Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 6 : Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatumquod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis: et medium tabulatum, sex cubitorum latitudinis: et tertium tabulatum, septem habens cubitos latitudinis. ( R3, 6, 5 et R3, 6, 6) Haec tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templivocantur. Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum, in pinnaculum templi, unde ad populumconcionaretur, levatum esse legimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut his sedentes tabulatis ad circumstanteminferius turbam fecerint sermonem, nusquam scriptum invenimus. Patet vero ratio sacramenti, quia tabulata haec tria totidem fidelium gradus,conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant, distinctos quidemaltitudine professionis, sed societate fidei et veritatis ejusdem,omnes ad domumDomini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes. Ubi pulchre dicitur, quia tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebatlatitudinis, medium sex, tertium septem. Supernum ergo tabulatum erat caeteris angustius, medium superno latius, sedinfirmo erat factum angustius. Quia nimirum altior professio virtutis arctiorem debet vitam tenere vivendi. Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est turriculas, ne facilequis in eisdem tabulatis consistens sive residens, posset ad inferiora decidere: quodOchoziae regi contigisse in Samaria legimus. Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nosmunimina designant. De quibus Psalmista: Immittet, inquit, angelum Dominus, in circuitu timentium eum, eteripiet eos. ( Ps, 33, 8) [mauvais référencement: Ps, 33] Ascendit quidem in coenaculum Ochozias rex Samariae, qui se a domo Davidseparaverat, sed per cancellos decidit. Quia et si haeretici, sive schismatici, aliquam bonae actionis arcem conscenderevidentur, quia tunc compagem Ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus etnon solitis laterum praesidiis, semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divinodestituti auxilio, suae pertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sunt affixa, declaratur cumsubditur:
  • Liber 3, Caput 6
    • Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi. ( R3, 6, 6) Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erantlongitudinis, ut capita eorum forinsecusprominerent: in infimo quidem ordine cubitorumseptem, in medio sex, in supremo quinque, atque in eisdem capitibus, earum tabulatacomponerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta muros trabibus, quae de murisexierant, superposita. Quid itaque per trabes domus, quae tabulata portabant, nisi praedicatores sanctisunt typice designati? qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locumtenent, infirmiores quosque ac fragiles, suis praedicationibus ab infirmorum appetitusustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt: suis etiamintercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon, quod trabes templi, sicut et caetera ejusinteriora,fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes, quae intus in temploerant, aureis essent laminis tectae. Quae vero foris apparebant, hae minimae deauratae ipsam cedri speciem formamquecunctis ostenderent, in qua tamen imposita sibimet tabulata, gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum quae nobis in terrisinnotescere potuit, designat. Quod intus in templo deauratum fulgebat, claritatem illam qua in coelesti patriain aspectu sui gaudent Creatoris, figurate denuntiat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu. Tabulatum, quod super erat, quinque cubitos habebat latitudinis; et medium tabulatum sex cubitos latitudinis; et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. ( R3, 6, 5 et R3, 6, 6) Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tenta tur a diabolo, pinnacula templi vocantur (voir: Mt, 4) . Sed et Jacobum, fratrem Domini, apostolum in pinnaculum templi, unde ad populum concionaretur, levatum esse legimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus ut in his sedentes tabulatis, ad circumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam scriptum invenimus, patet vero sacramenti ratio, quod tabulata haec tria totidem fidelium gradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant: distinctos quidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis ejusdem omnes ad domum Domini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes. Ubi pulchre dicitur quia tabulatum quod supererat, quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex, tertium septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, medium supremo latius, sed infimo erat factum angustius, quia nimirum altior professio virtutis arctiorem debet viam tenere vivendi. Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est loriculas, ne facile quis in eisdem tabulatis consistens sive residens, posset ad inferiora decidere, quod Achaziae regi contigisse in Samaria legimus (voir: R4, 1) . Quae nimirum latera, non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nos munimina designant. De quibus Psalmista: Immittet, inquit, angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. ( Ps, 33, 8) [mauvais référencement: Ps, 33] Ascendit quidem in coenaculum Achazias rex Samariae, qui se a domo David separaverat, sed per cancellos cecidit, quia etsi haeretici, sive schismatici aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia tamen compagem ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio, suae pertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa, declaratur cum subditur:

