V. 1 :
Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus
vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce
creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 4, v. 63. 64. 65. : Creditor in servos viduae vult tollere natos; Ast olei tantum possidet illa parum: Hinc, Elisaee, iubes fundi per plurima vasa.
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 4
Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Elisaeum dicens:
Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens
Dominum, et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum
sibi.
Cui dixit Elisaeus:Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi quid habes in domo tua?
At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei
quo ungar.
Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et
ingredere et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et
mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint tolles.
Ivit itaque mulier,
(
R4, 4, 1,
R4, 4, 2,
R4, 4, 3,
R4, 4, 4 et
R4, 4, 5) et reliqua. Quid per hanc mulierem nisi sancta Ecclesia designatur?
Duorum populorum, id estJudaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater, quae prius
ex perverso opere,consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam peccati
nummum a creditoreacceperat et duos quos in fidegenuit, amittere filios
timebat. Sed prophetae verbis, id est sacrae Scripturae praeceptis obediens
ex parvo quodhabebat olei, vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris, parum
quidem amorisdivinitatis, multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante autem gratia
unguentorumdivini amoris, usque ad summum replentur. Etiam nunc corda
multorum, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritusplena sunt, quae ex
paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod cum aliis atque aliis
datur, et ab auditoribus fides accipitur, ereptamulier, videlicet sancta Ecclesia
sub
creditoris sui jam debito non tenetur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 4
Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum
clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus, vir meus, mortuus
est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum. Et
ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad
serviendum sibi. Cui dixit Eliseus: Quid vis ut
faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa
respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi
parum olei quo ungar. Cui ait: Vade, pete mutuo
ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere
et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu et filii
tui, et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint,
tolles
(
R4, 4, 1,
R4, 4, 2,
R4, 4, 3 et
R4, 4, 4), etc.
(voir:
Greg, sl)
Quid per hanc mulierem, nisi sancta Ecclesia designatur duorum
populorum, id est, Judaici et gentilis, quasi duorum filiorum mater?
Quae prius ex perverso opere, consentiendo callidi spiritus persuasioni,
quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos, quos in
fide genuit, amittere timebat filios. Sed prophetae verbis,
id est, Scripturae sacrae praeceptis obediens, ex parvo quod habebat
olei vacua vasa infundit, quia dum ab unius ore doctoris parvum quidem
amorem divinitatis multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante gratia,
unguento divini amoris usque ad summum replentur. Etiam nunc
multorum corda, quae prius fuerant vacua vascula, unguento Spiritus
plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur.
Quod dum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides
accipitur, erepta mulier, videlicet sancta Ecclesia, sub creditoris sui
jam debito non tenetur.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 17
Mulier quaedam
(
R4, 4, 1), inquit,
Mulier haec vidua antiquam sanctorum patrum, qui sub lege
fuerunt,significavit Ecclesiam, quae in adventu Salvatoris a legali
praecepto quasi alegitimo viro destituta, cum duobus superstitibus
filiis, id est, gemino populoderelicta est.
Creditor hujus Ecclesiae diabolus intelligendus est, qui humanum genus
anteadventum Salvatoris per originale delictum et quotidiana peccata
obnoxiumtenebat.
Quae Ecclesia parum olei in vasculo tenebat, quia gratiam
evangelicaepraedicationis intra litteram legis et prophetiam veteris
Testamenti nonrevelatam apud se continebat.
Postquam vero ad cognitionem veri Elisaei, hoc est, Salvatoris
nostripervenire promeruit, ejus consultu a vicinis suis, plurima vasa
vacua petiit,quia per Apostolorum praedicationem multitudinem credentium
ex diversisgentibus intra domum fidei ad se collegit.
De oleo quoque, quod apud se habebat, in caetera vascula transfudit,
quiagratiam spiritalem per ora praedicatorum in cunctis gentibus
mutavit; de quooleo, id est, divino, filios suos redemit, quia per donum
Spiritus sancti atquecharitatis unctionem a perpetua servitute peccati
semetipsam cum cunctisfidelibus liberavit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Mulier quaedam, inquit,
de uxoribus prophetarum venit ad Heliseum, et
ait: Servus tuus vir meus, mortuus est, et tu nosti quia timens erat Deum. Et ecce
nunc
veniens creditor meus duos filios meos vult tollere in servitium sibi. Cui dixit Heliseus.
Quid habes in domo tua? Indica mihi: et illa, modicum, inquit, olei, quo ungar: ad
quam
Heliseus, vade et pete tibi vasa non pauca: et ingressa cubiculum tolle de ipso oleo,
et
mitte in vasis: tu infunde, et filii tui offerant vasa. Cumque impleta fuerint, vende,
et
redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. Quae abiit, et fecit
sicut ei
vir Dei praeceperat (
R4, 4, 1,
R4, 4, 2,
R4, 4, 3,
R4, 4, 4,
R4, 4, 5,
R4, 4, 6 et
R4, 4, 7).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis