Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 10 : pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.

Poètes

Commentaires

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 18
    • Tertia pars vestrum introeat Sabbato ( R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et Levitis, proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo: Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutatiorum; custodietis excubitum domus Messae; duae vero partes e vobis omnes egredientes Sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris ( R4, 11, 6, R4, 11, 7 et R4, 11, 8), et caetera, quae ibidem dicta vel facta commemorantur; melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima, quam Verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis. Cujus omnis ambitus atrii tres cubitos alto erat circumdatus, habens introitum a parte Orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36). Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere ( Ch2, 4, 9). Atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc ingredi sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab Australi, Occidentali, et Septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, ut pote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros Levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undiqueversum a longe aede permaxima in quadrum. Cujus interior paries, id est qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum commemoravimus. Et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis erat discreta coenaculis. Et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta. Sed et tertia nihilominus circa illa eodem ordine facta per gyrum interiora omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod Orientalis et Septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in Psalmis: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 134, 2). Et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat ut atria quanto exteriora fierent, tanto altiores haberent parietes, ut pote inferius fundamenta habentes; adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio: Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum ( Antiq, 8, 3). Sed Josephi scriptura vel pictura ab antiquis formata plenius quo sint haec ordine facta distinguit. His vero ita compositis, in Sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat semel in anno cum sanguine hostiarum ingredi, in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant, in atrio interiore sacerdotes omnes et Levitae. Circa hoc atrium sub dio, vel, si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum convenire solebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub dio, vel, si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimum ordinem atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis hi qui de gentibus nuper advenerant Israelitae diebus septem purificati sic tandem interiora sanctorum petebant. Quae autem inter atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut et hi etiam qui in ultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et Levitarum et janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, Sabbato nova turma intrante ad officium, et post Sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic pontifex, propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant suscepit, et illos qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut Verba dierum narrant (voir: Ch2, 23) . Quos educturus, filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui impleverant Sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes, regem in interioribus atrii locis armati circumstarent. Reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro hi qui nuper ad Sabbatum venerant sacerdotes, Levitae, et janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderet. Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum ( R4, 11, 19). Ubi etiam porta Seir, et domus Messa, quae cum porta Scutariorum nominatur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon; qui cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10). In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum, erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua ( Ch2, 23, 5, Ch2, 23, 6 et Ch2, 23, 7) , etc.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 23
    • etc. quae ibidem dicta vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si delocis templi in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibiadhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes: haec est enim mensura prima quam Verba dierum nominant: Sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis (voir: Ch2, 3, 3) ; cujus omnis ambitus atrio tribus cubitis alto eratcircumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura, Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36): interius videlicet hocappellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica; quae texit aere ( Ch2, 4, 9): atriumvidelicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut abingressu templi caeteros arceret, solisque hoc sacerdotibus liceredesignaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, ab occidentali et septentrionaliparte vicinius muro templi. Porro ad portam Solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam seprolixitatem a templo protendebat: utpote quod in illa sui parte altareholocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illamare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illasacerdotum immolantium et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur hoc atrium undique versum a longa aede per maxima in quadrum;cujus interior paries, id est, qui templum a quatuor mundi partibusrespiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior verofirma soliditate fundatus, et januas habens aereas, ut supra dictummemoravimus, et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibuscommunita, maximis et opportunis erat discreta coenaculis; et rursus extra hancaedem in gyro altera simili schemate facta; sed et tertia nihilominus circaillam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe lateque circuibat, inhoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis et septentrionalis ejusparies ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineretcivitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in psalmis, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 133, 1). Et quoniam ipsa domus Domini mediocri loco constructa erat, fiebat ut atriaquanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferiusfundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitoshaberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum appropinquarent,quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio. Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum ( Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi scriptura, vel pictura ab antiquis formata, plenius quo sinthaec ordine facta distinguit (voir: Antiq, Jud, 8, 3) . His vero ita compositis, in sancta sanctorum summi tantum sacerdotis eratsemel in anno ingredi, cum sanguine hostiarum; in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant; in atrio interiori sacerdotes omnes et levitae; circa hoc atrium sub divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum Deiconveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub divo,vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tectasubibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,intrabant, ubi etiam post tempora dispersionis ii qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, septem diebus purificati, sic tandem in interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omniastrata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam qui inultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum, et levitarum, et janitorum,qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent; sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat,domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus,et eos qui intrandi septimanam habebant, suscepit in ordinem, et illos qui jamsuam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit, qui aliosquosque levitas de cunctis urbibus Juda simul et principes familiarum Israel,missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierumnarrant; quos educturus filius regis tali ratione distinxit, ut omnes quiimpleverunt sabbatum et egressuri erant, in duas divisi partes regem ininterioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo, id est,qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furoremreginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, et levitae, et janitores, intres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderent, servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur (voir: Ch2, 12) . Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum inpalatium et sedit super thronum regium, ubi etiam porta Seyr, et domus Messa,quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon, qui,cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit, Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10) [mauvais référencement: Ch2, 23] . In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur. etc. Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium in diademate insigne capitis regium ( R4, 11, 12), intestimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem; et magnaeutique erat salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae impiaeque reginae necemsuccedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simuldisciplina legis Dei servanda comitetur; et qui se praelatum regendo videret,ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. Quod instauratum templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur; et nonfiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eamartificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum, de quibussermo est, qui tantum studii in religione habuerunt, ut nullus dubitaverit quinpecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent, et hanc de aerariosublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout singulis opus esset,offerrent. Post haec mortuus est, inquit, Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad incestumet omne opus exsecrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium mentes. Qui vero mortuum sepeliebant, ii accipiendi sunt, qui, ut apostolus Jacobusait, impios et peccatores ab errore viae suae assidua exhortatione convertuntad tramitem pietatis et castitatis, animas eorum salvantes a perpetua morte,cooperiunt multitudinem peccatorum. Sive aliter: Sepelientes mortuum ac latrunculos fugientes illi meritoappellandi sunt, qui pie vivere volentes in Christo, fugiunt ac declinant vitiauniversa atque peccata, quia mortem videlicet operantur; corporaque in fontemprojiciunt baptismi, in quo secundum Apostolum credentes sepeliuntur cumChristo, ut per communionem corporis et sanguinis ejus deinceps possint viverecum Christo.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites . . . praecepit illis, dicens . . . Tertia pars vestrum introeat sabbato ( R4, 11, 4, R4, 11, 5 et R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo: Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa. Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris ( R4, 11, 6, R4, 11, 7 et R4, 11, 8), etc. Quae ibidem dicta, vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima, quam verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis. Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36). Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in verbis dierum ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere ( Ch2, 4, 9). Atrium videlicet Sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali et septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium, et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum a longa aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries (id est, qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis erat discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta: sed et tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe, lateque circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria, de quibus canitur in Psalmis: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 133, 1 et Ps, 134, 2): et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferius fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio: Dedit autem David Salomoni suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in aditis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per circuitum in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum ( Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi Scriptura, (Antiq. 8. 3) vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta, distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat semel in annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum purificati introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub (dio) divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive ad audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub (dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad officium, et post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierum narrant, (voir: Ch1, 23) quos educturus filium regis tali ratione distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes regem in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae, et Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum, ubi etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur. Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon: quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10): in quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua ( Ch2, 23, 5, Ch2, 23, 6 et Ch2, 23, 7), etc.