V. 7 :
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in
praelio, vocavitque nomen eius Iectehel usque in praesentem diem.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 12
Quod dicitur de Amasia rege Juda: Ipse percussit Edom in valle Salinarum
decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jecthel
usque in praesentem diem.
(
R4, 14, 7) VallisSalinarum erat, ubi sal faciebant, vel feno videlicet salsuginis,
utmultis in locis deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum salsis
fervefactis,et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine,
quo salfieri consuevit. In quo etiam loco, et Joab duodecim Idumaeorum
percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus
editio quasi nomen regionisGemela posuit. Petra autem civitas est Arabiae
nobilis in eadem terra Edom, quae in libroNumerorum
(voir:
Nb, 31)
Recem dicitur, et a Syris hodie quae sic appellatur. Jecthel vero
quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus Dei vel
auxilium Dei, a gente eo fideliter, ut perenni indereturmemoriae quod hanc
vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvanteceperit.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 14
Quod dicitur de Amasia rege Juda.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia; et
apprehendit Petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jezethel
usque in praesentem diem
(
R4, 14, 7), etc. Vallis Salinarum erat, ubi sales faciebant, vel
feno videlicet salsuginis, ut multis in locis, deciso, exsiccato, et
incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis
firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri
consuevit, in quo etiam loco et Joab duodecim millia Idumaeorum
percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle
Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit.
Petra autem civitas est Arabiae nobilis in eadem terra Edom,
quae in libro Numerorum dicitur, et a Syris hodie quoque sic appellatur.
Jezethel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit,
interpretatur coetus Dei, vel auxilium Dei, agente eo
fideliter, ut perenni mandaretur memoriae, quod hanc vel coetus populi
Dei, vel Deo adjuvante ceperit.
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 21
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia
(
R4, 14, 7), etc.
Quod dicitur de Amasia rege Judae:
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit
Petram in praelio vocavitque nomen ejus Jecethel
(
R4, 14, 7); vallis Salinarum erat ubi salem faciebant, vel fonte videlicet
salsuginis, ut multis in locis deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum
salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio
quolibet ordine quo sal fieri consuevit.
In quo etiam loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur.
Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus Editio quasi nomen regionis
Gemelach posuit.
Petra autem civitas est Arabiae nobilis, in eadem terra Edom, quae in libro
Numerorum Recem dicitur, et a Syriis hodie usque sic appellatur
(voir:
Nb, 31)
.
Jecethel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus
Dei, vel auxilium Dei, agente eo fideliter, ut perenni inderetur memoriae, quia
hanc vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvante, ceperit.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 24
Quod dicitur de Amasia rege Juda,
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et
apprehendit Petram inpraelio vocavitque nomen ejus
Jectehel
(
R4, 14, 7).
Vallis Salinarum erat, ubi salesfaciebant, vel feno videlicet
salsuginis, ut multis in locis deciso, exsiccato etincenso; vel aquis
puteorum salis fervefactis, et usque ad salis firmitatemcoquendo
perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit; in
quoetiam loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur.
Nec praetereundumquod pro valle Salinarum vetus editio quasi nomen
regionis Gemela posuit.
Petraautem civitas est Arabiae nobilis in eadem terra Edom, quae in
libro NumerorumRecem dicitur, et a Syris hodieque sic appellatur.
Jectehel vero, quod Amasiasvictor ei nomen imposuit, interpretatur
Coetus Dei, vel Auxilium Dei, agente eofideliter, ut perenni inderetur
memoriae, quod hanc vel coetu populi Dei, vel Deoauxiliante
ceperit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 2
1.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(
S1, 2, 35)
2.
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(
S1, 3, 19)
3.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(
S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
4.
Ex qua die mansit area
(
S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(
S1, 7, 2) etc.
5. Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(
S1, 20, 14) etc.
6.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(
R3, 8, 65)
7.
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(
R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
8.
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(
R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
9.
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(
R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
10. Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc.
11.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(
S2, 1, 18)
12.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(
S2, 8, 2)
13.
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(
S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
14.
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(
S2, 23, 20)
15. De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(
R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(
Ch2, 3, 4).
16.
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(
R3, 6, 8).
17.
Texitque domum laqueariis cedrinis
(
R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
18.
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(
R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
19.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(
R4, 11, 12).
20.
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(
R4, 12, 15).
21.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(
R4, 14, 7).
22.
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(
R4, 14, 25) .
23.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(
R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
24.
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(
R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
25.
Ascendit umbra decem lineis.
(
R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(
R4, 20, 11) etc.)
26.
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(
R4, 22, 14).
27.
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(
R4, 23, 10).
28.
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(
R4, 23, 11).
29.
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(
R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
30.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(
R4, 24, 14) etc.
Liber 4, Caput 2
Ipse (videlicet Amasias) percussit Edom in valle Salinarum decem
millia (
R4, 14, 7), etc. Quod dicitur de Amasia rege Juda: Ipse percussit Edom in valle
Salinarum decem millia et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jethel (
R4, 14, 7).
Vallis Salinarum erat, ubi sales faciebant, vel foeno videlicet salsuginis, ut multis
in locis
deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum sale fervefactis, et usque ad salis
firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit,
in quo etiam
loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro
valle
Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemela posuit. Petra autem civitas est
Arabiae
nobilis in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et ab Assyriis
hodie usque
sic appellatur. Jecethel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur
coetus
Dei, vel auxilium Dei, agente eo fideliter, ut perenni inderetur memoriae, quod hanc,
vel
coetus populi Dei, vel Deo adjuvante, ceperit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis