V. 2 :
qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum, et uno ordine lignorum cedri.
(
R3, 6, 36) De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus
tacerevidetur. Verum in verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita
scriptum est.
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica
quae texit aere.
(
Ch2, 4) Atrium vero interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae
ineo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente
ejusdem templi, erat ingressus multo longius a templo, quam acaeteris tribus plagis
secretus: quia nimirum in ea plaga, id est in facie templi,fiebant ministeria
sanctorum, ibi altare aeneum ad ostiasDomino offerendas, ibi decemluteres ad lavandas
easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manuspedesque
sacerdotum. Habebat autem hoc atrium trecentos cubitos altitudinis (ut
Josephus narrat)quatenus ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus
hoc liceresignificaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam
usque populus hostias suas etsacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus
atque ad altareproferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum
basilicam grandem vocant, ita scribitJosephus: Extrinsecus autem hujus templi, aliam
aedificavit aulam quadranguli schematefactam. Erigens maximas porticus
atque latas, et portas excelsas et amplas per quatuormundi partes in eo continens,
quarum singulaead unumquemque ventum quatuor angulisattendebant, ubi aureas januas
collocavit. Et paulo post: In hoc ergo sacrarium, omnes populi quibus
purgatio et observatiolegitimorum inerat introibant. Has vero porticus,
Cassiodorus Senator, in pictura templi quam in Pandectis posuit(ut ipse in Psalmorum
expositione commemorat) triplici ordine distinxit. Primum videlicet ordinem
ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte perquadrum. Secundum, eodem
modo extra intimas porticus, undique versum in gyro. Extremum, similiter ex
omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi
aedificiorum praesidio, ab omni erat parte munitum: factopavimento sub divo, inter
aedificia singula de marmore et parietibus domoruminterioribus, hocest, eis qui ad
templum respiciebant factis in columnis, exterioribusvero solidis. Sicque
fiebat, ut omnis structura templi per graduum esset varietatemrationabiliter
distincta. Namque in Sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum
templum sacerdotespurificati: in atrium sacerdotum, sacerdotes purificati: et non
purificati una cumlevitis et cantoribus: in intimum atrium basilicae majoris viri
Judaei purificatistantes et orantes sub divo, si serenum esset: si tempestas, in
porticus proximas seserecipientes. In exterius atrium mulieres viduae
purificatae. In extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex
gentibus usque adsextum purificationis diem, haec ut in pictura Cassiodori distincta
reperimus breviterannotare curavimus:rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse,
neque virum tameruditum voluisse exemplum legendi proponere, quae non ipse prius vera
essecognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus,
qui ita incipit:
Ecce nunc benedicite Domino omnes servi Domini, qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
(
Ps, 134, 1 et
Ps, 134, 2) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli,verbum
populo praedicabant. In horum aliqua Dominus sedebat docens, quando a
tentantibus Pharisaeis mulierilla adultera judicanda oblata est
(voir:
Jn, 8)
. In his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas: hosque
cum suismercimoniis eliminavit e templo
(voir:
Mt, 21)
. Et hisPetrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum
ingredientesinterius adorandum duxerunt
(voir:
Ac, 5)
. In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti
Zachariae angelus adaltare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini
nativitate perdocuit
(voir:
Lc, 1)
. Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe
aspectantibusabscondere potuerunt: quia locus in quo templum erat situm, multum
sublimior erat,quam ubi fundatae porticus fuere. Nam sicut Josephus
scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent erectae tantum
ad verticem usque montis in quo templum aedificatum est,pervenerunt. Haec
quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda, verum ineis
quaecunque Scripturasacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum
quaeramus,caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium
ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia etsublimium vitam
exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Dominoappropinquare,
et
aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque
ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere dicatum minoribusdebeat: quo nomine
in Scripturis mystice non solum altaris ministris, episcopividelicet et presbyteri,
sed et omnes utique censentur qui altitudine rectaeconversationis ac doctrinae
salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed etpluribus prosunt: qui dum
corpora sua hostiam viventem, sanctam,Deo placentem exhibent
(voir:
Rm, 12)
, sacerdotis tale profecto ministerium spiritualiter exercent. Neque
enim episcopis solum et presbyteris; verum omni Ecclesiae loquebaturapostolus Petrus
cum ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
acquisitionis.
(
1P, 2) Cujus honore dignitatis, etiam antiquus populus Dei erat insignitus,
dicenteipso ad Moysen:
Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel.
(
Ex, 19) Et paulo post:
Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta.
