Liber Quartus Regum

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
PrécédentSuivant

V. 1 : Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 1
    • Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui quod habebat in Samaria, et aegrotavit. Misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendumBeelzebub deum Accaron? Quamobrem haec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti non descendes, sed morte morieris, ( R4, 1, 1, R4, 1, 2, R4, 1, 3 et R4, 1, 4) et reliqua. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres successit, filius utique ejusOchozias, de quo Scriptura narrat quod fecerat malum in conspectu Domini, etambulaverat in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam, filii Naboth, quipeccare fecit Israel. Servivit quoque Baal et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxtaomnia quae fecerat pater ejus. Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat inSamaria, cecidit et agrotavit. « Misitque nuntios ad Beelzebub deum Accaron, ut consulerent eum utrum vivereposset de hac infirmitate. » Cui cum Eliasnuntiis suis obvians de morte vicinarespondisset, misit ad eum quinquagenarium principem, cum militibus sibi subjectis, uteum adducerent. Sed his igne coelesti consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, quisimiliter cum suis combustus est. Misit iterum, qui reservatus est. Itaque rex iste populum Judaeorum, et maxime principes significat, qui peccatis etvitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio: Quia miserunt principes et Pharisaei ministros ut apprehenderent Jesum. ( Jn, 7, 32) [mauvais référencement: Jn, 7] Et iterum: Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in eum manus, quia nondum venerat hora ejus, et fugit in montem solus orare. ( Jn, 7, 30 et Jn, 6, 15) [mauvais référencement: Jn, 8] Et iterum: Cogitaverunt ut interficerent eum. ( Jn, 11, 53) [mauvais référencement: Jn, 11] Jesus ergonon palam ambulabat jam apud Judaeos, sed abiit in regionem intradesertum, in civitatem quae dicitur Ephraim. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasicancellis coenaculi, undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias qui per cancellos quibus tueri debuerit ruens, aegritudinemnimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam excedens, in languoremdesperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit. Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum praesidia, a quibusmagis laesus quam adjutus est. Et ideo de prophetico ore corripitur, et de ejus vicina morte praedicitur. Hinc per Isaiam dicitur: Cum dixerint ad vos, quaerite a pythonibus et a divinisqui stridunt in incantationibus suis. ( Es, 8) Nunquid non populus a Deo suo requiret pro vivis ac mortuis, ad legem magis etad testimonium? Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutinalux. Et qui transierit per ea corruet et esuriet, et cum esurierit irascetur, etmaledicet regi suo, et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur. Ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia et caligo persequens, et nonpoterit avolare de angustia sua. Mittit rex impius duos quinquagenarioscum subditis sibi militibus, ut exhibeantEliam, qui divino igne consumpti sunt tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque numerus confessio poenitentiae est, quo declaratur remissiopeccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum nec principem poenitentiae,dicunt ad eum: « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti? » In futuro divinoigne incenduntur et exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiaesacramenta cognovit, indulgentiam meruit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 1
    • Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub, deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ( R4, 1, 1, R4, 1, 2, R4, 1, 3 et R4, 1, 4), etc. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius haeres ei successit, filius utique ejus Ochozias, de quo Scriptura narrat quod fecerit malum in conspectu Domini, et ambulaverit in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel juxta omnia quae fecerat pater ejus. Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, cecidit, et aegrotavit; misitque nuntios ad Beelzebub, deum Accaron, ut consulerent eum utrum vivere posset de hac infirmitate. Cui cum Elias, nuntiis suis obvians, de morte vicina respondisset, misit ad eum quinquagenarium principem cum militibus sibi subjectis, ut eum adducerent. Sed his igne coelesti consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, qui similiter cum suis combustus est. Misit et tertium, qui reservatus est.