Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 36 : Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. ( R3, 6, 36) De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacerevidetur. Verum in verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est. Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica quae texit aere. ( Ch2, 4) Atrium vero interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae ineo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente ejusdem templi, erat ingressus multo longius a templo, quam acaeteris tribus plagis secretus: quia nimirum in ea plaga, id est in facie templi,fiebant ministeria sanctorum, ibi altare aeneum ad ostiasDomino offerendas, ibi decemluteres ad lavandas easdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manuspedesque sacerdotum. Habebat autem hoc atrium trecentos cubitos altitudinis (ut Josephus narrat)quatenus ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus hoc liceresignificaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas etsacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altareproferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem vocant, ita scribitJosephus: Extrinsecus autem hujus templi, aliam aedificavit aulam quadranguli schematefactam. Erigens maximas porticus atque latas, et portas excelsas et amplas per quatuormundi partes in eo continens, quarum singulaead unumquemque ventum quatuor angulisattendebant, ubi aureas januas collocavit. Et paulo post: In hoc ergo sacrarium, omnes populi quibus purgatio et observatiolegitimorum inerat introibant. Has vero porticus, Cassiodorus Senator, in pictura templi quam in Pandectis posuit(ut ipse in Psalmorum expositione commemorat) triplici ordine distinxit. Primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte perquadrum. Secundum, eodem modo extra intimas porticus, undique versum in gyro. Extremum, similiter ex omni latere priorum porticuum in circuitu. Sicque templum triformi aedificiorum praesidio, ab omni erat parte munitum: factopavimento sub divo, inter aedificia singula de marmore et parietibus domoruminterioribus, hocest, eis qui ad templum respiciebant factis in columnis, exterioribusvero solidis. Sicque fiebat, ut omnis structura templi per graduum esset varietatemrationabiliter distincta. Namque in Sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum templum sacerdotespurificati: in atrium sacerdotum, sacerdotes purificati: et non purificati una cumlevitis et cantoribus: in intimum atrium basilicae majoris viri Judaei purificatistantes et orantes sub divo, si serenum esset: si tempestas, in porticus proximas seserecipientes. In exterius atrium mulieres viduae purificatae. In extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex gentibus usque adsextum purificationis diem, haec ut in pictura Cassiodori distincta reperimus breviterannotare curavimus:rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse, neque virum tameruditum voluisse exemplum legendi proponere, quae non ipse prius vera essecognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Domino omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. ( Ps, 134, 1 et Ps, 134, 2) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoli,verbum populo praedicabant. In horum aliqua Dominus sedebat docens, quando a tentantibus Pharisaeis mulierilla adultera judicanda oblata est (voir: Jn, 8) . In his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas: hosque cum suismercimoniis eliminavit e templo (voir: Mt, 21) . Et hisPetrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum ingredientesinterius adorandum duxerunt (voir: Ac, 5) . In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae angelus adaltare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate perdocuit (voir: Lc, 1) . Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspectantibusabscondere potuerunt: quia locus in quo templum erat situm, multum sublimior erat,quam ubi fundatae porticus fuere. Nam sicut Josephus scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent erectae tantum ad verticem usque montis in quo templum aedificatum est,pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda, verum ineis quaecunque Scripturasacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus,caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia etsublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui et excellentia virtutum Dominoappropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere dicatum minoribusdebeat: quo nomine in Scripturis mystice non solum altaris ministris, episcopividelicet et presbyteri, sed et omnes utique censentur qui altitudine rectaeconversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sed etpluribus prosunt: qui dum corpora sua hostiam viventem, sanctam,Deo placentem exhibent (voir: Rm, 12) , sacerdotis tale profecto ministerium spiritualiter exercent. Neque enim episcopis solum et presbyteris; verum omni Ecclesiae loquebaturapostolus Petrus cum ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. ( 1P, 2) Cujus honore dignitatis, etiam antiquus populus Dei erat insignitus, dicenteipso ad Moysen: Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel. ( Ex, 19) Et paulo post: Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. ( Ex, 19) Basilica vero grandis quae erat atrium sacerdotum, in quo omnis populimultitudo adorare, sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sanctaEcclesia vitam moresque figuraliter insinuat. Qualibusdicit Apostolus: Et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. ( 1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus. Sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis etsi plurimos capit, non eos tamen in interioratempli deaurati, non ad altaris officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotumintromittit: quia carnales quique atque infirmi adhuc in Ecclesia, etsi ob meritumcastae fidei ac pietatis Domino devotae ad electorum sortem pertinent, longe tamenabest ut illisaequentur, qui cum fiducia proloquuntur. Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiamgentium, verbo et factis (voir: Rm, 15) . Et iterum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae. ( 2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas ad usque hujusjanuam deferebat, susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas, oculisprosequebatur. In ipsum etiam templum cum aperiebatur intuitum suum a longe dirigebat, nec tamenatrium sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus clamabat ad Dominum, quia nec carnalium in Ecclesiasimplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi votopietatisofferunt. Dirigunt enim visus a longe in templo Dei, cum vitam sublimium discere, etadmirari sedulo gaudent: et quos virtutis imitatione sequi nequeunt, piae venerationiscomplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacro sanctoque consumi: quia magnorumopera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino pro illis, dumbona quae praevalent operantes, majorum ac doctorum, et confirmantur exhortatione etintercessione Domino commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandos, cumsanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summaemercedis intuitu, Domino tribuunt admonenteac dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. ( Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordinelignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt lapides politorum, fides, spes, charitas. Et recte politorum, quia certa necessaria est dicendi solertia qua quisque quomodocredere, quid sperare sive diligere debeat dignoscat, unus autem ordo lignorum cedriipsa est bona operatio, ac sine corruptione simulationis exhibita, sine cujussuperadjectione, fides, spes, charitas, vera esse non valet. Dictum namque est saepius, quod ligna cedri propter odoris gratiam et imputribilemsuae naturae potentiam, perseverantiam famamque pie designantactionis. At hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione atqueopere Deo placere appetunt: hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum intanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint: Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi: ( 1Co, 4) gloriantur et dicunt: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia? ( 1Co, 6)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Et aedificavit rex Salomon atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri, ( R3, 6, 36) etc. De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus videtur tacere. Verum in Verbis Dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere. ( Ch2, 4) Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitae in ea ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum. Sed ab oriente, unde templi erat ingressus, multo longius a templo quam a caeteris tribus plagis secretum. Quia nimirum in ea plaga, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum, ibi altare aeneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem luteres ad easdem hostias lavandas. Ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manus pedesque sacerdotum, cum ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinis, ut Josephus narrat, quatenus ut ab ingressu templi caeteros prohiberet, et solis sacerdotibus hoc licere significaret. Eratque ei janua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas et sacrificia inferebat, inde suscipienda a sacerdotibus atque ad altare proferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba Dierum basilicam grandem vocant, ita scribit Josephus: « Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam, quadranguli schemate factam, erigens maximas porticus atque latas, et portas excelsas et amplas, per quatuor mundi partes in eo constituens: quarum singulae ad unumquemque ventum, quatuor angulis attendebant, ubi aureas januas collocavit. » Et paulo post: « In hoc ergo sacrarium omnes populi, quibus purgatio legitimorum inerat, introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi, quam in pandecte posuit (ut ipse in Psalmorum expositione commemorat) triplici ordine distinguit: primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte per quadrum; secundum eodem modo extra intimas porticus undique versum in gyro; extremum similiter ex omni latere priorum porticuum circuitu. Sicque templum triformi aedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum facto pavimento sub dio inter aedificia singula de marmore et parietibus domorum interioribus, hoc est, eis qui ad templum respiciebant factis in columnis; exterioribus vero solidis. Sicque fiebat ut omnis structura templi pro graduum esset varietate rationabiliter distincta. Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex; in ipsum templum sacerdotes purificati et non purificati una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium basilicae majoris, viri Judaei purificati stantes et orantes sub dio, si serenum esset; si tempestas, in porticus proximas sese recipientes. In exterius mulieres Judaeae purificatae; in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerant ex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec ut in pictura Cassiodori distincta reperimus, breviter annotare curavimus, rati eum ab antiquis haec Judaeis didicisse: neque virum tam eruditum voluisse in exemplum legendi proponere quae non ipse prius vera esse cognovisset. Haec sunt loca, quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. ( Ps, 133, 1) [mauvais référencement: Ps, 133] In his porticibus Jeremias et alii prophetae, in his Dominus et apostoli verbum populo praedicabant, in harum aliqua Dominus sedebat docens (voir: Jn, 8) , quando eum tentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda oblata est; in his invenit vendentes et ementes oves, boves et columbas, hosque cum suis mercimoniis eliminavit e templo (voir: Jn, 2) . In his Petrus et Joannes claudum invenientes sanarunt, ac secum ingredientes interius ad orandum duxerunt (voir: Ac, 3) . In his orabat omnis multitudo populi, quando incensum ponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque de praecursoris Domini nativitate docuit (voir: Lc, 1) . Non autem haec atria cum porticibus suis aspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quo templum erat situm multo sublimior erat, quam ubi fundatae porticus fuere. Nam (sicut Josephus scribit) extremae atriorum fabricae cum in quadringentis cubitis essent tantum erectae, ad verticem usque montis, in quo templum aedificatum est, pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda. Verum in eis quaecunque Scriptura sacra referre commodum duxit, figuras mysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione simpliciter utamur. Aedificium templi intra atria sacerdotum, perfectorum in sancta Ecclesia, et sublimium vitam exprimit virorum: eorum videlicet qui et excellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatum solent ostendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accepit, quod sacrum praebere ducatum minoribus debeat: quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri, episcopi videlicet et presbyteri, sed et omnes utique censentur, qui altitudine rectae conversationis ac doctrinae salutaris eminent. Nec sibimetipsis tantummodo, sed et pluribus, qui dum corpora sua, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem ( Rm, 12) exhibent, sacerdotale profecto ministerium spiritaliter exercent. Neque enim episcopis solum et presbyteris, verum omni Dei Ecclesiae loquebatur apostolus Petrus, cum ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. ( 1P, 2) Cujus honore dignitatis etiam antiquus populus Dei erat insignitus, dicente ipso ad Moysen: « Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel. » Et paulo post: Et eritis vos mihi regnum sacerdotale, et gens sancta. ( Ex, 19) Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis populi multitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium in sancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, qualibus dicit Apostolus: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo. Lac vobis potum dedi, non escam. ( 1Co, 3) Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multo major est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed quantum numero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis, etsi multos capit, non eos tamen in interiora templi deaurati ad altaris officium, non in ipsum saltem atrium sacerdotum intromitTit. Quia carnales quique atque infirmi adhuc in Ecclesia etsi ob meritum castae fidei ac pietatis Domino devote ad electorum sortem pertinent, longe tamen abest, ut illis aequentur, qui cum fiducia profantur: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium verbo et factis. ( Rm, 15) Et iterum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De caetero reposita est mihi corona justitiae. ( 2Ti, 4) Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostiasque suas ad hujus usque januam deferebat susceptas a sacerdotibus, atque in altari oblatas oculis prosequebatur. In ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum suum a longe dirigebat, nec tamen atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat. Verum de inferioribus clamabat ad DomiNum. Quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas a Domino despicitur, quando fideliter ea quae valent illi vota pietatis offerunt. Dirigunt enim visus a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere et admirari sedulo gaudent, et quos virtutis imitatione sequi nequeunt, piae venerationis complectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia magnorum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos, dum bona, quae praevalent, operantes, majorum ac doctiorum et confirmantur exhortatione, et intercessione Domino commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas, cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant, summae mercedis intuitu Domino tribuunt admonenti ac dicenti: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. ( Lc, 16, 9) [mauvais référencement: Lc, 16] Bene atrium sacerdotum tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri aedificatum esse memoratur. Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes, charitas. Et recte, politorum, quia certa necesse est discendi solertia quisque, quomodo credere, quid sperare, sive diligere debeat, dignoscat. Unus autem ordo lignorum cedri, ipsa est bona operatio, ac sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes, charitas, vera esse non valet. Dictum namque est saepius quod ligna cedri propter odoris gratiam, et imputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam, famamque piae designant actionis. Ad hoc atrium usque universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione atque opere Deo placere appetunt. Hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint: Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi ( 1Co, 11); glorienturque et dicant: Nescitis, quoniam angelos judicabimus, quanto magis secularia? ( 1Co, 6)

