Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 18 : Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • Unde et duas uxores habere describitur, quia activae vitae per fecunditatem boni operis et contemplativae vitae conjungitur per amorem internae delectationis. Quamobrem Phenennae filil fuisse dicuntur, Annae autem filii non fuisse. Quid enim sunt activae vitae filii, nisi bonorum operum fructus? Et quid est quod Anna filios non habet, nisi quia rudis contemplatio ea quae jam amare coepit internae contemplationis gaudia cito non obtinet? Filii quidem sunt contemplativae vitae gaudia internae visionis. Sed mens, quae contemplari aeterna inchoat, ad eorum gaudia excipienda tanto difficilius pervenit, quanto etiam illorum pulchritudinem non attendit. Quis ergo in gloria ejus pulchritudinis gaudere praevalet quam non videt? Mens autem quae in aeternorum bonorum contemplatione se noviter elevat, ad ea tanto tardius assurgit, quanto humanitatis suae familiares tenebras velociter non deponit, quia dum a se abjicere mundanas curas non praevalet, velut in oculis gestat pulverem, quo id quod cupit videre non potest. Prius ergo abjiciendus est pulvis ex oculo, deinde oculus refovendus. Pulvis quippe abjicitur cum ab intentione mentis cuncta rerum corporearum phantasmata removentur, et oculus refovetur, cum usu continuae meditationis eadem mentis intentio ad aeterna sustollitur. Quae profecto cum diuturna consuetudine in supernis morari didicerit, eadem diuturnitate consuetudinis, puritatem obtinet, qua dum clarius aeterna respicit, in eorum gloria exsultare plenius possit. Anna ergo non habuisse filios dicitur, ut non solum inchoantis imperfectio designetur, sed etiam vitae contemplativae celsitudo. Magno enim meritorum sita est culmine, quae in fecunditatis suae gaudio facile haberi non potest. Hinc est enim quod Jacob Rachelem conjugem habere desiderat (voir: Gn, 29, 18 et Gn, 29, seq) , sed tamen ei prius Lia substernitur, ut pro obtinenda illius specie septenarius annorum numerus in soceri servitio geminetur, quia amator vitae contemplativae, hanc in ubertate aeterni gaudii cito adipisci desiderat, sed tamen ei omnium donorum largitor Spiritus cito non tribuit, ne habitam quasi vilem despiciat, si facilitas ei hanc pro voto repraesentat; sed tanto ea fruatur dulcius, sollicitiusque custodiat, quanto hanc difficilius promeretur. Quare et sequitur: Et ascendebat vir ille statutis diebus, ut adoraret, et immolaret Domino exercituum in Silo. ( S1, 1, 3)