Liber Quartus Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44
PrécédentSuivant

V. 6 : Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Mulier quaedam, inquit, de uxoribus prophetarum venit ad Heliseum, et ait: Servus tuus vir meus, mortuus est, et tu nosti quia timens erat Deum. Et ecce nunc veniens creditor meus duos filios meos vult tollere in servitium sibi. Cui dixit Heliseus. Quid habes in domo tua? Indica mihi: et illa, modicum, inquit, olei, quo ungar: ad quam Heliseus, vade et pete tibi vasa non pauca: et ingressa cubiculum tolle de ipso oleo, et mitte in vasis: tu infunde, et filii tui offerant vasa. Cumque impleta fuerint, vende, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo. Quae abiit, et fecit sicut ei vir Dei praeceperat ( R4, 4, 1, R4, 4, 2, R4, 4, 3, R4, 4, 4, R4, 4, 5, R4, 4, 6 et R4, 4, 7).