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Fecitque in templo fenestras obliquas, ( R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter claritatem. Super parietes, ( R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit tabulata ( R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius, supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro. Trabes autem ( R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa, posuit in domo per circuitum, ( R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen forinsecus, ( R3, 6, 6) ita scilicet, ut non haererent muris templi, ( R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant, in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi potest ad eumdem modum dispositis. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. ( R3, 6, 9) Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata. In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et pavimentum texit tabulis abiegnis. Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina; ( R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat. Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina a pavimento ( R3, 6, 16) sursum fecit ( R3, 6, 16) de parte eadem domum oraculi in Sanctum sanctorum, ( R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico interiorem, ( R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. ( R3, 6, 17) A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant; quod totum dicebatur sancta. Et juncturas suas, ( R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. Oraculum autem in medio domus, ( R3, 6, 19) id est intra domum, fecerat in interiori parte, ( R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu. Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis. ( R3, 6, 20) In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo. Sed, et altare vestivit cedro. ( R3, 6, 20) Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta sanctorum. Sed, et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum. Quinque cubitorum ala cherubim una, ( R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat, et quinque altera, ut a summitate, ( R3, 6, 24) id est extremitate, unius usque ad summitatem alterius, ( R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini. Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur. Posuitque cherubim in medio templi interioris, ( R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum. Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. Et fecit in eis, ( R3, 6, 29) scilicet parietibus, cherubim, ( R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus; et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit ostiola duo, ( R3, 6, 29 et R3, 6, 31) ut post determinat. Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, ( R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc. Et utrumque ostium duplex erat, ( R3, 6, 34) id est duas valvas habens; et se invicem tenens, ( R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum aperiebantur. Et aedificavit atrium interius, ( R3, 6, 35 et R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur. Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno lignorum cedri. ( R3, 6, 36)

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 18
    • Tertia pars vestrum introeat Sabbato ( R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et Levitis, proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo: Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutatiorum; custodietis excubitum domus Messae; duae vero partes e vobis omnes egredientes Sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris ( R4, 11, 6, R4, 11, 7 et R4, 11, 8), et caetera, quae ibidem dicta vel facta commemorantur; melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima, quam Verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis. Cujus omnis ambitus atrii tres cubitos alto erat circumdatus, habens introitum a parte Orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36). Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere ( Ch2, 4, 9). Atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc ingredi sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab Australi, Occidentali, et Septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, ut pote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros Levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undiqueversum a longe aede permaxima in quadrum. Cujus interior paries, id est qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum commemoravimus. Et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis erat discreta coenaculis. Et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta. Sed et tertia nihilominus circa illa eodem ordine facta per gyrum interiora omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod Orientalis et Septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in Psalmis: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 134, 2). Et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat ut atria quanto exteriora fierent, tanto altiores haberent parietes, ut pote inferius fundamenta habentes; adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio: Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum ( Antiq, 8, 3). Sed Josephi scriptura vel pictura ab antiquis formata plenius quo sint haec ordine facta distinguit. His vero ita compositis, in Sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat semel in anno cum sanguine hostiarum ingredi, in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant, in atrio interiore sacerdotes omnes et Levitae. Circa hoc atrium sub dio, vel, si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum convenire solebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub dio, vel, si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimum ordinem atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis hi qui de gentibus nuper advenerant Israelitae diebus septem purificati sic tandem interiora sanctorum petebant. Quae autem inter atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut et hi etiam qui in ultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et Levitarum et janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, Sabbato nova turma intrante ad officium, et post Sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic pontifex, propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant suscepit, et illos qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut Verba dierum narrant (voir: Ch2, 23) . Quos educturus, filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui impleverant Sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes, regem in interioribus atrii locis armati circumstarent. Reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro hi qui nuper ad Sabbatum venerant sacerdotes, Levitae, et janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderet. Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum ( R4, 11, 19). Ubi etiam porta Seir, et domus Messa, quae cum porta Scutariorum nominatur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon; qui cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10). In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum, erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua ( Ch2, 23, 5, Ch2, 23, 6 et Ch2, 23, 7) , etc.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 19
    • Aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36). De interiori atrio breviter loquitur, de exteriori prorsus tacerevidetur. Verum in Verbis dierum utriusque fit mentio, ubi ita scriptum est: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere ( Ch2, 4, 9). Atrium ergo interius, quod vocatur sacerdotum, eo quod sacerdotes et levitaein eo ministrarent, ex omni parte erat templo circumdatum ab Oriente; undetempli ingressus multo longius a templo quam a caeteris tribus plagis posituserat: quia nimirum in ea, id est, in facie templi fiebant ministeria sanctorum;ibi altare aeneum ad hostias Domino offerendas, ibi decem luteres ad lavandaseasdem hostias, ibi mare aeneum erat positum ad lavandas manus pedesquesacerdotum, cum ad ministrandum intrarent. Habebat autem hoc atrium tres cubitos altitudinem, ut Josephus narrat (voir: Antiq, Jud, 8, 3) , quatenus ab ingressu templicaeteros prohiberet, et solum sacerdotibus hoc licere significaret; eratquejanua ad orientalem plagam, ad quam usque populus hostias suas sacrificiainferebat; inde suscipienda a sacerdotibus, atque ad altare perferenda. De exteriori vero atrio, quod Verba dierum basilicam grandem vocant, ita scripsit Josephus. « Extrinsecus autem hujus templi aliam aedificavit aulam quadrangulo schematefactam, erigens maximas porticus atque latas portas et excelsas et amplas, perquatuor mundi partes, in ea constituens; quarum singulae ad unumquemque ventum,quatuor angulis attendebant, ubi aereas januas collocavit. » Et paulo post: « Hoc sacrarium omnes populi, quibus purgatio et observatiolegitimorum inerant, introibant. » Has vero porticus Cassiodorus senator in pictura templi quam in parieteposuit, ut ipse in psalmorum expositione commemorat, triplici ordine distinxit:primum videlicet ordinem ponens extra atrium sacerdotum ex omni parte quadrum,secundum eodem modo extra intimas porticus, undique vero in gyrum extremum,similiter ex omni latere priorum porticum in circuitu; sicque templum triformiaedificiorum praesidio ab omni erat parte munitum, facto pavimento sub diointer aedificia singula de marmore; et parietibus domorum interioribus, hocest, eis qui ad templum respiciebant, factis in columnis: exterioribus verosolidis; sicque fiebat ut omnis structura templi per gradum esset varietaterationabiliter distincta. Namque in sancta sanctorum ingrediebatur pontifex, in ipsum templumsacerdotes purificati, in atrium sacerdotum sacerdotes purificati et nonpurificati, una cum levitis et cantoribus; in intimum atrium basilicae majorisviri Judaei stantes purificati, et orantes sub dio si serenum esset, sitempestas in porticus proximas sese recipientes, in exterius autem mulieresJudaeae purificatae, in extremum atrium gentiles et Judaei, qui nuper venerantex gentibus usque ad sextum purificationis diem. Haec in pictura Cassiodori distincta reperientes, breviter annotarecuravimus, rati eum ab antiquis Judaeis haec didicisse, neque virum eruditumvoluisse in exemplum legendi, proponere, quae non ipse prius veracitercognovisset. Haec sunt loca quorum meminit supremus graduum psalmus, qui ita incipit: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis Domini Dei nostri ( Ps, 133, 1). In his porticibus Jeremias et prophetae alii, in his Dominus et apostoliverbum populo praedicabant; in harum aliqua Dominus sedebat docens, quando atentantibus Pharisaeis mulier illi adultera judicanda oblata est; in hisinvenit vendentes et ementes oves et boves et columbas, hosque cum suismercimoniis eliminavit e templo (voir: Mc, 11 et Lc, 19) ; in his Petrus etJoannes claudum invenientes sanaverunt, ac secum ingredientes interius adorandum duxerunt; in his orabat omnis multitudo populi, quamdiu incensumponenti Zachariae angelus ad altare thymiamatis apparuit, eumque depraecursoris Domini nativitate perdocuit: nam haec atria cum porticibus suisaspectum templi de longe aspectantibus abscondere potuerunt, quia locus in quotemplum erat situm multo sublimior erat quam ubi fundatae porticus fuerant:nam, sicut Josephus scribit, extremae atriorum fabricae, cum in quadringentiscubitis essent erectae, tantum usque ad verticem montis, in quo templumaedificatum est, pervenerunt. Haec quidem de structura templi studioso lectori credidimus intimanda. Verum in eis quaecumque Scriptura referre sacra commodum duxit, figurasmysteriorum quaeramus, caeteris pro historiae cognitione simpliciterutamur. Aedificium ergo templi intra atrium sacerdotum, perfectorum in sanctaEcclesia et sublimium vitam exprimit virorum, eorum videlicet qui etexcellentia virtutum Domino appropinquare, et aliis verbo atque opere ducatumsolent impendere salutis. Sacerdos namque ab eo Latine nomen accipit, quod sacrum praebere ducatumminoribus debeat. Quo nomine in Scripturis mystice non soli altaris ministri, episcopividelicet et presbyteri, sed omnes utique censentur, qui altitudine rectaeconversationis ac doctrinae salutaris eminent, nec sibimetipsis tantummodo, sedpluribus prosunt, dum corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentemexhibent; neque enim episcopis solis et presbyteris, verum omni Ecclesiae Deiloquebatur apostolus Petrus, cum ait, Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis ( 1P, 2, 9). Cujus honore dignitatis etiam antiquus Dei populus erat insignitus, dicenteipso ad Moysen: Haec dices domui Jacob. et annuntiabis filiis Israel ( Ex, 19, 3); et paulo post: Et vos eritis mihi regnum sacerdotale, et gens sancta ( Ex, 19, 6). Basilica vero grandis, quae erat extra atrium sacerdotum, in qua omnis populimultitudo adorare sive ad verbum audiendum confluere solebat, carnalium insancta Ecclesia vitam moresque figuraliter insinuat, quibus dicit Apostolus: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam ( 1Co, 3, 1 et 1Co, 3, 2). Qui bene per basilicam grandem designantur, quia absque ulla dubietate multomajor est in sancta Ecclesia talium quam perfectorum numerus; sed quantumnumero praestant, tantum succumbunt merito. Unde apte basilica haec grandis, etsi plurimos capit, non eos tamen ininteriora templi deaurati, non ad altaris officium, non ad ipsum saltem atriumsacerdotum intromittit, quia carnales quique atque infirmi in Ecclesia, etsi obmeritum castae fidei ac pietatis Deo devoti ad electorum sortem pertinent,longe tamen abest ut illis aequentur, qui cum fiducia dicere possunt: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis ( Rm, 15, 18). Et iterum, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona ( 2Ti, 4, 7 et 2Ti, 4, 8). Accedebat quidem vulgus usque ad atrium sacerdotum, hostias suas usque adhujus januam deferebat, susceptas a sacerdote atque in altari oblatas oculisprosequebatur; in ipsum etiam templum, cum aperiebatur, intuitum suum a longedirigebat, nec tamen in atrium sacerdotum intrandi facultatem habebat, verum deinferioribus clamabat ad Dominum; quia nec carnalium in Ecclesia simplicitas aDomino despicitur, quando fideliter ea quae valent vota pietatis offerunt;dirigunt enim visum a longe in templum Dei, cum vitam sublimium discere etadmirari sedulo gaudent, et quos virtutum imitatione sequi nequeunt, piaevenerationis amplectuntur affectu. Vident hostias sacerdotum in altari igne sacrosancto consumi, quia magnamagnatum opera cognoscunt a Domino per Spiritum sanctum dignanter accipi. Afferunt et suas hostias ad atrium sacerdotum offerendas Domino per illos,dum bona quae praevalent operantes, majorum et doctiorum firmanturexhortatione, et intercessione commendantur. Offerunt etiam tunc hostias suas sacerdotibus per eos Domino commendandas,cum sanctis quibusque egentibus necessaria mundi hujus, quibus ipsi abundant,summae mercedis intuitu tribuunt, Domino admonente ac dicente: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula ( Lc, 16, 9); et, Quicumque , inquit, potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam ( Mc, 9, 40) [mauvais référencement: Mc, 19] . Ac sic utrorumque hostias unus idemque in altare Dei assumit, cum Dominuseleemosynas divitum, quibus ministraverunt sanctis, una cum magnis eorumdemsanctorum virtutibus, suo intuitu ac retributione dignas judicat. Multitudo ergo credentium, quae relictis possessionibus uno corde et animaDomino serviebat, ipsa est templum Dei, et locus intra atrium sacerdotumspecialiter illi consecratus. Porro basilica grandis, et orantes in ea circa atrium sacerdotum in gyro,figuram gestant eorum qui idem templum ingrediebantur ex gentibus in Syria etAntiochia, caeterisque provinciis et civitatibus; quibus apostoli et senioresqui erant in Hierosolymis nihil amplius imponebant oneris quam ut abstinerentse ab idolis, immolato et suffocato, sanguine et fornicatione. Quorum tamen oblationibus volebant pauperes sanctorum qui erant inHierosolymis sustentari; quatenus eis carnalia sua ministrantes, spiritaliumeorum possent fieri participes. Barnabas vero et Paulus cum sociis suis, qui oblationes horum accipientesHierosolymam deferebant, ipsi sunt sacerdotes, qui hostiam suscipientes adaltare Domini consecrantes perducebant; quae dona devotionis eorum sanctis quipro illis orare deberent, attulerunt. Atrium ergo quod positum inter locum vulgi et sacerdotum medium erat,divisionem significat illam quae carnales in sancta Ecclesia, nuperqueincipientes viam justitiae, ab arce perfectorum, non quidem sorte electionis,sed meritorum quantitate secernit. Namque carnales sufficere sibi credunt, si fidem, spem et charitatem, operumquoque munditiam habeant. Perfecti autem et haec habent, et insuper verbo praedicando laborant,pauperibus omnia sua tribuunt, vigitiis, jejuniis, hymnis et canticisspiritalibus, sacris quoque lectionibus operam dant, persecutiones, periculapropter justitiam tolerant; et caetera quae fecisse cum sociis Paulusgloriatur, prompta devotione mentis exsequuntur. Unde bene atrium sacerdotum, tribus ordinibus lapidum politorum, et unoordine lignorum cedri, aedificatum esse memoratum. Tres quippe ordines sunt lapidum politorum, fides, spes et charitas. Et recte politorum, quia certe necesse est discendi solertia, ut quisque quomodo credere, quid sperare, quid diligere debeat, dignoscat. Unus autem ordo lignorum cedri ipsa est bona operatio sine corruptionesimulationis exhibita, sine cujus superadjectione fides, spes et charitas veraesse non valet. Dictum namque est saepius quia ligna cedri propter odoris gratiam etimputribilem suae naturae potentiam, perseverantiam famamque piae designantactionis. Ad hoc usque atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, dilectione etopere Deo placere appetunt; hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti,cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere suis auditoribus possint, Imitatores nostri estote, sicut et nos Christi (voir: 1Co, 4, 16 et 1Co, 11, 1) ;glorianturque et dicunt: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia? ( 1Co, 6, 3) [mauvais référencement: 2Co, 6]
  • Liber 4, Caput 23