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 3
    • Fecitque in templo fenestras obliquas, ( R3, 6, 4) id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter claritatem. Super parietes, ( R3, 6, 5) id est extrinsecus ad parietes, fecit tabulata ( R3, 6, 5) quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius, supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro. Trabes autem ( R3, 6, 6) quibus sustentabantur tabulata ipsa, posuit in domo per circuitum, ( R3, 6, 6) id est adjunxit domui: per circuitum tamen forinsecus, ( R3, 6, 6) ita scilicet, ut non haererent muris templi, ( R3, 6, 6) id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant, in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi potest ad eumdem modum dispositis. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. ( R3, 6, 9) Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata. In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et pavimentum texit tabulis abiegnis. Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina; ( R3, 6, 16) viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat. Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina a pavimento ( R3, 6, 16) sursum fecit ( R3, 6, 16) de parte eadem domum oraculi in Sanctum sanctorum, ( R3, 6, 16) id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico interiorem, ( R3, 6, 16) quia ad eam nisi per alia introitus non patebat. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. ( R3, 6, 17) A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant; quod totum dicebatur sancta. Et juncturas suas, ( R3, 6, 18) juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. Oraculum autem in medio domus, ( R3, 6, 19) id est intra domum, fecerat in interiori parte, ( R3, 6, 19) id est remotiori ab introitu. Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti | cubitos altitudinis. ( R3, 6, 20) In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo. Sed, et altare vestivit cedro. ( R3, 6, 20) Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta sanctorum. Sed, et totum altare oraculi texit auro. ( R3, 6, 22) Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum. Quinque cubitorum ala cherubim una, ( R3, 6, 24) subaudiendum est lata erat, et quinque altera, ut a summitate, ( R3, 6, 24) id est extremitate, unius usque ad summitatem alterius, ( R3, 6, 24) per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini. Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur. Posuitque cherubim in medio templi interioris, ( R3, 6, 27) id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum. Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. Et fecit in eis, ( R3, 6, 29) scilicet parietibus, cherubim, ( R3, 6, 29) alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus; et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit ostiola duo, ( R3, 6, 29 et R3, 6, 31) ut post determinat. Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, ( R3, 6, 34) scilicet unum hic, alterum illinc. Et utrumque ostium duplex erat, ( R3, 6, 34) id est duas valvas habens; et se invicem tenens, ( R3, 6, 34) quia connexae valvae ad postem in medio positum aperiebantur. Et aedificavit atrium interius, ( R3, 6, 35 et R3, 6, 36) quod exteriori cingebatur. Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno lignorum cedri. ( R3, 6, 36)

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 10
    • Fecitque in templo fenestras obliquas ( R3, 6, 4). Fenestrae templi doctores sunt docti, et spiritales quique in Ecclesia,quibus mente excedentibus Deo, arcana secretorum coelestium specialius caeterisvidere conceditur, qui dum ea quae in occulto vident, publice fidelibuspandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetraliareplent. Unde bene eaedem fenestrae obliquae, id est, intus latiores et forisangustiores fuisse perhibentur, quia nimirum necesse est ut quisquis jubarsupernae contemplationis vel ad momentum percepit, mox sinum cordis ampliuscastigando, dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitationepraeparet. Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templivocantur (voir: Mt, 4) . Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum in pinnacula templi, unde ad populumconcionaretur, levatum esse audivimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut in his sedentes tabulatis adcircumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam in Scripturisinvenimus. Patet ergo ratio sacramenti, quia tabulata haec tria, totidem fideliumgradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant; distinctosquidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis omnes ad domumDomini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes; ubi pulchre dicitur quiatabulatum quod super erat quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex,tertium septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, quia nimirum altior professio virtutis altiorem debet viam tenere vivendi. Nam quicumque, abrenuntiato vinculo conjugali, virginitatem suam Domino consecraverunt, mores simul oportet virginitati condignos ostendant, abstineant ab otiosis eloquiis, ira, rixa, detractione, habitu impudico, comessationibus,potationibus, contentione et aemulatione; et econtrario vigiliis sanctis, orationibus, lectionibus divinis et psalmis, doctrinae et eleemosynis, caeterisque sanctis fructibus operam impendant; ut qui futurae statum vitae inprofessione tenent, in qua non nubent, nec