(
Ex, 19) Basilica vero grandis quae erat atrium sacerdotum, in quo omnis populimultitudo
adorare, sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sanctaEcclesia vitam
moresque figuraliter insinuat. Qualibusdicit Apostolus:
Et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi
carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam.
(
1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate
multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed
quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec
grandis etsi plurimos capit, non eos tamen in interioratempli deaurati, non ad altaris
officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotumintromittit: quia carnales quique atque
infirmi adhuc in Ecclesia, etsi ob meritumcastae fidei ac pietatis Domino devotae
ad
electorum sortem pertinent, longe tamenabest ut illisaequentur, qui cum fiducia
proloquuntur. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit
Christus in obedientiamgentium, verbo et factis
(voir:
Rm, 15)
. Et iterum:
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero
reposita est mihi corona justitiae.
(
2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas ad usque
hujusjanuam deferebat, susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas,
oculisprosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur intuitum suum a
longe dirigebat, nec tamenatrium sacerdotum intrandi facultatem habebat.
Verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesiasimplicitas
a
Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi
votopietatisofferunt. Dirigunt enim visus a longe in templo Dei, cum vitam
sublimium discere, etadmirari sedulo gaudent: et quos virtutis imitatione sequi
nequeunt, piae venerationiscomplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum
in altari igne sacro sanctoque consumi: quia magnorumopera cognoscunt a Domino per
Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium
sacerdotum offerendas Domino pro illis, dumbona quae praevalent operantes, majorum
ac
doctorum, et confirmantur exhortatione etintercessione Domino commendantur.
Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandos, cumsanctis
quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summaemercedis
intuitu, Domino tribuunt admonenteac dicente:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant
vos in aeterna tabernacula.
(
Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno
ordinelignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt
lapides politorum, fides, spes, charitas. Et recte politorum, quia certa
necessaria est dicendi solertia qua quisque quomodocredere, quid sperare sive diligere
debeat dignoscat, unus autem ordo lignorum cedriipsa est bona operatio, ac sine
corruptione simulationis exhibita, sine cujussuperadjectione, fides, spes, charitas,
vera esse non valet. Dictum namque est saepius, quod ligna cedri propter
odoris gratiam et imputribilemsuae naturae potentiam, perseverantiam famamque pie
designantactionis. At hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui
fide, spe, dilectione atqueopere Deo placere appetunt: hoc alta meritorum gratia
transcendunt perfecti, cum intanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis
auditoribus possint:
Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi:
(
1Co, 4) gloriantur et dicunt:
Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia?
(
1Co, 6)
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 18
Tertia pars vestrum introeat Sabbato
(
R4, 11, 6), etc.
Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et Levitis, proferens Joas filium
Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum
domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad
portam quae est post habitaculum scutatiorum; custodietis excubitum domus
Messae; duae vero partes e vobis omnes egredientes Sabbato custodiant
excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in
manibus vestris
(
R4, 11, 6,
R4, 11, 7 et
R4, 11, 8), et caetera, quae ibidem dicta vel facta commemorantur; melius
intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua
replicentur.
Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura
prima, quam Verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti
autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrii tres cubitos alto erat circumdatus, habens
introitum a parte Orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura:
Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et
uno ordine lignorum cedri
(
R3, 6, 36).
Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora
sint facta.
Porro in Verbis dierum ita:
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in
basilica, quae texit aere
(
Ch2, 4, 9).
Atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum,
ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc ingredi sacerdotibus
licere designaret.
Erat autem hoc idem atrium ab Australi, Occidentali, et Septentrionali parte
vicinius muro templi.
Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se
prolixitatem a templo protendebat, ut pote quod in illa sui parte altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa
mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa
sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros Levitarum.
Circumdabatur autem hoc atrium undiqueversum a longe aede permaxima in
quadrum.
Cujus interior paries, id est qui templum a quatuor mundi partibus
respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma soliditate fundatus.
Et januas habens aereas, ut supra dictum commemoravimus.
Et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita
maximis, et opportunis erat discreta coenaculis.
Et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta.
Sed et tertia nihilominus circa illa eodem ordine facta per gyrum interiora
omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod
Orientalis et Septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque
eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem sunt atria de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri
(
Ps, 134, 2).
Et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat ut
atria quanto exteriora fierent, tanto altiores haberent parietes, ut pote
inferius fundamenta habentes; adeo ut ultima quadringentos in altitudine
cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum
propinquarent.
Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et
templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus
propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum
per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum
(
Antiq, 8, 3).
Sed Josephi scriptura vel pictura ab antiquis formata plenius quo sint haec
ordine facta distinguit.