    • etc. quae ibidem dicta vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si delocis templi in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibiadhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes: haec est enim mensura prima quam Verba dierum nominant: Sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis (voir: Ch2, 3, 3) ; cujus omnis ambitus atrio tribus cubitis alto eratcircumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura, Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36): interius videlicet hocappellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica; quae texit aere ( Ch2, 4, 9): atriumvidelicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut abingressu templi caeteros arceret, solisque hoc sacerdotibus liceredesignaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, ab occidentali et septentrionaliparte vicinius muro templi. Porro ad portam Solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam seprolixitatem a templo protendebat: utpote quod in illa sui parte altareholocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illamare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illasacerdotum immolantium et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur hoc atrium undique versum a longa aede per maxima in quadrum;cujus interior paries, id est, qui templum a quatuor mundi partibusrespiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior verofirma soliditate fundatus, et januas habens aereas, ut supra dictummemoravimus, et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibuscommunita, maximis et opportunis erat discreta coenaculis; et rursus extra hancaedem in gyro altera simili schemate facta; sed et tertia nihilominus circaillam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe lateque circuibat, inhoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis et septentrionalis ejusparies ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineretcivitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in psalmis, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 133, 1). Et quoniam ipsa domus Domini mediocri loco constructa erat, fiebat ut atriaquanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferiusfundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitoshaberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum appropinquarent,quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio. Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum ( Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi scriptura, vel pictura ab antiquis formata, plenius quo sinthaec ordine facta distinguit (voir: Antiq, Jud, 8, 3) . His vero ita compositis, in sancta sanctorum summi tantum sacerdotis eratsemel in anno ingredi, cum sanguine hostiarum; in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant; in atrio interiori sacerdotes omnes et levitae; circa hoc atrium sub divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum sive audiendum verbum Deiconveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub divo,vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tectasubibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant,intrabant, ubi etiam post tempora dispersionis ii qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, septem diebus purificati, sic tandem in interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omniastrata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam qui inultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum, et levitarum, et janitorum,qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent; sabbato nova turma intrante ad officium, et post sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat,domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus,et eos qui intrandi septimanam habebant, suscepit in ordinem, et illos qui jamsuam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit, qui aliosquosque levitas de cunctis urbibus Juda simul et principes familiarum Israel,missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierumnarrant; quos educturus filius regis tali ratione distinxit, ut omnes quiimpleverunt sabbatum et egressuri erant, in duas divisi partes regem ininterioribus atrii locis armati circumstarent; reliqua vero multitudo, id est,qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furoremreginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro qui nuper ad sabbatum venerant sacerdotes, et levitae, et janitores, intres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderent, servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur (voir: Ch2, 12) . Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum inpalatium et sedit super thronum regium, ubi etiam porta Seyr, et domus Messa,quae cum porta scutariorum nominantur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante libro Paralipomenon, qui,cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit, Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10) [mauvais référencement: Ch2, 23] . In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur. etc. Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium in diademate insigne capitis regium ( R4, 11, 12), intestimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem; et magnaeutique erat salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae impiaeque reginae necemsuccedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simuldisciplina legis Dei servanda comitetur; et qui se praelatum regendo videret,ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. Quod instauratum templum Domini tempore praefati regis Joas dicitur; et nonfiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eamartificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum, de quibussermo est, qui tantum studii in religione habuerunt, ut nullus dubitaverit quinpecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent, et hanc de aerariosublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout singulis opus esset,offerrent. Post haec mortuus est, inquit, Latrunculi enim Moab figuraliter daemones intelligendi sunt, qui ad incestumet omne opus exsecrabile vitiorum stimulis perurgent infelicium mentes. Qui vero mortuum sepeliebant, ii accipiendi sunt, qui, ut apostolus Jacobusait, impios et peccatores ab errore viae suae assidua exhortatione convertuntad tramitem pietatis et castitatis, animas eorum salvantes a perpetua morte,cooperiunt multitudinem peccatorum. Sive aliter: Sepelientes mortuum ac latrunculos fugientes illi meritoappellandi sunt, qui pie vivere volentes in Christo, fugiunt ac declinant vitiauniversa atque peccata, quia mortem videlicet operantur; corporaque in fontemprojiciunt baptismi, in quo secundum Apostolum credentes sepeliuntur cumChristo, ut per communionem corporis et sanguinis ejus deinceps possint viverecum Christo.