Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 37 : Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Anno quarto fundata est domus Domini, in mense tertio, et in anno undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus, aedificavitque eam annis septem. ( R3, 6, 37 et R3, 6, 38) Patet allegoriae sensus, quare domus Domini aedificata sit annis septem,quianimirum sancta Ecclesia, toto hujus saeculi tempore, quod septem dierum circuituperagitur, ex electis constituitur animabus? et in fine saeculi suum quoque crementumad finem ipsa perducit: vel certe, septem annis aedificatur, ob significationemgratiae spiritalis, per quam Ecclesia solum ut sit Ecclesia percipit; septem quippedona Spiritus sancti enumerat Isaias, sine quibus nemo vel fidelis effici, vel fidemservare, vel merito fidei, ad coronam potest pervenire justitiae. Quod autem in octavo anno et in octavo ejus mense, perfecta est domus in omniopere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque judicii, pertinet:quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quod ei amplius addicipossit inveniri non possit:habebit enim tunc quod pius ille desiderator supplex aDomino quaerebat, dicens: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. ( Jn, 14, 8) [mauvais référencement: Jn, 14] Sed non contemnenda nascitur quaestio, quomodo dicatur domus Domini in menseoctavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum in sequentibuslegatur mense septimo dedicationem esse ejus completam. Neque autem credibile est quod septem quidem annis templum aedificaverit Salomon,octavo mense octavi anni perfecerit, sed usque septimum annum novi mensis dedicationemperfecte distulerit. Unde potius verisimile videtur domum septem annis ac septem mensibus aedificatam,ita ut eodem mense septimo dedicationis sit celebrata solemnitas, ac die vicesimotertio ipsius mensis (ut Verba dierumnarrant) populos Salomon ad tabernacula suadimiserit. Sicque post unam septimanam adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domusDomini, et operibus videlicet ejus in universis, et ipsa dedicatione priuscompleta. Nisi forte putandum est, praedicto templo aliquid adhuc utensilium in ministeriaejus additum fuisse: utque ad ingressum octavi mensis, accelerante rege, ut omninomense septimo (qui erat totus solemnis) templum dedicaretur: atque ita verumreperiatur utrumque et templum videlicet octavo mense in opere suo atque utensilibusperfectum, et in ipso septimo mense dedicatum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Anno quarto fundata est domus Domini, in mense Zio, et in anno undecimo, mense Ebul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus. Aedificavitque eam annis septem. ( R3, 6, 37 et R3, 6, 38) Patet allegoriae sensus, quare domus Domini aedificata sit annis septem: quia nimirum sancta Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod sex septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus, et cum fine saeculi suum quoque crementum ad finem ipsa perducit. Vel recte septem annis aedificatur ob significationem gratiae spiritalis, per quam Ecclesia solum, ut sit Ecclesia, percipit. Septem quippe dona Spiritus sancti enumerat Isaias (voir: Es, 11) , sine quibus nemo vel fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest pervenire justitiae. Quod autem in octavo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus, ad futurum saeculum, diemque judicii pertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quid ei amplius addi possit inveniri non possit. Habebit enim tunc quod pius ille desiderator supplex a Domino quaerebat, dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. ( Jn, 14, 8) [mauvais référencement: Jn, 14] Sed non contemnenda nascitur quaestio, quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum in sequentibus legatur mense septimo dedicationem ejus esse completam? Neque autem credibile est quod septem quidem annis templum aedificans Salomon, octavo mense octavi anni perfecerit, sed usque ad septimum anni noni mensem dedicationem perfecti distulerit. Unde potius verisimile videtur, domum septem annis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationis sit celebrata solemnitas, ac die vicesimo tertio ipsius mensis, ut Verba Dierum narrant (voir: Ch2, 7) , populos Salomon ad tabernacula sua dimiserit; sicque post unam septimanam adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, et operibus videlicet ejus universis, et ipsa dedicatione prius completa. Nisi forte putandum est post dedicatum templum aliquid adhuc utensilium in ministeria ejus additum fuisse usque ad ingressum octavi mensis, accelerante rege, ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis, templum dedicaretur; atque ita verum reperiatur utrumque, et templum videlicet octavo mense in omni opere atque utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dedicatum.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 20
    • Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio, et in anno undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta est domus Domini in omni opere suo, et in universis utensilibus; aedificavit autem eam annis septem ( R3, 6, 37 et R3, 6, 38). Patet allegoriae sensus, quare septem annis aedificata sit domus Domini: quianimirum sancta Ecclesia toto hoc saeculo, quod septem dierum circuituperagitur, ex electis construitur animabus, et in fine saeculi suum quoqueincrementum ad finem ipsum perducit. Vel certe septem annis aedificatur, ob significationem gratiae spiritalis,quam Ecclesia sola, ut sit Ecclesia, percipit. Septem quippe dona sancti Spiritus enumerat Isaias, sine quibus nemo fidelis,vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest venire justitiae. Quod autem in septimo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus in omniopere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque judiciipertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quidei amplius addi possit, inveniri non possit: habebit enim tunc quod pius illedesiderator supplex a Domino quaerebat dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ( Jn, 14, 8): constat enim quia dies judiciisaepe in Scripturis octonario numero typice exprimitur, eo quod hoc saeculum,quod septem diebus currit, sequatur; unde et propheta psalmi titulum pro octavaimposuit, quem ob meritum ejusdem districti judicii cantavit, ita incipiens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me ( Ps, 6, 2). Sed non contemnenda nascitur quaestio, quo modo dicatur domus Domini in menseoctavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum insequentibus legatur, mense septimo dedicationem ejus esse completam. Neque autem credibile est quia septem quidem annis templum aedificansSalomon, octavo mense anni octavi fecerit dedicationem, sed usque ad septimummensem anni octavi distulerit; unde potius mihi simile videtur, domum septemannis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationissit celebrata solemnitas, ac die vigesimo tertio ipsius mensis, ut Verba dierumnarrant, populum Salomon ad tabernacula sua dimiserit; sicque post unamseptimanam, adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, inoperibus videlicet ejus universis, et ipsa ejus dedicatione priuscompleta. Nisi forte putandum est post dedicationem aliquid adhuc utensilium inministerium ejus additum fuisse usque ad ingressum octavi mensis; acceleranterege ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis, templum dedicaretur;atque ita verum reperiatur utrumque, et templum videlicet mense octavo, in omniopere suo atque utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dicatumfuisse. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electosde gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur, quia filius erat mulieris viduae deIsrael, in qua persona solet nonnumquam praesentis temporis Ecclesia figurari,pro qua vir suus videlicet Christus gustata morte resurrexit, atque in coelosascendens, eam interim a se praegnantem reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando quo modo hujus viduae filii sancti suntpraedicatores, cum omnes electi viri se filios esse fateantur Ecclesiae, cumetiam de iisdem praedicatoribus novi Testamenti specialiter promittatur,dicente propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ( Ps, 44, 17), etc. Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores sancti, dum fideliter ministerio verbi insistunt, opus utique Dei operantur, quo illisloquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse ad vitampraeordinavit aeternam. Ego , inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dat ( 1Co, 3, 6). Fecit autem opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit doctorstrenuus, qui aut pie suscipere, aut perseveranter custodire desiderant, quiqueetiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi didicerint rectesatagunt. Aes namque valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 3, Caput 6
    • Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zib ( R3, 6, 37). Mensis iste Aprilis est, qui et Var vocatur. Zib enim interpretatur, vultus. Idcirco vultus, quia in dedicatione Templi, nubes gloriae vultus Domini texit Templum. Var autem interpretatur, pavor. Ideo pavor, quia timetur ne ea quae fruges terrae debent, in hoc mense aeris intemperantia infructuosa fiant.