nubentur, sed sunt sicut angeli in coelo ( Mt, 22, 30); hujus quoque statum, quantum mortalibuspossibile est, in praesenti contendant imitari. At vero infimum tabulatum amplioris erat latitudinis, quia non Deus conjugatis, Vade et vende quae habes, et da pauperibus; sed si vis , inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices ( Mt, 19, 17 et Mt, 19, 18), etc. Medium inter hos locum tenent continentes, qui quantum virginibus inferiores,tantum eminentiores conjugatis; quorum postea gloriosissimam primitivam inHierosolymis aedificabat Ecclesiam, scribente beato Luca, quia multitudinis credentium erat cor unum, et anima una ( Ac, 4, 32), etc. Quorum maximam partem eos reliquisse complexus, testatur historia sanctiStephani, ubi feminas eadem religione pellentes non conjuges, sed viduasappellat eorum. Singula autem tabulata in circuitu habebant latera, id est, luricas, ne quisin eisdem tabulatis consistens, sive residens posset ad inferiora decidere,quod Oziae regi contigisse legimus in Samaria. Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nosmunimina designant. De quibus psalmista, Immittet , inquit, angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos ( Ps, 33, 8). Ascendit quidem in coenaculum Ozias rex Samariae, qui se a domo Davidseparaverat, sed per cancellos decidit, quia etsi haeretici sive schismaticialiquam bonae actionis arcem conscendere videntur, tamen compagem unitatisEcclesiae non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis,semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio suaepertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa, declaratur cum subditur: Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi ( R3, 6, 6). Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erantlongitudinis, ut capita carum forinsecus prominerent, in infimo quidem ordinecubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, atque in eisdem capitibusearum tabulata componerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta murostrabibus, quae de muris exierant, superposita. Quid itaque per trabes domus quae tabulata portabant, nisi praedicatores sunttypice designati? qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locumtenent, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorumappetitu sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt,suis etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon quod trabes templi, sicut et caeteraejus interiora, fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes, quae intus intemplo aureis essent laminis vestitae; quae vero foris patebant, hae minimedeauratae ipsam cedri speciem formamque cunctis ostenderent. In qua tamen imposita sibimet tabulata gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum, quae nobis in terrisinnotescere potuit, designat; quod intus in templo deauratum fulgebat,claritatem illam, qua in coelesti patria in aspectu sui Creatoris justigaudent, figurare denuntiat. Quae nimirum claritas trabium aurearum illis solummodo, qui templum intrabant, patebat, quia quam sit magna multitudo dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se (voir: Ps, 30) , et perfecit sperantibus in se, solinorunt illi qui regnum coeleste meruerunt intrare. Et tamen cum nos vitam, passiones, doctrinas sanctorum cernentes, sive inScripturis legentes, ad benefaciendum exemplo eorum excitamur, quasi incapitibus trabium foris apparentium a terra sublevamur: quia quamvis internamsanctorum gloriam perspicere necdum valeamus, ex eo tamen quod exterius viderevaluimus, sublimibus Ecclesiae membris fideliter adhaeremus. Possumus haec etiam de sanctis in hac vita adhuc positis intelligere, quorumpuritatem dilectionis, qua in secreto cordis coram Domino refulgent, inspicerenequimus; attamen ex eis quae loquendo, vel agendo, vel patiendo forisostendunt, auxilium nostrae salutis invenimus. Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur ( R3, 6, 7). Haec ad illam Ecclesiae partem quae post hujus saeculi labores et certaminaad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent; ibi etenim nemo aliquid coinquinatum faciet, vel abominationem et mendacium, (voir: Ap, 21, 27) sicut in Apocalypsi scripsit Joannes. Malleus et securis et omne ferramentum non auditur, quia hic tundimuradversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic locis juxta meritumcongruis disponamur, et castigatione cessante, solo amoris glutino quo adinvicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur; hic enim foris tundimur, utillic sine reprehensione inveniamur. Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta; in domoautem Dei nulli istus audiuntur, quia in aeterna patria omnes jam percussionumstrepitus conticescunt. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit; nequaquamsecuris incidit, quia receptos interius nulla foris sententia severitatisprojicit. Nequaquam ibi ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra jamflagella sentiuntur. Lapides ergo extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini absquemallei sonitu ponerentur, quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, utintus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur:quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio resecet, et tunc solanos in aedificatione concordia charitatis liget: ut hic diversis adversitatibusextra contusus atque expiatus homo erroribus meritorum, ita jam ibi purus purumvideat Deum, quo ornamentis ipsius civitatis mereatur affigi, post transitumhabens locum sibi solummodo a Domino praeparatum.