V. 23 :
et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum
precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum
donec amoveret eum a lacte
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 35. 36. : Ablactat puerum mater donec puer expers
Lactis fiat, et hunc offerat illa Deo.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Bene autem cum Helcanae ascensus asseritur, omnis domus ejus ascendisse
perhibetur, quia illos quorum mentibus eminet in altitudine suae
contemplationis velut domesticos et familiares tenet. Quae
est autem Helcanae, id est Redemptoris nostri hostia solemnis, nisi
sanctorum suorum cordibus ineffabilis illius internae amor
eruditionis? Nam eorum quisque sibi ineffabiliter complacet
in eo, quod se ostensa Redemptoris sublimitas tam sublimiter
docet. Anna ergo se cum viro suo ascendere abnegat, donec
filium lactat, quia sancta Ecclesia tandiu vitavit alta praedicando
contingere, quandiu cognovit rudes auditores suos velut parvulos alta
capere nequaquam posse. Hinc namque in ipsis sanctae
Ecclesiae primordiis factum est ut, velut parvulo adhuc Annae filio, per
trium evangelistarum scripta, Matthaei scilicet, Lucae et Marci, lac
propinaretur, qui humanitatis Dominicae historiam scribentes, pauca de
ejus divinitate tractaverunt; sed cum parvulus Ecclesiae populus
cresceret, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi proficeret
(voir:
Ep, 4, 13)
, cui lactis potus non suffecerat, pasci cibo solido
perquirebat. Compulsa itaque mater Ecclesia ascendere est, ut
ipsa quoque cherubim fieret, volantique super se Redemptori
appropinquaret, pennas assumeret, ambulantem super eas in sacramentorum
altitudine teneret, atque ex ejus Majestate caperet quod poscenti unico
alimentum daret. Unde factum est ut rogatus a fratribus
evangelista Joannes, non solum humana sed etiam angelica superans,
condita cuncta transcenderet, et quem videre meruit unigenitum in sinu
Patris praedicaret, dicens:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum
(
Jn, 1, 1). Tunc ergo Anna ascendit, cum sancta Ecclesia se in
celsitudinem divinae praedicationis tam sublimiter extulit.
Tunc etiam immolavit solemnem hostiam, quia de cognitione divinitatis in
auditorum suorum cordibus flammam mirae devotionis accendit.
Solemnis quippe hostia fuit, de incomparabili eloquio, singularis
oblatio devotionis. Tunc in conspectu Domini filium adduxit,
cum auditorum suorum cordibus perfectam cognitionem summae divinitatis
intimavit. Quae profecto Dei cognitio, quia non solum fide
tenenda est, sed confessione, et quod credimus, et confitemur, nec
ignorare ulterius, nec silere permittimur, puer ablactatus, qui ad domum
Domini adducitur, jugiter in conspectu Domini manere
declaratur. Sequitur:
Et dixit ei Helcana vir suus: Fac quod tibi bonum videtur;
mane, donec ablactes eum.
(
S1, 1, 23)
Liber 1, Caput 1
Quid est quod Annae consilium viri sui auctoritate roboratur, nisi quia
propositum sanctae Ecclesiae non ex humano praesumitur judicio, sed ex
divino? Nam quidquid sancta Ecclesia in subjectis sibi
nationibus disponere voluit, tunc demum id ratum habuit, cum ex internae
veritatis judicio quid disponendum esset agnovit. Et quia
advocatum habemus apud Patrem
(voir:
1Jn, 2, 1)
, qui interpellat pro nobis, subjungit, atque ait:
Precorque ut impleat Dominus verbum suum.
(
S1, 1, 23)
Liber 1, Caput 1
Quod est verbum, quod implendum asseritur, nisi praedestinata conversio
gentilitatis? Et quia per ejus sanguinem reconciliamur Deo,
ipse pro implendo verbo precatur, cujus obtentu salus nostra
perficitur. Precari etiam ei est se in humanitate assumpta
pro salute nostra aeterno Patri continue exhibere; quod dum sic se
offerre non desinit, receptioni nostrae aditum ad vitam
facit. Quia vero dispositionis suae consilium exquirendo
perfecit, apte subinfertur:
Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec
amoveret eum a lacte
(
S1, 1, 23). Deinde sequitur:
Et adduxit eum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et
tribus modiis farinae, et amphora vini; et adduxit eum in domum
Domini in Silo.
(
S1, 1, 24)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 1
Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec
amoveret eum a lacte. >Et adduxit eum secum, postquam
ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et
amphora vini.
(
S1, 1, 23 et
S1, 1, 24) In Hebraeo non,
tribus modiis farinae
(
S1, 1, 24), sed
modio farinae
(
Hebr, sl), legitur. Quem locum apud Latinos scriptorum vitio
constat esse depravatum. Si enim cum tribus vitulis tres
modios farinae obtulit, contra legis praeceptum fecit. In
lege itaque ita praecipitur:
Mensis septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis.
Omne opus servile non facietis, dies clangoris est et tubarum.
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de
armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per
singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per
agnum.
(
Nb, 29)Haec vero decima decima pars ephi erat, unde datur
intelligi quod Elcana non obtulerit tres modios farinae cum tribus
vitulis, sed novem decimas, quibus secundum Hebraicam mensuram unus
efficitur ephi. Quod autem Anna, nato puero, noluit illum
ducere ad domum Dei antequam ablactaretur, significat Ecclesiam matrem
quemlibet filiorum suorum non ante ad sacerdotium provehere quam illum a
lacte infantiae et parvitate sensus educatum effecerit capacem
spiritalis doctrinae:
Omnis enim, ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers
est sermonum justitiae.
(
He, 5) Offert eum in vitulis tribus; et tribus modiis farinae sive modio
farinae, et amphora vini, hoc est, in sacrificio piae confessionis, in
exercitio bonae operationis, et gratia sacrae eruditionis, et fide
sanctae Trinitatis pleniter instructum, qui possit dicere cum propheta:
Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum,
(
Os, 14) et jugiter in domo Dei permanens offerat digne sacramentum
corporis et sanguinis Domini.
Isidorus Hispalensis
565-636
Liber 1, Caput 17
Donec amoveret eum a lacte
(
S1, 1, 23).
De rationali lacte Annae Samuel depellitur, quia qui Deo offertur, offerri
ante non potuit, quam depelleretur a lacte; quandiu puer est sensibus, Paulus
dicit:
Lac vobis potum dedi, non escam
(
1Co, 3, 2).
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)
Isidorus Hispalensis 565-636