V. 7 :
Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini
circa regem.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 9
Anno autem septimo misit Joiada, et assumens centuriones et milites
introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus.
Et adjurans in domo Domini eos, ostendit eis filium regis, et praecepit
illis, dicens: Iste est sermo quem facere debetis.
Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus
regis.
Tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam quae est post
habitaculum scutariorum, et custodietis excubitum domus Messa.
Duae vero partes evobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias
domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus
vestris.
Si quis autem ingressus fuerit septa templi, interficiatur.
Eritisque cum rege introeunte et egrediente.
Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Joiada
sacerdos.
Et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui
egrediebantur a sabbato, venerunt ad Joiada sacerdotem: qui dedit eis hastas et
arma regis David, quae erant in domo Domini.
Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque
ad partem sinistram altaris et aedis circum regem.
(
R4, 11, 4,
R4, 11, 5,
R4, 11, 6,
R4, 11, 7,
R4, 11, 8,
R4, 11, 9,
R4, 11, 10 et
R4, 11, 11) Haec autem quomodo facta sint et in quibus locis, si quis ea quae superius
deatriis domus Dominidicta sunt bene commemoraverit, ita intelligere
potest. Sed ne fastidium faciamus lectoribus, omissis quae jam exposita
sunt, ad illudquod de divisione turbae dictum est, veniamus. Cujus rei
ratio talis est. Erant autem fortes viginti quatuor et sacerdotum et
levitarum et janitorum, quiper totidem septimanas sibi ex ordine succederent: sabbato
nova turma intrante adofficium, et post sabbatum quae proxima septimana ministraverat
domum redeunte. Sed hic pontifex propter necessitatem agendi circa novum
regem exercitus, et eosquae intrandi septimanam ordinem habebant, suscepit et illos
qui jam suam septimanamministrando impleverant, ne abirent retinuit: qui alios quoque
levitas de cunctisurbibusJuda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc
centurionibusHierosolymam, congregaverat: quos educturus filium regis tali ratione
distinxit, utomnes qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes
regem ininterioribus atrii locis armati circumstarent. Reliqua vero
multitudo, id est hi qui non erant de stirpe Levi, exterioresatriorum januas contra
furorem reginae (si quid forte adversi moliretur)custodirent. Porro hi qui
nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, levitae et janitores, in tresdivisi partes,
domum regis, id est palatium observarent, ne vel hoc regina collectoexercitu contra
regem defenderet. Servarent et portam scutariorum habitaculi, per quam de
templo ad palatiumdescendebatur, sicut infra dicitur. Duxeruntque regemde
domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum inpalatium, et sedit supra
thronum regum, ubi et porta Seir et domus Messa, quae cumporta scutariorum nominantur,
esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro
Paralipomenon: qui cumRoboam scuta aerea pro aureis commemorasset, adjecit; et
tradidit illos principibusscutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
In quo videlicet libro, distinctius haec cuncta replicantur: « Tertia parsvestrum,
qui
veniunt ad sabbatum sacerdotum et levitarum et janitorum, erit inportis.
Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae
appellaturFundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini,
nec quisquam aliusingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes,et qui ministrant de
levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne
reliquum vulgusobservet custodias Domini, levitae autem circumdent regem, habentes
singuli arma sua,» etc. Quod sequitur de eodem:
Produxitque filium regis, et posuit super caput ejus diadema et
testimonium.
(
R4, 11, 12) In diademate, insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis
Dei,quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipiatur. Denique in
libro Verborum dierum apertius:
Et imposuerunt (inquit) ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus
tenendam legem, et constituerunt eum regem.
(
Ch2, 23) Magnae utique erat salutarisque prudentiae, ut post tyrannicae impiaeque
necemreginae, succedenti in regnum filio regislegitimi cum ipso regni habitu
simuldisciplina legis Dei servanda committeretur, et qui se praelatum populo
regendovideret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere
meminisset.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 11
Anno autem septimo misit Joiada, et assumens
centuriones et milites, et introduxit ad se in templum
Domini, pepigitque cum eis foedus, et adjurans eos in domo
Domini, ostendit eis filium regis, et praecepit illis
dicens: Iste est sermo, quem facere debetis.
Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet
excubias domus regis; tertia autem pars sit ad portam Sur,
et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum
scutariorum, et custodietis excubias domus Messa.
Duae vero partes e vobis omnes egredientes
sabbato custodiant excubias domus Domini circa regem, et
vallabitis eum habentes arma in manibus vestris.
