Liber Tertius Regum

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
PrécédentSuivant

V. 8 : Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae: et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Ostium lateris medii in pariete erat domus dextrae, et per cochleas ascendebant in medium coenaculum,et a medio in tertium. ( R3, 6, 8) Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse,non attendentes, quia si hoc significare voluisset, Scriptura non ita diceret: Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae; ( R3, 6, 8) sed ita potius simpliciter: Et habebat domus ostium ad meridiem. Nunc autem longe aliud significat: Pars namque domus dextrae latus templimeridianum dicitur, in cujus parte orientale ostium erat in ipso angulo factum juxtaterram, in quod introeuntes, statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viamascensus per ipsa parietis interiora, donec ascenderent ad medium coenaculum, et amedio pervenirent ad tertium. Nec dubitandum, quamvis hoc Scriptura non dicat quia sic ascendentescreberrimashabebant a meridie fenestras, quarum luce per omnia et sine offensione iter agerent:qui nimirum locus, proprie ad corpus Dominicum quod de virgine sumpsit,respicit. Ostium namque lateris medii in parte erat domus dextrae, quia defuncto in cruceDomino, unus militum lancea latus ejus aperuit. Et bene in parte domus dextrae, quia ad dextrum ejus, latus a milite apertumsancta credit Ecclesia. Ubi apto etiam verbo usus est Evangelista (voir: Jn, 19) , ut non diceret, « percussit latus ejus, » aut « vulneravit, » sed « aperuit, »videlicet quasi ostium lateris medii, per quod nobis iter ad coelestiapanderetur. Denique ita subjunxit: « Et continuo exivit sanguis et aqua. » Aquascilicet, qua abluimurin baptismo, et sanguis quo consecramur in calicesancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medio intertium, quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris, de praesenti Ecclesiaeconversatione, ad requiem animarum post mortem ascendimus, rursumque de requieanimarum (adveniente die judicii) ad immortalitatem quoque corporum, quasi in tertiumcoenaculum, sublimiori profectu penetrabimus, ex quo in magna amborum, et corporisvidelicet et animae beatitudine, perpetuo vivamus. Quo quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc qui intraverant nossent,quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent: quia nimirum actus in hoc saeculo,et celebrationes sacramentorum, etiam reprobi possuntintueri, verum arcana fideiintimae gratiam dilectionis, nullus (nisi qui per haec Domino duce ad coelestiascandit) agnoscit. Qui enim dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. ( 1Jn, 2, 4) [mauvais référencement: Jn, 2] Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur, usquead medium coenaculum addebantur, quousque porticus quae erat circa templum ab austro,et aquilone, et occasu, tectum perveniebat, ut Josepho narrante didicimus. Denique usque ad supremum templi tectum, alii sexaginta cubiti numerabantur, etsic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon (voir: Ch2, 3) in centum viginti cubitos consummata est. Porticus quoque quae erat ante frontem templi ad orientem, juxta fidem praefativoluminis, eamdem cubitorumsummam in altitudine habebat: qui videlicet liber, illas dequibus praediximus porticus circa templum, cellaria vocat et cubicula. Dedit autem, inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in abditis, et domus propitiationis. ( Ch1, 28) Ubi etiam exteriorum domorum, quae erant extra atrium sacerdotum in circuitutempli, fecit mentionem, cum protinus adjunxit: Necnon et omnium quae cogitaverat,atriorum et exedrarum per circuitum, in thesauris domus Domini, et in thesaurissanctorum. Quod autem omnis altitudo templi centum viginti fuit cubitorum, ad idemsacramentum respicit. Quod ex primitiva Hierosolymis Ecclesia, post passionem, resurrectionem,etascensionem Domini in coelos, in hoc numero virorum, gratiam Spiritus sanctiaccepit. Quindecim namque, quae ex septem et octo constant, solent nonnunquam adsignificationem referri vitae, quae nunc in sacro baptismo geritur animarum fidelium:perficietur autem in fine saeculi, resurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim, in trigonum ducta, id est cum omnibus suis partibusannumerata, centum viginti efficiunt: quapropter apte numero e centenario etvicenario, magna electorum beatitudo in futura vita designatur. Apte etiam in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur: quia postpraesentes fidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum, plena totiusEcclesiaefelicitas in resurrectionis gloria complebitur

