V. 3 :
et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret
Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes
Domini
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 1. 2. : Helcana de Ramatha Phenennae sponsus et Annae Venerat in Silo sacra Deo facere.
liber 1 , v. 11. 12. : Quos generavit Heli, Phinees dicuntur et Ophni, Cum quibus ipse perit dum minus hos reprimit.
Petrus Riga
liber 1 , v. 19. 20. : Monte manent Effraim quia summa petunt, quia fructum
Reddunt; ista duo mons Effraimque notant.
liber 1 , v. 21. 22. : Summum Rama sonat, Sophim speculam, quia tales
Alta Dei querunt ut speculentur eum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quid per Phenennam, nisi Synagoga exprimitur? Et quid per
Annam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Phenennae quippe filii
fuisse referuntur: quia cum Redemptor noster in carne apparuit, per
Legem, quam dederat, per prophetas, quos miserat, editos in fide
synagogae filios invenit. Annae autem non erant liberi, quia
novitia tunc, et coelesti sponso nuper conjuncta sancta Ecclesia,
praedicando adhuc nequaquam pariebat. Unde et ei ejusdem
sponsi voce in Cantico dicitur:
Soror nostra parvula est, et ubera non habet
(
Ct, 8, 8). Vel certe non pro inaequalitate aetatis filios non
habuisse dicitur, sed per infecunditatem sterilitatis. Quae
est ergo sterilitas Annae, nisi obduratio Judaeae? Quae enim
dura corda Judaeorum ad Redemptoris fidem convertere non potuit, nimirum
sterilis fuit. Sed notandum, quia Phenenna, quae prius parere
dicitur, uxor secunda nominatur. Prius quippe synagoga in
fide filios edidit, sed tamen dignitate sanctae Ecclesiae minor
fuit. Secunda igitur uxor exstitit, non tempore conjugalis
copulae, sed inaequalitate praerogativae. Sequitur:
Et ascendebat vir ille statutis diebus de civitate sua, ut
adoraret et immolaret Domino Deo exercituum in Silo.
(
S1, 1, 3)
Liber 1, Caput 1
Locus etiam immolationis declaratur, quia dicitur:
In Silo
(
S1, 1, 3). Silo enim missus, sive missio
interpretatur. Quid namque per hanc missionem, nisi summi
Patris injunctum unigenito praeceptum obedientiae designatur?
quid est etiam quod in Silo immolare dicitur, nisi quia non aliter se
morti dedit, quam a Patre mandatum habuit? Non quippe
immolaret in Silo, si aliter moreretur, quam praeceptum a Patre
habuisset. Unde et per semetipsum dixit:
Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio
(
Jn, 14, 31). Hinc Paulus ait:
Factus obediens Patri usque ad mortem crucis
(
Ph, 2, 8). In Silo igitur et adoravit, et immolavit: quia tam
vivendo, quam moriendo, Patris sui voluntatem fecit.
Sequitur:
Erant ibi duo filii Heli, Ophni, et Phinees, sacerdotes
Domini.
(
S1, 1, 3)
Liber 1, Caput 2
Unde et duas uxores habere describitur, quia activae vitae per
fecunditatem boni operis et contemplativae vitae conjungitur per amorem
internae delectationis. Quamobrem Phenennae filil fuisse
dicuntur, Annae autem filii non fuisse. Quid enim sunt
activae vitae filii, nisi bonorum operum fructus? Et quid est
quod Anna filios non habet, nisi quia rudis contemplatio ea quae jam
amare coepit internae contemplationis gaudia cito non
obtinet? Filii quidem sunt contemplativae vitae gaudia
internae visionis. Sed mens, quae contemplari aeterna
inchoat, ad eorum gaudia excipienda tanto difficilius pervenit, quanto
etiam illorum pulchritudinem non attendit. Quis ergo in
gloria ejus pulchritudinis gaudere praevalet quam non videt?
Mens autem quae in aeternorum bonorum contemplatione se noviter elevat,
ad ea tanto tardius assurgit, quanto humanitatis suae familiares
tenebras velociter non deponit, quia dum a se abjicere mundanas curas
non praevalet, velut in oculis gestat pulverem, quo id quod cupit videre
non potest. Prius ergo abjiciendus est pulvis ex oculo,
deinde oculus refovendus. Pulvis quippe abjicitur cum ab
intentione mentis cuncta rerum corporearum phantasmata removentur, et
oculus refovetur, cum usu continuae meditationis eadem mentis intentio
ad aeterna sustollitur. Quae profecto cum diuturna
consuetudine in supernis morari didicerit, eadem diuturnitate
consuetudinis, puritatem obtinet, qua dum clarius aeterna respicit, in
eorum gloria exsultare plenius possit. Anna ergo non habuisse
filios dicitur, ut non solum inchoantis imperfectio designetur, sed
etiam vitae contemplativae celsitudo. Magno enim meritorum
sita est culmine, quae in fecunditatis suae gaudio facile haberi non
potest. Hinc est enim quod Jacob Rachelem conjugem habere
desiderat
(voir:
Gn, 29, 18 et
Gn, 29, seq)
, sed tamen ei prius Lia substernitur, ut pro obtinenda illius
specie septenarius annorum numerus in soceri servitio geminetur, quia
amator vitae contemplativae, hanc in ubertate aeterni gaudii cito
adipisci desiderat, sed tamen ei omnium donorum largitor Spiritus cito
non tribuit, ne habitam quasi vilem despiciat, si facilitas ei hanc pro
voto repraesentat; sed tanto ea fruatur dulcius, sollicitiusque
custodiat, quanto hanc difficilius promeretur. Quare et
sequitur:
Et ascendebat vir ille statutis diebus, ut adoraret, et
immolaret Domino exercituum in Silo.
