V. 26 :
id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub
secundus.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari, et opus unum
erat in duobus cherubim, id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum:
et similiter cherub secundus.
(
R3, 6, 25 et
R3, 6, 26) Duo erant facti cherubim, propter consortiumejusdem de qua loquimur
charitatissignificandum, quia minus quam inter duos charitas stare non
potest. Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit,
ut tacitedoceret eos qui verbum fidei praedicarent, virtutem dilectionis ante omnia
essetenendam. Uniusque mensurae et operis erant duo cherubim, quia
disparilitas voluntatum sivecogitatuum in superna patria nulla est: ubi una omnes
eademque Dei praesentis visioneet gloria illustrantur.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)