V. 1 :
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus
Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de
omni ligno paradisi?
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 1
Si historia quaeritur, nihil planius dici, nihil facilius potest
intelligi. Si vero spiritum sequi volumus, Paulum prius
loquentem audiamus qui vetera intuens ait:
Omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem
propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt.
(
1Co, 10, 11) Esse etiam spiritualia bella insinuat, dicens:
Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, sed
adversus principes et potestates, adversus spiritualia nequitiae
in coelestibus.
(
Ep, 6, 12) Cum ergo Naas ascendere et pugnare contra Jabes Galaad
dicitur, interiora vitiorum praelia designantur. Quibus
nimirum verbis sacrae historiae processus ostenditur, ut novo regi nova
bella moverentur; quae dum bene conficeret, strenuitatis suae gloriam
demonstraret. Quis est ergo iste Naas Ammonites?
quae est Jabes Galaad? Sed Naas interpretatur, serpens, Jabes
exsiccata. De serpente autem in Genesi dicitur:
Quia callidior erat cunctis animantibus.
(
Gn, 3, 1) Cujus profecto serpentis similitudo si in vitiis
quaeritur, quid similius quam violentum gastrimargiae, id est gulae
motum invenimus? Luxuriae quidem motus, furti crimen, turpis
lucri appetitus, irae impetus, amaritudo saecularis tristitiae, desidia
acediae, appetitus vanae gloriae, tumor superbiae aperte detestabilis
est; gulae vero vitium tanto est fraudulentius, quanto et occultius,
quia et quasi necessarium suggerit cibum corpori, sed dum abundanter
carnem reficit, luxuriae gladium in mentem mergit. Suadet
quod peccatum non est, sed unde comestio quasi non peccatum recipitur,
inde peccato luxuriae anima subjugatur. Unde et in paradiso
ad mulierem gulae vitio decipiendam serpens venisse ostenditur qui aliud
suggereret, aliud obtineret; ut dum comedenda ostenderet, improvisam
mortem propinaret. Serpens ergo iste gulae designat
aviditatem, quia et respectu justae necessitatis repit et virus impiae
delectationis spargit. Bene etiam Ammonites dicitur, qui
populus moeroris interpretatur, quia laetum videtur quod suadet, sed
valde luctuosum erit in aeterna damnatione. Populus autem
dicitur, quia gulosi quique pro sollicitudine ventris innumerabilium
curarum frequentia deprimuntur. Qui ad Jabes Galaad ascendit,
quia in alta abstinentiae virtute posita justorum corpora ad ciborum
concupiscentiam praecipitare appetit. Exsiccata quidem recte
caro dicitur, quae humore pinguedinis non gravatur. Ad eos
quidem Naas ascendit, quos exsiccatos videt: quia illis graviora bella
gulae spiritus ingerit, quos attenuatos jejuniis agnoscit.
Bene autem pugnare coepisse Naas dicitur: quia sancti viri gulae
suggestionem non habent in foedere amicitiae, sed in pugnae
contrarietatem. Abstinentes enim, quasi cum serpente pugnant,
quando gulae appetitum magna virtute deprimunt, ut veneno luxuriae non
inficiantur. Pugnare quidem gulae est esurientia abstinentium
corpora ad inordinatam ventris repletionem provocare.
Commentaires
Gregorius I (540-604)