(
S1, 1, 3)
Liber 1, Caput 2
Sed quid est quod idem vir de civitate sua ascendere
dicitur? Quid vero est aliud civitas, nisi cohabitantium
munimentum? Quae autem est haec civitas, nisi muniti cordis
perfecta custodia circumspectionis? Haec nimirum velut
cohabitantes cives altis moenibus protegit, quia dum custodiendis
virtutibus solerter invigilat, internam eorum pacem hostis callidus non
conturbat. In hac certe civitate nos consistere sapiens ille
praecepit, qui ait:
Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita
procedit
(
Pr, 4, 23). Hinc etiam Dominus discipulis praecipit, dicens:
Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex
alto
(
Lc, 24, 49). In civitate quippe sedemus cum per quotidianam
sollicitudinem in internae custodiae defensione requiescimus.
In qua sedentes virtute induimur ex alto, quia praeparati jam in
habitaculum sancti Spiritus per ejus gratiam in supernae gloriae
contemplationem sublevamur. In hoc igitur quod vir
Ephrathaeus de civitate sua ascendere dicitur, quid aliud quam
negligentiae nostrae culpa indicatur? Nam per contemplationem
rimari caelestia volumus, qui non solum cordis, sed etiam corporis
custodiam non habemus. Et quidem saepe indecenter aspicimus,
otiosa audimus, superflua loquimur, somnum, cibum non ad refectionem
corporis habemus, sed ad usum delectationis. Itaque cum
discutere ambigua volumus, superna conspicere, tenebras nostras
deserere, internae dulcedinis saporem gustare, ab illius secreto tanto
dignius repellimur, quanto munitionis nostrae fortitudines negligentius
dissipamus; jamque nobis tanto est ascendere difficilius, quanto ad
nosmetipsos relapsi in altitudinem custodiae erigere non curavimus
cordis munitiones. Ascendat ergo vir de civitate sua, ut qui
per internam contemplationem appetit proficere, exteriores sensus
ordinet, mentem regat, et quasi in altis receptus munitionibus
exspectet, ubi eum superna illustratio visitet. Ad statutorum
quippe dierum ascensum jam qui paratus invigilat, dignus custodia
puritatis efficitur, ut saepius divina dignatione visitetur.
Sed dum ascendere dicitur, ascensionis etiam causa memoratur, cum
subditur:
Ut adoraret, et immolaret Domino exercituum in
Silo
(
S1, 1, 3).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 1
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et
sacrificaret Domino exercituum in Silo,
(
S1, 1, 3) etc. Silo civitas est in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti
mansit ettabernaculum Domini, a temporibus Josue filii Nun
(voir:
Js, 13,
Js, 14 et
Js, 15)
. Postquam vicerat gentes quae terram repromissionis possederant,
usque ad temporaSamuelis. Narratur enim in libro Jesu Nave, quod praedictus
dux sorte ibi missa coramDomino, terram repromissionis singulis tribubus
distribuerit.Est autem Silo in nonagesimo milliario, Neapoleos in regione
Arabithena. Sed et Judae patriarchae filium Sela appellatum legimus
(voir:
Gn, 38)
. Ad hanc ergo ascendit Elcana cum domo sua, statutis diebus secundum
legem, utadoraret, et sacrificaret Domino exercituum. Quod autem dicit
statutis diebus, hoc est tribus festivitatibus, Pascha videlicetet Pentecoste, et
solemnitate tabernaculorum, unde Dominus in Exodo praecepit, dicens:
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
(
Ex, 24) Et item:
Ter, inquit, in animo apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo, in
loco quem elegerit Dominus Deus tuus.
(
Ex, 23) Ergo in Silo cum esset eo tempore arca Domini, ibi hic Elcana cum esset
ipseLevita,post oblatas victimas, cum uxoribus et filiis atque filiabus
paritervescebatur.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 1
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus
(
S1, 1, 3).
Tribus festivitatibus, Paschae videlicet, et Pentecostes, et solemnitate
Tabernaculorum ascendebat in domum Domini.
Deditque Phenennae uxori suae et cunctis filiis ejus et filiabus
partes
(
S1, 1, 4).
Hae partes, vestes intelliguntur, quae in iisdem tribus festivitatibus juxta
morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis tribuebantur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)