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Anno septimo misit Joada, et assumens centuriones, et milites . . . praecepit illis, dicens . . . Tertia pars vestrum introeat sabbato ( R4, 11, 4, R4, 11, 5 et R4, 11, 6), etc. Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus, et levitis in templo, et proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo: Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubitum domus regis, tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam, quae est post habitaculum scutariorum. Custodietis excubitum domus Messa. Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubitum domus Domini circum regem, et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris ( R4, 11, 6, R4, 11, 7 et R4, 11, 8), etc. Quae ibidem dicta, vel facta commemorantur, melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima, quam verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis. Cujus omnis ambitus atrio tres cubitis alto erat circumdatus, habente introitum a parte orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri ( R3, 6, 36). Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in verbis dierum ita: Fecit etiam atrium Sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere ( Ch2, 4, 9). Atrium videlicet Sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc Sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab australi, occidentali et septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo protendebat, utpote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur: in illa Sacerdotum immolantium, et psallentium habebat choros levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undique versum a longa aede praemaxima in quadrum, cujus interior paries (id est, qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat) inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum, memoravimus; et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis erat discreta coenaculis. Et rursum extra hanc aedem in gyro altera simili schemate facta: sed et tertia nihilominus circa illam eodem ordine facta per gyrum, interiora omnia longe, lateque circuibat: In hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod orientalis, et septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria, de quibus canitur in Psalmis: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri ( Ps, 133, 1 et Ps, 134, 2): et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat, ut atria, quanto exteriora fuerint, tanto altiores haberent parietes, utpote inferius fundamenta habentes, adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio: Dedit autem David Salomoni suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in aditis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat, atriorum et exedrarum per circuitum in thesauro domus Domini, et in thesauris Sanctorum ( Ch1, 28, 11 et Ch1, 28, 12). Sed et Josephi Scriptura, (Antiq. 8. 3) vel pictura ab antiquis formata, plenius, quo sint haec ordine facta, distinguit. His vero ita compositis, in Sancta Sanctorum summi tantum Sacerdotis erat semel in annocum sanguine hostiarum ingredi; in sanctuario ante oraculum Sacerdotes tantum purificati introibant. In atrio interiore Sacerdotes omnes, et Levitae. Circa hoc atrium sub (dio) divo, vel si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae ad orandum, sive ad audiendum verbum Dei conveniebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub (dio) divo: vel si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimo ordine atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis ii, qui de gentibus nuper advenerant Israelitae, diebus septem purificati, sic tandem, interiora sanctorum petebant. Quae autem intra atria, vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut ii etiam, qui in ultimis consistebant, templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor, et Sacerdotum, et Levitarum, et Janitorum, qui per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, sabbato nova turma intrante ad officium, et post Sabbatum ea, quae proxima septimana ministraverat, domum redeunte. Sed hic pontifex proponit necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos, qui intrandi septimanam habebant ordinem, suscepit, et illos, qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quosque Levitas de cunctis urbibus Juda simul, et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus Hierosolymam, congregaverat, ut Verba dierum narrant, (voir: Ch1, 23) quos educturus filium regis tali ratione distinxit, ut omnes, qui impleverant sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes regem in interioribus atrii locis armati circumstarent: reliqua vero multitudo, id est qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro hic qui nuper ad sabbatum venerant Sacerdotes, Levitae, et Janitores in tres divisi partes, domum regis, id est palatium, observarent: ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem, defenderet: Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum, ubi etiam porta Siref, et domus Messa, quae cum porta scutariorum nominatur, esse videntur. Scutarios autem tutores Regum appellat, testante libro Paralipomenon: quia cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illa principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii ( Ch2, 12, 10): in quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum Sacerdotum, Levitarum, et Janitorum erit in portis; tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini, nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua ( Ch2, 23, 5, Ch2, 23, 6 et Ch2, 23, 7), etc.