Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 17 : Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • (voir: R4, 1, 9) Deinde refert Scriptura eadem, quod idem Ochosias miserit duos principes quinquagenarios ad Heliam, quem quia procaciter eum hominem Dei vocaverunt, illo orante, coelesti igne consumpti sunt: tertius autem missus salvatus est. Figuraliter autem quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, per quam declaratur remissio peccatorum. Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum nec principem indulgentiae largitorem, dicunt ei : quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? ( Jn, 8, 57) Hi tales futuro divini ignis incendio exstinguuntur, tertius autem quinquagenarius, qua conversus ad fidem Trinitatis, demonstrat poenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat: aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo homine peccante prolatum est, cum audivit : Maledicta terra in opere tuo ( Gn, 3, 17). Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi ( Gn, 12, 3). Rursum quia maledictum non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait : Benedicite, et nolite maledicere ( Rm, 12, 14). Et rursum idem : Neque maledici regnum Dei possidebunt ( 1Co, 6, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere hominem prohibet, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit, nisi examine, et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et male foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit dicens : Pecunia tua tecum sit in perditionem; ( Ac, 8, 20) qui enim non ait est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se hoc dixisse significavit: hinc Helias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos ( R4, 1, 10 et R4, 1, 12). Quorum utique sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur, cum et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum, qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet. Itaque ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno, et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.