cum penitus nihil loqueretur. Hinc est quod Anna superius ore quidem
tacuit, et tamen tot sui desiderii vocesemisit. Sicut scriptumest:
Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur.
(
S1, 1, 13) Hinc Dominus in Evangelio dicit:
Intra in cubiculum tuum et, clauso ostio, ora Patrem tuum, et Pater tuus,
qui videt in abscondito, reddet tibi.
(
Mt, 6, 6) [mauvais référencement: Mt, 6]
Clauso quippe ostio, petit in cubiculo, qui tacenti ore in conspectusupernae
pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per
sancta desideria silenter exauditur. Unde dicitur:
Desiderium pauperum exaudivit Dominus.
(
Ps, 9, 38) [mauvais référencement: Ps, 9] Et quia Anna ita Dominum postulavit, exaudiri pro filio
promeruit.
Quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a
Domino postulasset eum.
(
S1, 1, 20) [mauvais référencement: Ps, 9] Sic nimirum sancta Ecclesia orans per naturalem intellectum, gratiam fidei
etmysterium incarnationis,cPs_9orde concepit, et ore confessionis gignere
promeruit. Nam, juxta Apostolum:
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
(
Rm, 10) Hinc est quod ad Cornelium angelus ait:
Corneli, exauditae sunt orationes tuae, et eleemosynae tuae in conspectu
Dei,
(
Ac, 10) etc.-- « Quem filium vocavit (inquit) Samuelem. » Samuel, qui
interpretatur nomen ejus Deus, Annae videlicet primogenitus et prophetiae
gratia decoratus, quisalius intelligendus est, nisi Dominicus homo, Dominus scilicet
ac Redemptor noster? Deipso enim scriptum est:
Omnipotens ipse veniet et salvabit nos.
(
Es, 35) Ipse etiam propheta dictus est, juxta quod Moyses ait: Prophetam
suscitabitDominus Deus, tanquam me ipsum audietis
(voir:
Dt, 18 et
Ac, 3, 7)
, et reliquis denique ipse de semetipso dicit:
Non est propheta sine honore, nisi in patria sua.
(
Mt, 13, 57) [mauvais référencement: Mt, 13]
Cui itaque Samuelis valde congruit interpretatio nominis, quia ipsum Deum
ethominem confitetur omnis Ecclesia. De qua subnectitur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 1
Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque
ejus non sunt amplius in diversa mutati. Et factum est post
circulum dierum concepit Anna et peperit filium, vocavitque
nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum,
(
S1, 1, 18,
S1, 1, 19 et
S1, 1, 20) et reliqua. Post circulum ergo dierum, id est, post
anni reditum, peperit Anna filium, vocavitque nomen ejus Samuel, qui
interpretatur postulatio Dei, sive nomen ejus Deus,
quia auctor nativitatis ejus Deus erat, qui ab sterili exoratus,
concessit habere filium, qui dignus haberetur in templo Dei cunctis
diebus assistere ad servitium ejus. Mystice autem Elcana,
pater venerabilis Samuelis, qui erat « possessio Dei » (Elcana quippe in
possessionem Dei transfertur) animi virtute vir dicitur.
Et non solum vir, verum etiam vir unus appellatur.
Non enim in diversa vagabundus, vel mobilis atque instabilis
ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens vir unus erat.
Et non solum ille vir unus dicitur, sed omnes competenter
unus dicuntur, unam sapientiam omnes habentes, qui unum Christum Jesum
confitentur, in uno Spiritu Dei replentur. Inde dicit Apostolus:
Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam.
(
1Co, 9) Unusquisque insipientium non est unus, sed multi. Unde
per Scripturam dicitur:
Insipiens sicut luna mutatur.
(
Ec, 17) Luna, cum videtur una esse per substantiam, per mutationem dierum
semper a semetipsa alia est et diversa; sic et peccatores, qui mutantur
semper scientia et cupiunt diversa, instabiles sunt in omnibus viis
suis. Unus autem dicitur Deus, non de numero; sed quia
nunquam a semetipso alter efficitur, ideo nunquam mutatur, ut est illud.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
(
Ps, 101, 28) [mauvais référencement: Ps, 101]
Fuit, inquit, vir unus de Ramatha Sophim, de monte
Ephraim.
(
Hebr, sl) Ramatha, sive Armatha, ut in aliquibus exemplaribus habetur,
altitudo eorum interpretatur; Sophim, specula sive
scopulus: Ephraim, fructificatio. Qui in monte
Ephraim et in Ramatha Sophim commorasse dicitur, in alta scilicet
contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus
vitiorum cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur vel unitas
scinderetur; et idcirco non de vallibus, neque de campis, non de
collibus, sed de monte Ephraim esse dicitur, hoc est, de monte
frugifero, in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur.
Habuit vir ille duas uxores. Quarum prima, ut
praediximus, nobilior, Anna, sterilis erat, ut fuit prima uxor Abrahae
Sara nobilior
(voir:
Gn, 16)
, secunda quidem, hoc est, Phenenna, fecunda fuit, sicut Abrahae
secunda uxor, id est, Agar Aegyptia, sed ignobilior. Et
effectus est Abraham primum pater de ignobili, postea de nobili
conjugio. Ita Elcana, qui possessio Dei est, primum
de secunda uxore efficitur pater, quia concluserat Dominus vulvam Annae,
ut primum vulvam Sarae, post partum Phenennae aperuit vulvam Annae.
Phenenna interpretatur conversio; Anna
gratia interpretatur. Qui vult effici possessio
Dei, ducat has duas uxores, et jungat sibi primum eam quae nobilior est,
hoc est, gratiam. Haec enim prima per fidem conjungitur
homini, ut Apostolus ait:
Gratia enim Dei salvati estis per fidem.
(
Ep, 2) Secundo conjungatur Phenennae, id est, conversioni, quia post
gratiam credulitatis, morum emendatio sequi debet. Prima
filios nobis generat Phenenna, quia primos nobis fructus proferimus per
conversionem. Nisi enim convertamur a malo, non poterimus
effici patres de Anna. Phenenna filios habet, sed qui non
assistunt altari semper, nec tamen inanes fiunt, nam de sacrificiis
divinis edunt. Unusquisque ergo qui convertitur a peccato, ex
conversione generat opera justitiae, et postea excitata Anna, id est,
anima fidelis, per zelum bonam precem fundit Domino, ut ipsa filios
generet qui assistant Deo, hoc est, filios gratiae. Qui enim
Deo vacat, et semper
legem Domini die ac nocte meditatur,
(
Ps, 1, 2) [mauvais référencement: Ps, 1] hic est filius gratiae. In Evangelio hujus historiae
forma ostenditur, unde
Martha satagit circa frequens ministerium,
(
Lc, 10, 40) [mauvais référencement: Lc, 10] explet opera justitiae, et per haec velut filios conversionis
generat; et Maria sedens secus pedes Domini, audiens verbum illius,
optimam partem dicitur elegisse, et intelligitur velut gratiae sobolem
procreare, quae semper dicat:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
(
Ps, 72, 28) [mauvais référencement: Ps, 72] Anna generat filium Samuel, de quo dicitur:
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui
invocant nomen ejus.
(
Ps, 98, 6) [mauvais référencement: Ps, 98] Qui dicitur ubi ipse Deus; ubi enim Spiritus gratiae,
ibi dicitur Deus. Unde Paulus dicit:
Et cadens in faciem, adorabit Deum, dicens: vere Deus in
vobis est.
(
1Co, 14) Sic ergo nisi praecedant opera conversionis, non possumus dona
divini Spiritus generare.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)