Si quis autem ingressus fuerit septa templi,
interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et
egrediente. Et fecerunt centuriones juxta omnia,
quae praeceperat eis Joiada sacerdos. Et
assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur ad
sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato, venerunt ad
Joiadam sacerdotem. Qui dedit eis hastas et arma
regis David, quae erant in domo Domini. Et
steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi
dextera, usque ad partem sinistram altaris et aedis circum
regem
(
R4, 11, 4,
R4, 11, 5,
R4, 11, 6,
R4, 11, 7,
R4, 11, 8,
R4, 11, 9,
R4, 11, 10 et
R4, 11, 11), etc. Haec autem quomodo facta sint, et in quibus
locis, si quis ea, quae superius de atriis domus Domini dicta sunt, bene
commemoraverit, ita intelligere potest. Sed ne fastidium
faciamus sectori, his omissis, quae jam exposita sunt, ad illud quod de
divisione turbae dictum est veniamus, cujus rei ratio talis est.
(voir:
Beda, sl)
Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et levitarum et
janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent,
sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae
proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic
pontifex propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et
eos qui intrandi septimanam ordinem habebant, suscepit, et illos qui jam
suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit.
Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et
principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam
congregaverat, ut Verba Dierum narrant
(voir:
Ch2, 23)
: quos educturos filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui
impleverant sabbatum, et egressuri erant in duas divisi partes, regem in
interioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo,
id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas
contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent;
porro hi qui nuper ad sabbatum venerant, sacerdotes, Levitae et
janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium
observarent, ne vel hoc regina, collecto exercitu, contra regem
defenderet; servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de
templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur.
Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae
scutariorum in palatium, et sedit super thronum regium. Ubi
et porta Seireff, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominantur,
esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat,
testante libro Paralipomenon. Qui cum Roboam scuta aerea pro
aureis fecisse commemorasset, adjecit:
Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant
vestibulum palatii
(
Ch2, 12). In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum
et Levitarum et janitorum, erit in portis. Tertia vero pars
ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur
fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in
atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum
Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis.
Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati
sunt; et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
Levitae autem circumdent regem, habentes singuli
arma sua
(
Ch2, 23). Quod sequitur de eodem:
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et
testimonium
(
R4, 11, 12); in diademate insigne capitis regium, in testimonio designat
decreta legis Dei, quibus, quid agere rex debeat, qualiter vivere,
praecipitur. Denique in libro Verborum Dierum apertius:
Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus
tenendam legem
(
Ch2, 23). Et magnae utique erat salutarisque prudentiae; et post
tyrannicae impiaeque necem reginae, succedente in regnum filio regis
legitimi, cum ipso regni habitu simul disciplina legis Dei servanda
committeretur, ut qui se praelatum populo regendo videret, ipse se
regendum divinis legibus subdi debere meminisset.
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 18
Tertia pars vestrum introeat Sabbato
(
R4, 11, 6), etc.
Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et Levitis, proferens Joas filium
Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum
domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad
portam quae est post habitaculum scutatiorum; custodietis excubitum domus
Messae; duae vero partes e vobis omnes egredientes Sabbato custodiant
excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in
manibus vestris
(
R4, 11, 6,
R4, 11, 7 et
R4, 11, 8), et caetera, quae ibidem dicta vel facta commemorantur; melius
intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua
replicentur.
Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura
prima, quam Verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti
autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrii tres cubitos alto erat circumdatus, habens
introitum a parte Orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura:
Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et
uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36).
Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora
sint facta.
Porro in Verbis dierum ita:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in
basilica, quae texit aere
(
Ch2, 4, 9).
Atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum,
ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc ingredi sacerdotibus
licere designaret.
Erat autem hoc idem atrium ab Australi, Occidentali, et Septentrionali parte
vicinius muro templi.
Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se
prolixitatem a templo protendebat, ut pote quod in illa sui parte altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa
mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa
sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros Levitarum.
Circumdabatur autem hoc atrium undiqueversum a longe aede permaxima in
quadrum.
Cujus interior paries, id est qui templum a quatuor mundi partibus
respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma soliditate fundatus.
Et januas habens aereas, ut supra dictum commemoravimus.
Et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita
maximis, et opportunis erat discreta coenaculis.
Et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta.
Sed et tertia nihilominus circa illa eodem ordine facta per gyrum interiora
omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod
Orientalis et Septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque
eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem sunt atria de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri
(
Ps, 134, 2).
Et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat ut
atria quanto exteriora fierent, tanto altiores haberent parietes, ut pote
inferius fundamenta habentes; adeo ut ultima quadringentos in altitudine
cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum
propinquarent.
Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et
templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus
propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum
per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum
(
Antiq, 8, 3).
Sed Josephi scriptura vel pictura ab antiquis formata plenius quo sint haec
ordine facta distinguit.
His vero ita compositis, in Sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat
semel in anno cum sanguine hostiarum ingredi, in sanctuario ante oraculum
sacerdotes tantum purificati introibant, in atrio interiore sacerdotes omnes et
Levitae.
Circa hoc atrium sub dio, vel, si tempestas arcebat, in aedibus
circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum convenire
solebant.
In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub dio,
vel, si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant.
Porro in ultimum ordinem atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant.
Ubi etiam post tempora dispersionis hi qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae diebus septem purificati sic tandem interiora sanctorum
petebant.
Quae autem inter atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt
omnia strata.
Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut et hi etiam qui in
ultimis consistebant templum possent intueri.
Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et Levitarum et janitorum,
qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, Sabbato nova turma
intrante ad officium, et post Sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat
domum redeunte.
Sed hic pontifex, propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus,
et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant suscepit, et illos qui jam suam
septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit.
Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut
Verba dierum narrant
(voir:
Ch2, 23)
.
Quos educturus, filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui
impleverant Sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes, regem in
interioribus atrii locis armati circumstarent.
Reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores
atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur,
custodirent.
Porro hi qui nuper ad Sabbatum venerant sacerdotes, Levitae, et janitores,
in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc
regina collecto exercitu contra regem defenderet.
Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium
descendebatur, sicut infra dicitur:
Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae
scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum
(
R4, 11, 19).
Ubi etiam porta Seir, et domus Messa, quae cum porta Scutariorum nominatur,
esse videntur.
Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon; qui cum
Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit:
Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant
vestibulum palatii
(
Ch2, 12, 10).
In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum, et
Levitarum, et janitorum, erit in portis.
Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur
Fundamenti.
Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui
ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur qui sanctificati
sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma
sua
(
Ch2, 23, 5,
Ch2, 23, 6 et
Ch2, 23, 7)
, etc.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites . . .
praecepit illis, dicens . . . Tertia pars vestrum introeat sabbato (
R4, 11, 4,
R4, 11, 5 et
R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada
pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem
sex annis,
quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat sabbato,
et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia
pars ad
portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa.
Duae vero
partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum
regem, et
vallabitis eum habentes arma in manibus vestris (
R4, 11, 6,
R4, 11, 7 et
R4, 11, 8), etc. Quae ibidem dicta, vel facta
commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius
aliqua
replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima,
quam
verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a
parte
orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium
interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (
R3, 6, 36). Interius
videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro
in
verbis dierum ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam
grandem, et ostia in basilica, quae texit aere (
Ch2, 4, 9). Atrium videlicet Sacerdotum hoc
nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret,
solisque
hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali
et
septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum
per gradus
habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte
altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare
aeneum, in
quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium,
et
psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum
a longa
aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries (id est, qui templum a quatuor mundi
partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma
soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia
in
basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis
erat
discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta:
sed et
tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe,
lateque
circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis
ejus
paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem
sunt atria, de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri (
Ps, 133, 1 et
Ps, 134, 2): et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat,
fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote
inferius
fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent,
nec tamen
aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon
ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni suo
descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in
aditis, et
domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per
circuitum
in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum (
Ch1, 28, 11 et
Ch1, 28, 12). Sed et Josephi Scriptura,
(Antiq. 8. 3) vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta,
distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat
semel in
annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum
purificati
introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub
(dio) divo,
vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive
ad
audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres
Israeliticae sub (dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum
aedium
tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae
autem
intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero
ostia in
aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum
possent
intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum,
qui
per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad
officium, et
post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex
proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam
habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant,
ne
abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba
dierum narrant, (voir:
Ch1, 23) quos educturus filium regis tali ratione
distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi
partes regem
in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui
non erant
de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi
moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae,
et
Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel
hoc regina
collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum,
per
quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de
domo
Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum
regum, ubi
etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur.
Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon:
quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa
principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (
Ch2, 12, 10): in quo videlicet libro
distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum
Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis,
et
tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis
domus
Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant
de
Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus
observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (
Ch2, 23, 5,
Ch2, 23, 6 et
Ch2, 23, 7),
etc.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Theutmirus; Claudius Taurinensis