His vero ita compositis, in Sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat
semel in anno cum sanguine hostiarum ingredi, in sanctuario ante oraculum
sacerdotes tantum purificati introibant, in atrio interiore sacerdotes omnes et
Levitae.
Circa hoc atrium sub dio, vel, si tempestas arcebat, in aedibus
circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum convenire
solebant.
In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub dio,
vel, si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant.
Porro in ultimum ordinem atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant.
Ubi etiam post tempora dispersionis hi qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae diebus septem purificati sic tandem interiora sanctorum
petebant.
Quae autem inter atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt
omnia strata.
Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut et hi etiam qui in
ultimis consistebant templum possent intueri.
Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et Levitarum et janitorum,
qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, Sabbato nova turma
intrante ad officium, et post Sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat
domum redeunte.
Sed hic pontifex, propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus,
et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant suscepit, et illos qui jam suam
septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit.
Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut
Verba dierum narrant
(voir:
Ch2, 23)
.
Quos educturus, filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui
impleverant Sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes, regem in
interioribus atrii locis armati circumstarent.
Reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores
atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur,
custodirent.
Porro hi qui nuper ad Sabbatum venerant sacerdotes, Levitae, et janitores,
in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc
regina collecto exercitu contra regem defenderet.
Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium
descendebatur, sicut infra dicitur:
Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae
scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum
(
R4, 11, 19).
Ubi etiam porta Seir, et domus Messa, quae cum porta Scutariorum nominatur,
esse videntur.
Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon; qui cum
Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit:
Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant
vestibulum palatii
(
Ch2, 12, 10).
In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum, et
Levitarum, et janitorum, erit in portis.
Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur
Fundamenti.
Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui
ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur qui sanctificati
sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma
sua
(
Ch2, 23, 5,
Ch2, 23, 6 et
Ch2, 23, 7)
, etc.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites . . .
praecepit illis, dicens . . . Tertia pars vestrum introeat sabbato (
R4, 11, 4,
R4, 11, 5 et
R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada
pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem
sex annis,
quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo:
Tertia pars vestrum introeat sabbato,
et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia
pars ad
portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa.
Duae vero
partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum
regem, et
vallabitis eum habentes arma in manibus vestris (
R4, 11, 6,
R4, 11, 7 et
R4, 11, 8), etc. Quae ibidem dicta, vel facta
commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius
aliqua
replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi
adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima,
quam
verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis.
Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a
parte
orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium
interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (
R3, 6, 36). Interius
videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro
in
verbis dierum ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam
grandem, et ostia in basilica, quae texit aere (
Ch2, 4, 9). Atrium videlicet Sacerdotum hoc
nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret,
solisque
hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali
et
septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum
per gradus
habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte
altare
holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare
aeneum, in
quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium,
et
psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum
a longa
aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries (id est, qui templum a quatuor mundi
partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero
firma
soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia
in
basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis
erat
discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta:
sed et
tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe,
lateque
circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis
ejus
paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis.
Haec autem
sunt atria, de quibus canitur in Psalmis:
Qui statis in domo Domini, in
atriis domus Dei nostri (
Ps, 133, 1 et
Ps, 134, 2): et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat,
fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote
inferius
fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent,
nec tamen
aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon
ita generalis fit mentio:
Dedit autem David Salomoni suo
descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in
aditis, et
domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per
circuitum
in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum (
Ch1, 28, 11 et
Ch1, 28, 12). Sed et Josephi Scriptura,
(Antiq. 8. 3) vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta,
distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat
semel in
annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum
purificati
introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub
(dio) divo,
vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive
ad
audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres
Israeliticae sub (dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum
aedium
tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,
intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant
Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae
autem
intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero
ostia in
aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum
possent
intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum,
qui
per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad
officium, et
post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex
proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam
habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant,
ne
abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes
familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba
dierum narrant, (voir:
Ch1, 23) quos educturus filium regis tali ratione
distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi
partes regem
in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui
non erant
de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi
moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae,
et
Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel
hoc regina
collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum,
per
quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de
domo
Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum
regum, ubi
etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur.
Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon:
quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa
principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (
Ch2, 12, 10): in quo videlicet libro
distinctius haec cuncta replicantur:
Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum
Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis,
et
tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis
domus
Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant
de
Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus
observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (
Ch2, 23, 5,
Ch2, 23, 6 et
Ch2, 23, 7),
etc.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Beda (672-735)
Theutmirus; Claudius Taurinensis