V. 1 :
Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne
semen regium.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 311. 312. : Ierusalem regnum cupiens Athalia peremit, Semine de regum perdere quos potuit.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 9
Althalia vero mater Ahaziae, videns mortuum filium suum, surrexit et
interfecit omne semen regium.
Sed Josaba filia regis Joram, soror Ahaziae Joas filium Ahaziae tollens,
furata est de medio filiorum regis qui interficiebantur, et abscondit eum a
facie Athaliae, ut non interficeretur, eratque cum ea in domo Domini clam sex
annis, quia Josaba uxor erat Joiadae pontificis.
(
R4, 11, 1,
R4, 11, 2 et
R4, 11, 3) Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur, et regiam
stirpemdelere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis,seminis
David,hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat,
quaealiquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporaliter
observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini. Sed Josaba
strenuitate (quaeinterpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua
verae sunt deliciae)servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus
videlicet, in quomemoria est nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis
interimatur incordibus electorum, magisque nutritur in domo Joiadae pontificis qui
dilectus Domini sonat, de quo Patris vox ait:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
(
Mt, 3, 17 et
Mt, 17, 5) [mauvais référencement: Mt, 23] Cujus domus est sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorummanens,
quotidiefacit augmentum corporis sui, donec tempore judicii, sceptrum regni et
potentiamadversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem
sanctorumaeternis deputaverit poenis.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 10
Athalia vero, mater Ochaziae, videns mortuum filium suum,
surrexit et interfecit omne semen regium
(
R4, 11, 1). Sequitur hic historia quae Athaliae matris Ochaziae regis
tyrannidem commemorat, quae videns mortuum filium suum, surrexit et
interfecit omne semen regium.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)