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium, ( R3, 6, 8) etc. Quidam, hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse, non attendentes quia si hoc significare voluisset Scriptura, non ita diceret: ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, ( R3, 6, 8) sed ita potius simpliciter: « et habebat domus ostium ad meridiem. » Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus dextrae latus templi meridianum dicit, in cujus parte Orientali ostium erat in ipso angulo factum juxta terram: in quod introeuntes statim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam ascensus per ipsa parietis interiora, donec tali itinere ad medium coenaculum et a medio perveniretur ad tertium. Nec dubitandum, quamlibet hoc Scriptura non dicat, quia sic ascendentes creberrimas habebant a Meridie fenestras, quarum luce certum per omnia et sine offensione iter agerent. Qui nimirum locus proprie ad corpus Dominicum, quod de Virgine sumpsit, respicit. Ostium namque lateris medii in parte erat domus dextrae, quia, defuncto in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus aperuit. ( Jn, 19, 34) [mauvais référencement: Jn, 19] Et bene, « in parte domus dextrae, » quia dextrum ei latus a milite apertum, sancta credit Ecclesia. Ubi apto etiam verbo usus est evangelista, ut non diceret: « Percussit latus ejus, » aut: « Vulneravit, » sed: « Aperuit, » videlicet, quasi ostium lateris medii ( R3, 6, 8), per quod nobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit: Et continuo exivit sanguis et aqua. ( Jn, 19, 34) [mauvais référencement: Jn, 19] Aqua scilicet, qua abluimur in baptismo, et sanguis, quo consecramur in calice sancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medio in tertium, quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris de praesenti Ecclesiae conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus; rursumque de requie animarum, adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporum, quasi in tertium coenaculum, sublimiore profectu penetrabimus, ex quo in magna amborum, et corporis videlicet et animae, beatitudine perpetuo vivamus.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 12
    • Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae ( R3, 6, 8). Quod dicitur: Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae ( R3, 6, 8), non, ut quidam putant, hoc indicat quod ostium quo intraretur in templum ab Australi parte, hoc est, in latere medio parietis meridiani fuerit factum. Alioquin simpliciter diceret Scriptura: Ostium domus erat positum contra Austrum. Nunc vero ostium quidem, quo ad quotidiana templi ministeria ingrediebatur, erat ad Orientem, ut Josephus refert; et porticus ante faciem illius, et ipsa patens ad Orientem, ita ut exoriens sol aequinoctialis sine ullo obstaculo radios suos per ostia templi et oraculi in ipsam arcam, quae erat in sanctis sanctorum, mitteret. Porro ascensus qui in domum superiorem, et a superiore ducebat in tertiam, in Australi erat templi latere (hoc est enim dextra pars domus) abscondite factus, habens ostium permodicum inferius ab Oriente in ipso angulo dextri parietis. Unde consequenter adjungitur: Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium ( R3, 6, 8). Cujus dispositio ascensus mysterium nobis multum memorabile commendat; claret namque quod templum hoc quod Salomon fecit corpus pacifici regis Christi, non solum illud quod est ejus Ecclesia tota, verum etiam ipsum quod sacrosanctum de Virgine, ut esset caput Ecclesiae, suscepit, figurate insinuat. Erat autem ostium lateris medii in parte domus dextrae ( R3, 6, 8), de quo occulte ab inferioribus in medium coenaculum, et a medio ascenderetur in tertium. Quod, passo in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus dextrum aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, qui est sanguis nostrae redemptionis, et aqua nostrae ablutionis, quibus emundati et consecrati mysteriis, de hac quam in terris agimus vita ad requiem spiritus in futuro, quasi ad superiorem domum, tendimus. Et ubi carne soluti ad requiem spiritus ascenderimus, carnis etiam nostrae receptione in die resurrectionis quasi supremi coenaculi exspectamus ascensum.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 11
    • Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebatur in medium coenaculum, et a medio in tertium ( R3, 6, 8). Quidam hunc locum male intelligentes, putant ostium templi a meridie fuisse,non attendentes quod si hoc significare voluisset Scriptura, non ita diceret, Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae ( R3, 6, 8), sed ita potiussimpliciter. Et habebat domus ostium ad meridiem. Nunc autem longe aliud significat. Partem namque domus dextrae latus templi meridianum dicit, in cujus parteorientali ostium erat in ipso angulo factum juxta terram, in quod introeuntesstatim ad altiora gradatim ascendebant, habentes viam et ascensum per ipsaparietis interiora. Unde consequenter adjungitur, Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium ( R3, 6, 8). Nec dubitandum quamlibet Scriptura non dicat, quia sic ascendentescreberrimas habebant a meridie fenestras, quarum luce certum per omnia, et sineoffensione iter agerent. Ostium vero, quo ad quotidiana templi ministeria, ingrediebantur, erat