V. 9 :
Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui
ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex praecepit ut
descendas.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 13. 14. : Famen ut Eliae famuli referunt Ochoziae Rex homines mittit, huncque venire petit.
liber 4, v. 15. 16. : Cum decies quinis princeps properavit eorum, Qui vocat Eliam regis ad alloquium.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
(voir:
R4, 1, 9) Deinde refert Scriptura eadem, quod idem Ochosias miserit duos
principes quinquagenarios ad Heliam, quem quia procaciter eum hominem Dei vocaverunt,
illo
orante, coelesti igne consumpti sunt: tertius autem missus salvatus est. Figuraliter
autem
quinquagenarius numerus confessio poenitentiae est, per quam declaratur remissio peccatorum.
Judaei enim nolentes Christum Deum esse verum nec principem indulgentiae largitorem,
dicunt ei :
quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? (
Jn, 8, 57) Hi tales
futuro divini ignis incendio exstinguuntur, tertius autem quinquagenarius, qua conversus
ad
fidem Trinitatis, demonstrat poenitentiae sacramenta, idcirco ad indulgentiam meruit
pervenire. Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud
videlicet quod approbat, aliud quod damnat: aliter enim maledictum profertur judicio
justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae ipso primo
homine
peccante prolatum est, cum audivit : Maledicta terra in opere
tuo (
Gn, 3, 17). Maledictum justitiae judicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi (
Gn, 12, 3). Rursum quia maledictum non judicio
justitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur, qui ait
:
Benedicite, et nolite maledicere (
Rm, 12, 14). Et rursum idem
: Neque maledici regnum Dei possidebunt (
1Co, 6, 10). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen
maledicere hominem prohibet, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit,
nisi
examine, et virtute justitiae. Nam et sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt,
non
ad hanc ex voto ultionis, sed justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium
aspiciunt, et male foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt, et
eo in
maledicto non peccant, quod ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus
in
offerentem sibi pecunias Simonem sententiam maledictionis intorsit dicens :
Pecunia tua tecum sit in perditionem; (
Ac, 8, 20) qui enim non ait est, sed sit,
non indicativo, sed optativo modo se hoc dixisse significavit: hinc Helias duobus
quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et
consumat vos (
R4, 1, 10 et
R4, 1, 12). Quorum utique sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus
causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios
desuper
veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis
sententia promitur, cum et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum, qui maledicitur,
usque ad interitum maledictio absorbet. Itaque ex utriusque partis fine colligitur,
quia ab
uno, et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis