Liber Quartus Regum

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 9 : Et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos: et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiadam sacerdotem.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 9
    • Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus. Et adjurans in domo Domini eos, ostendit eis filium regis, et praecepit illis, dicens: Iste est sermo quem facere debetis. Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum, et custodietis excubitum domus Messa. Duae vero partes evobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septa templi, interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Joiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur a sabbato, venerunt ad Joiada sacerdotem: qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini. Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem. ( R4, 11, 4, R4, 11, 5, R4, 11, 6, R4, 11, 7, R4, 11, 8, R4, 11, 9, R4, 11, 10 et R4, 11, 11) Haec autem quomodo facta sint et in quibus locis, si quis ea quae superius deatriis domus Dominidicta sunt bene commemoraverit, ita intelligere potest. Sed ne fastidium faciamus lectoribus, omissis quae jam exposita sunt, ad illudquod de divisione turbae dictum est, veniamus. Cujus rei ratio talis est. Erant autem fortes viginti quatuor et sacerdotum et levitarum et janitorum, quiper totidem septimanas sibi ex ordine succederent: sabbato nova turma intrante adofficium, et post sabbatum quae proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic pontifex propter necessitatem agendi circa novum regem exercitus, et eosquae intrandi septimanam ordinem habebant, suscepit et illos qui jam suam septimanamministrando impleverant, ne abirent retinuit: qui alios quoque levitas de cunctisurbibusJuda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibusHierosolymam, congregaverat: quos educturus filium regis tali ratione distinxit, utomnes qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes regem ininterioribus atrii locis armati circumstarent. Reliqua vero multitudo, id est hi qui non erant de stirpe Levi, exterioresatriorum januas contra furorem reginae (si quid forte adversi moliretur)custodirent. Porro hi qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, levitae et janitores, in tresdivisi partes, domum regis, id est palatium observarent, ne vel hoc regina collectoexercitu contra regem defenderet. Servarent et portam scutariorum habitaculi, per quam de templo ad palatiumdescendebatur, sicut infra dicitur. Duxeruntque regemde domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum inpalatium, et sedit supra thronum regum, ubi et porta Seir et domus Messa, quae cumporta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon: qui cumRoboam scuta aerea pro aureis commemorasset, adjecit; et tradidit illos principibusscutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. In quo videlicet libro, distinctius haec cuncta replicantur: « Tertia parsvestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et levitarum et janitorum, erit inportis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellaturFundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam aliusingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes,et qui ministrant de levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgusobservet custodias Domini, levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua,» etc. Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super caput ejus diadema et testimonium. ( R4, 11, 12) In diademate, insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis Dei,quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipiatur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt (inquit) ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem. ( Ch2, 23) Magnae utique erat salutarisque prudentiae, ut post tyrannicae impiaeque necemreginae, succedenti in regnum filio regislegitimi cum ipso regni habitu simuldisciplina legis Dei servanda committeretur, et qui se praelatum populo regendovideret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 11
    • Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et milites, et introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus, et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis, et praecepit illis dicens: Iste est sermo, quem facere debetis. Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis; tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum scutariorum, et custodietis excubias domus Messa. Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circa regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septa templi, interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia, quae praeceperat eis Joiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur ad sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato, venerunt ad Joiadam sacerdotem. Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini. Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem ( R4, 11, 4, R4, 11, 5, R4, 11, 6, R4, 11, 7, R4, 11, 8, R4, 11, 9, R4, 11, 10 et R4, 11, 11), etc. Haec autem quomodo facta sint, et in quibus locis, si quis ea, quae superius de atriis domus Domini dicta sunt, bene commemoraverit, ita intelligere potest. Sed ne fastidium faciamus sectori, his omissis, quae jam exposita sunt, ad illud quod de divisione turbae dictum est veniamus, cujus rei ratio talis est. (voir: Beda, sl) Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et levitarum et janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic pontifex propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant, suscepit, et illos qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut Verba Dierum narrant (voir: Ch2, 23) : quos educturos filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui impleverant sabbatum, et egressuri erant in duas divisi partes, regem in interioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent; porro hi qui nuper ad sabbatum venerant, sacerdotes, Levitae et janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina, collecto exercitu, contra regem defenderet; servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur. Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regium. Ubi et porta Seireff, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon. Qui cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12). In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum et Levitarum et janitorum, erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt; et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua ( Ch2, 23). Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium ( R4, 11, 12); in diademate insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis Dei, quibus, quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro Verborum Dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem ( Ch2, 23). Et magnae utique erat salutarisque prudentiae; et post tyrannicae impiaeque necem reginae, succedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simul disciplina legis Dei servanda committeretur, ut qui se praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.