adorientem, sicut jam meminimus, ut Josephus refert; et porticus ante faciemillius, et ipsa patens ad orientem: ita ut exoriens sol aequinoctialis sineullo obstaculo radios suos per ostia templi et oraculi in ipsam arcam, quaeerat in sanctis sanctorum, mitteret. Porro ascensus qui in domum superiorem, et a superiore ducebat in tertium, inaustrali erat templi latere; cujus dispositio ascensus mysterium nobis multummemorabile commendat. Claret namque quia templum hoc, quod Salomon fecit, corpus pacifici regisChristi non solum illud quod est Ecclesia ejus tota, verum etiam ipsum quodsacrosanctum de Virgine, ut esset caput Ecclesiae, suscepit, figurateinsinuat. Erat autem ostium lateris medii in pariete domus dextrae (voir: Jn, 19) . De quo occulte ab inferioribus in medium coenaculum, et a medio ascendereturin tertium, quia passo in cruce Domino unus militum lancea latus ejus aperuit ( Jn, 19, 34). Et bene in parte domus dextrae, quia dextrum ei latus a milite apertum sanctacredit Ecclesia. Ubi et apto verbo usus evangelista est, ut non diceret, Percussit latus ejus aut vulneravit, sed aperuit, videlicet quasi ostium lateris medii, per quodnobis iter ad coelestia panderetur. Denique ita subjunxit, Et continuo exivit sanguis et aqua ( Jn, 19, 34), aquascilicet qua abluimur in baptismo, et sanguis quo consecramur in calicesancto. Per hoc namque ostium nobis est ascensus in medium coenaculum, et a medioinde in tertium; quia per fidem et mysteria nostri Redemptoris, de praesentiEcclesiae conversatione ad requiem animarum post mortem ascendimus, rursumquede requie animarum adveniente die judicii, ad immortalitatem quoque corporumquasi in tertium coenaculum sublimiore profectu penetrabimus, ex quo et magnaamborum corporis videlicet et animae beatitudine perpetuo vivamus. Quod quidem iter invisibiliter agebatur, ita ut soli hoc, qui intraverant,nossent, quamvis ipsum ostium etiam foris positi viderent, quia nimirum actusfidelium in hoc saeculo, et celebrationes sacramentorum etiam reprobi possuntintueri; verum arcana fidei et intimae gratiam dilectionis nullus, nisi qui perhaec Domino duce ad coelestia ducitur, agnoscit. Qui enim se dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (voir: Jn, 2) . Notandum sane quod triginta cubiti altitudinis, de quibus supra legitur,usque ad medium coenaculum pertingebant; deinde alii triginta cubiti usque adtertium coenaculum addebantur, quousque porticus quae erant circa templum, abaustro, et aquilone, et occasu ad tectum perveniebant, ut Josepho narrantedidicimus. Deinde usque ad supremum templi tectum alii sexaginta cubiti numerabantur, etsic tota altitudo domus juxta librum Paralipomenon in centum viginti cubitosconsummata est. Porticus quoque, quae erat ante frontem templi ad orientem juxta fidempraefati voluminis, eamdem cubitorum summam in altitudine habebat, quividelicet illas, de quibus supra diximus, porticus circa templum cellariavocat, et cubicula. Dedit , inquit, David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum et coenaculi et cubiculorum in abditis et domus propitiationis ( Ch1, 28, 11). Ubi etiam exteriorum domorum, quaeerant extra atrium sacerdotum in circuitu templi, fecit mentionem, cum protinus adjunxit, Nec non et omnium, quae cogitaverat, atriorum, exedrarum per circuitum in thesauris sanctorum (voir: Ch1, 28, 12) . Quod autem omnis altitudo templi centum viginti cubitorum, ad idemsacramentum respicit, quo et primitiva in Hierosolymis Ecclesia post passionemet resurrectionem et ascensionem Domini in coelos, et in hoc numero virorumgratiam Spiritus sancti accepit; quindecim namque quae ex septem et octoconstant, solent nonnumquam ad significationem referri vitae, quae nunc insabbatismo geritur animarum fidelium; perficietur autem in fine saeculiresurrectione corporum immortalium. Ipsa autem quindecim in trigonum ducta, id est, cum omnibus suis partibusannumerata, centum viginti efficiunt. Quapropter apte numero centenario et vicenario, magna electorum beatitudo infutura vita designatur. Apte in hoc tertium domus Domini coenaculum consummatur, quia per praesentesfidelium labores, post acceptam in futuro requiem animarum plena totiusEcclesiae felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Ad quod mysterium aeque pertinet, ut diximus, quod resurgens a mortuisDominus atque ad coelos ascendens, huic numero virorum Spiritum sanctum inlinguis igneis misit, qui eos diversitate linguarum ad invicem cognitioneloquelarum communem in laude fecit habere sermonem. Nam et Ecclesia suo tempore resurgens a morte, atque ad coelos in carneincorruptibili ascendens, plene ac perfecte dono Spiritus sancti illustratur,quando juxta promissum Apostoli, erit Deus omnia in omnibus. Tunc erit plena adunatio linguarum in omnibus, ad praedicanda magnalia Dei,quia consona mente ac voce omnes gloriam divinae majestatis, quia praesentemvident, collaudant.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.